Dioclētiānus cum Herculiō Maximiānō imperāvit annōs vīgintī.

Cōnstantius, dīvī Claudiī optimī prīncipis nepōs ex frātre, prōtēctor prīmum, inde tribūnus, posteā praeses Dalmātiārum fuit. iste cum Galēriō ā Dioclētiānō Caesar factus est. relictā enim Helenā priōre uxōre, fīliam Maximiānī Theodōram dūxit uxōrem, ex quā posteā sex līberōs Cōnstantīnī frātrēs habuit. sed priōre uxōre Helenā fīlium iam Cōnstantīnum habuit, quī posteā prīnceps potentissimus fuit.

2 hic igitur Cōnstantīnus, nātus Helenā mātre vīlissimā in oppidō Naissō atque ēductus, quod oppidum posteā magnificē ōrnāvit, litterīs minus īnstrūctus, obses apud Dioclētiānum et Galērium, sub eīsdem fortiter in Asiā mīlitāvit. quem post dēpositum imperium Dioclētiānī et Herculiī, Cōnstantius ā Galēriō repetiit; sed hunc Galērius obiēcit ante plūribus perīculīs. 3 nam et in Sarmatās iuvenis equestris mīlitāns ferōcem barbarum capillīs tentīs raptum ante pedēs Galēriī imperātōris addūxerat. deinde Galēriō mittente per palūdem, equō ingressus suō viam cēterīs fēcit ad Sarmatās, ex quibus plūrimīs strātīs Galēriō victōriam reportāvit. 4 tunc eum Galērius patrī remīsit. quī ut Sevērum per Italiam trānsiēns vītāret, summā festīnātiōne verēdīs post truncātīs Alpēs trānsgressus, ad patrem Cōnstantium vēnit apud Bonōniam, quam Gallī prius Gesoriacum vocābant. post victōriam autem Pictōrum Cōnstantius pater Eborācī mortuus est, et Cōnstantīnus omnium mīlitum cōnsēnsū Caesar creātus.

5 intereā Caesarēs duo factī, Sevērus et Maximīnus. Maximinō datum est Orientis imperium, Galērius sibi Illyricum, Thrāciās, et Bīthȳniam tenuit. Sevērus suscēpit Italiam et quicquid Herculius obtinēbat. 6 postquam vērō Cōnstantius in Britanniā mortuus est et Cōnstantīnus fīlius successit, subitō in urbe Rōmā praetōriānī mīlitēs Maxentium, fīlium Herculiī, imperātōrem creārunt. sed adversum Maxentium iussū Galēriī Sevērus dūxit exercitum. quī repente ab omnibus suīs dēsertus est et Rāvennam fūgit. dehinc Galērius cum ingentibus cōpiīs Rōmam vēnit minātus cīvitātis interitum, et castra Interamnae ad Tiberim posuit. 7 tunc lēgātōs ad urbem mīsit Licinium et Probum, per colloquium petēns ut gener apud socerum, id est Maxentius apud Galērium, precibus magis quam armīs optāta mercārētur. quī contemptus agnōvit prōmissīs Maxentiī multōs virōs partēs suās dēseruisse; quibus perturbātus retrō versus est, et ut mīlitī suō praedam quamcumque cōnferret, rēs per Flāminiam iussit auferrī. 8 ille ad Cōnstantīnum refūgit. tunc Galērius in Illyricō Licinium Caesarem fēcit. deinde illō in Pannoniā relictō, ipse ad Serdicam regressus, morbō ingentī occupātus sīc distābuit ut apertō et putrēscentī viscēre morerētur, in supplicium persecūtiōnis inīquissimae ad auctōrem scelerātī praeceptī iūstissimā poenā redeunte. imperāvit annōs ūndēvīgintī.

9 Sevērus Caesar ignōbilis et mōribus et nātālibus, ēbriōsus et hōc Galēriō amīcus. hunc ergō et Maximīnum Caesarēs Galērius fēcit, Cōnstantiō nihil tāle nōscente. huic Sevērō Pannoniae et Italiae urbēs et Āfricae contigērunt. quō cāsū Maxentius factus est imperātor, nam dēsertus Sevērus ā suīs fūgit Rāvennam. 10 prō Maxentiō fīliō ēvocātus illūc vēnit Herculius, quī per periūrium Sevērum dēceptum cūstōdiae trādidit et captīvī habitū in urbem perdūxit et in vīllā pūblicā Appiae viae trīcēnsimō mīlliāriō cūstōdīrī fēcit. posteā cum Galērius Italiam peteret, ille iugulātus est et deinde relātus ad octāvum mīlliārium conditusque in Galliēnī monumentō. 11 igitur Galērius sīc ēbriōsus fuit ut, cum iubēret tēmulentus ea quae facienda nōn essent, ā praefectō admonitus, cōnstituerit iussa eius aliquis post prandium faceret.

12 intereā Cōnstantīnus, apud Vērōnam victīs ducibus tyrannī, Rōmam petiit. cum autem ad urbem Cōnstantīnus vēnisset, ēgressus ex urbe Maxentius campum suprā Tiberim in quō dīmicāret ēlēgit. ubi victus, fugātīs omnibus suīs, inter angustiās arcentis populī periit, equō praecipitātus in fluvium. posterā diē corpus ipsīus levātum flūmine et caput eius incīsum in urbem perlātum est. cuius orīgine māter eius, cum quaesītum esset, Sȳrō quōdam genitum esse cōnfessa. imperāvit annōs sex.

13 Licinius itaque ex Novā Dāciā vīliōris orīginis ā Galēriō factus imperātor, velut adversum Maxentium pugnātūrus. sed oppressō Maxentiō cum recēpisset Italiam Cōnstantīnus, hōc Licinium foedere sibi fēcit adiungī, ut Licinius Cōnstantiam, sorōrem Cōnstantīnī, apud Mediolānum dūxisset uxōrem. nūptiīs celebrātīs Galliās repetiit Cōnstantīnus, Liciniō ad Illyricum reversō. 14 post aliquantum deinde temporis Cōnstantium Cōnstantīnus ad Licinium mīsit, persuādēns ut Bassiānus Caesar fieret, quī habēbat alteram Cōnstantīnī sorōrem Anastasiam, ut exemplō Dioclētiānī et Maximiānī inter Cōnstantīnum et Licinium Bassiānus Italiam medius obtinēret. 15 et Liciniō tālia frūstrante, per Seniciōnem Bassiānī frātrem, quī Liciniō fīdus erat, in Cōnstantīnum Bassiānus armātur. quī tamen in cōnātū dēprehēnsus, Cōnstantīnō iubente convīctus et strātus est. cum Seniciō auctor īnsidiārum poscerētur ad poenam, negante Liciniō frācta concordia est, additīs etiam causīs quod apud Emonam Cōnstantīnī imāginēs statuāsque dēiēcerat. bellum deinde apertum convēnit ambōbus. 16 utriusque ad Cibalēnsem campum ductus exercitus. Liciniō trīgintā quīnque mīlia peditum et equitum fuēre; Cōnstantīnus vīgintī mīlia peditum et equitum dūxit. caesīs post dubium certāmen Liciniānīs vīgintī peditum mīlibus et equitum ferrātōrum parte, Licinius cum magnā parte equitātūs noctis auxiliō pervolāvit ad Sirmium. 17 sublātā inde uxōre ac fīliō et thēsaurīs tetendit ad Dāciam. Valentem ducem līmitis Caesarem fēcit. inde apud Hadriānopolim Thrāciae cīvitātem per Valentem collēctā ingentī multitūdine, lēgātōs ad Cōnstantīnum pāce mīsit apud Philippōs cōnstitūtum. quibus frūstrā remissīs, iterum reparātō bellō, in campō Mardiēnse ab utrōque concurritur et post dubium ac diūturnum proelium Liciniī partibus inclīnātīs prōfuit noctis auxilium. 18 Licinius et Valēns crēdentēs Cōnstantīnum, quod et vērum erat, ad persequendum longius ad Bȳzantium prōcessūrum, flexī in partem Beroeam concessērunt. ita Cōnstantīnus vehementer in ulteriōra festīnāns dēprehendit Licinium remānsisse post tergum. fatīgātīs bellō et itinere mīlitibus, missus deinde Mestriānus lēgātus pācem petiit, Liciniō postulante et pollicente imperāta factūrum. dēnuō, sīcut ante, mandātum est Valēns prīvātus fieret; quō factō pāx ab ambōbus firmāta est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thrāciam, Moesiam, minōrem Scythiam possidēret. 19 deinde reversus Serdicam Cōnstantīnus hoc cum Liciniō absente cōnstituit, ut fīliī Cōnstantīnī Crispus et Cōnstantīnus, fīlius etiam Liciniī Licinius, Caesarēs fierent et sīc ab utrōque concorditer regnārētur. itaque Cōnstantīnus et Licinius simul cōnsulēs factī. 20 in Orientis partibus, Liciniō et Cōnstantīnō cōnsulibus, repentīnā rabiē suscitātus Licinius omnēs Chrīstiānōs ā palātiō iussit expellī.

mox bellum inter ipsum Licinium et Cōnstantīnum efferbuit. 21 item cum Cōnstantīnus Thessalonīcae esset, Gothī per neglēctōs līmitēs ērūpērunt et, vāstātā Thrāciā et Moesiā, praedās agere coepērunt; tunc Cōnstantīnī terrōre et impetū repressō, captīvōs illī impetrātā pāce reddidērunt. sed hoc Licinius contrā fidem factum questus est, quod partēs suae ab aliō fuerint vindicātae. 22 deinde cum variāsset inter supplicantia et superba mandāta, īram Cōnstantīnī meritō excitāvit. per tempora quibus nōndum gerēbātur bellum cīvīle, sed item parābātur, Licinius scelere, avāritiā, crūdēlitāte, libīdine saeviēbat, occīsīs ob dīvitiās plūribus, uxōribus eōrum corruptīs. 23 ruptā iam pāce utriusque cōnsēnsū, Cōnstantīnus Caesarem Crispum cum grandī classe ad occupandam Asiam mīserat, cui parte Liciniī similiter cum nāvālibus cōpiīs Amandus obstābat. 24 Licinius vērō circā Hadriānopolim maximō exercitū latera arduī montis implēverat. illūc tōtō agmine Cōnstantīnus īnflexit. cum bellum terrā marīque traherētur, quamvīs per arduum suīs nītentibus, at tamen disciplīnā mīlitārī et fēlīcitāte Cōnstantīnus Liciniī cōnfūsum et sine ōrdine agentem vīcit exercitum, leviter femore sauciātus. 25 dehinc fugiēns Licinius Bȳzantium petiit. quō dum multitūdō dissipāta contenderet, clausō Bȳzantiō Licinius obsidiōnem terrēnam maris sēcūrus agitābat. sed Cōnstantīnus classem collēgit ex Thrāciā. dehinc solitā vānitāte Licinius Martīniānum sibi Caesarem fēcit. 26 Crispus vērō cum classe Cōnstantīnī Callipolim pervēnit; ibi bellō maritimō sīc Amandum vīcit ut vix per eōs quī in lītore remānserant vīvus Amandus effugeret. classis vērō Liciniī vel oppressa vel capta est. 27 Licinius, dēspērātā maris spē, per quod vīderat obsīdendum, Chalcedonam cum thēsaurīs refūgit. Bȳzantium Cōnstantīnus invāsit, victōriam maritimam Crispō conveniente cognōscēns. deinde apud Chrȳsopolim Licinius pugnāvit, maximē auxiliantibus Gothīs quōs Alica rēgālis dēdūxerat; tum Cōnstantīnī pars vincēns vīgintī quīnque mīlia armātōrum fūdit partis adversae, cēterīs fugientibus. 28 posteā cum legiōnēs Cōnstantīnī per liburnās venīre vīdissent, prōiectīs armīs dedidērunt. sequentī autem diē Cōnstantia, soror Cōnstantīnī, uxor Liciniī, vēnit ad castra frātris et marītō vītam poposcit et impetrāvit. ita Licinius prīvātus factus est et convīviō Cōnstantīnī adhibitus, et Martīniānō vīta concessa est. 29 Licinius Thessalonīcam missus est; sed Herculiī Maximiānī, socerī suī, mōtus exemplō, iterum dēpositam purpuram in perniciem reī pūblicae sūmeret, tumultū mīlitāribus exigentibus in Thessalonīcā iussit occīdī, Martīniānum in Cappadociā. quī rēgnāvit annōs ūndēvīgintī, fīliō et uxōre superstite. quamvīs omnibus iam ministrīs nefāriae persecūtiōnis exstīnctīs, hunc quoque in quantum exercēre potuit persecūtōrem digna pūnītiō flāgitāret.

30 Cōnstantīnus autem ex Bȳzantium Cōnstantīnopolim nuncupāvit ob īnsignis victōriae memoriam. quam velut patriam cultū decorāvit ingentī et Rōmae dēsīderāvit aequārī. deinde quaesītīs undique cīvibus dīvitiās multās largītus est ut prope in omnēs rēgiās facultātēs exhaurīret. ibi etiam senātum cōnstituit secundī ōrdinis; clārōs vocāvit. 31 deinde adversum Gothōs bellum suscēpit et implōrantibus Sarmatīs auxilium tulit. ita per Cōnstantīnum Caesarem centum prope mīlia famē et frīgore exstīncta sunt. tunc et obsidēs accēpit inter quōs Ariaricī rēgis fīlium. 32 sīc cum hīs pāce firmātā, in Sarmatās versus est, quī dubiae fideī probābantur. sed servī Sarmatārum omnēs adversum dominōs rebellārunt, quōs pulsōs Cōnstantīnus libenter accēpit et amplius trēcenta mīlia hominum mixtae aetātis et sexūs per Thrāciam, Scythiam, Macedoniam, Italiamque dīvīsit.

33 item Cōnstantīnus imperātor prīmus Chrīstiānus, exceptō Philippō, quī Chrīstiānus admodum ad hoc tantum cōnstitūtus fuisse mihi vīsus est, ut mīllēsimus Rōmae annus Chrīstō potius quam īdōlīs dicārētur. ā Cōnstantīnō autem omnēs semper Chrīstiānī imperātōrēs ūsque in hodiernum diem creātī sunt, exceptō Iūliānō, quem impia (ut aiunt) māchinantem exitiālis vīta dēseruit. 34 item Cōnstantīnus iūstō ōrdine et piō vicem vertit; ēdictō sīquidem statuit citrā ūllam caedem hominum pāgānōrum templa claudī. mox Gothōrum fortissimās et cōpiōsissimās gentēs in ipsō barbaricī solī sinū, hoc est in Sarmatārum regiōne, dēlēvit.

35 Calocaerum quendam in Cyprō aspīrantem novīs rēbus oppressit. Dalmātium fīlium frātris suī Dalmātiī Caesarem fēcit. eius frātrem Hannibāliānum, datā Cōnstantiānā fīliā suā, rēgem rēgum et Ponticārum gentium cōnstituit. itaque Galliās Cōnstantīnus minor regēbat, Orientem Cōnstantius Caesar, Illyricum et Italiam Cōnstāns, rīpam Gothicam Dalmātius tuēbātur. item Cōnstantīnus cum bellum parāret in Persās, in suburbānō Cōnstantīnopolītānō vīllā pūblicā iuxtā Nīcomēdīam dispositam bene rem pūblicam fīliīs trādēns diem obiit. rēgnāvit annōs trīgintā ūnus. sepultus est Cōnstantīnopolī.