1    Grumio · Tranio

GRU exī ē culīnā sīs forās, mastīgia,

quī inter patinās exhibēs argūtiās.

ēgredere, erīlis permitiēs, ex aedibus.

ego pol rūrī, vīvam, ulcīscar probē.

exī, inquam, nīdōr, ē culīnā. quid latēs?

TRA quid tibi malum hīc ante aedīs clāmitātiō est?

an rūrī cēnsēs esse? apscēde ab aedibus.

abĭ rūs, abī di͜ērēctē, apscēde ab iānuā.

em, hocine volēbās? GRU periī. quōr verberās?

TRA quia vīvis. GRU patiar. sine modo adveniat senex.

sine modo venīre salvom quem apsentem comēs.

TRA nec vērī simile loquere nec vērum, frutex,

comēsse quemquam ut quisquam apsentem possiet.

GRU urbānus vērō scurra, dēliciae poplī,

rūs mihi obiectās? sānē hōc, crēdō, Trāniō,

quod in pistrīnum scīs āctūtum trādier.

cis hercle paucās tempestātēs, Trāniō,

augēbis rūrī numerum, genŭs ferrātile.

nunc, dum tibi lubĕt licetque, pōtā, perde rem,

corrumpe erīlem spem, | adulēscentem optumum;

diēs noctēsque bibite, pergraecāminī;

amīcās emite, līberāte; pāscite

parasītōs; obsōnāte pollūcibiliter.

haecine mandāvit tibi, quom peregrē hinc it, senex?

hōcine modō hic rem cūrātam offendet suam?

hocine bonī esse officium servī exīstumās,

ut erī suī corrumpat et rem et fīlium?

nam ego ĭllum corruptum dūcō, quom hīs factīs studet;

quō nēmō adaequē iuvĕntūte ex omnī Atticā

anteh͜āc est habitus parcus nec magĭs continēns,

is nunc in aliam partem palmam possidet.

virtūte id factum tu͜ā et magisteriō tuō.

TRA quid tibi malum aut quid ego agam cūrātiō est?

an rūrī, quaesō, nōn sunt quōs cūrēs bovīs?

lubet pōtāre, amāre, scorta dūcere.

me͜ī tergī faciō haec, nōn tuī fīdūciā.

GRU quam cōnfīdenter loquitur! TRA at Iuppiter

que omnēs perdant! , oboluistī ālium,

germāna illuviēs, rūsticus, hircus, hara suis,

caenum κόπρῳ commixtum! GRU quid vīs fīerī?

nōn omnēs possunt olĕre unguenta exōtica,

| olēs, neque superiōrēs accumbere

neque tam facētīs quam vīvis vīctibus.

tibi ĭstōs habeās turturēs, piscīs, avīs,

sine āliātō fungī fortūnās meās.

fortūnātu’ es, ego miser: patiunda sunt.

meum bonum , tuom maneat malum.

TRA quasi invidēre hōc vidēre, Grūmiō,

quia mihi bene est et tibi male est. dignissumum est:

decet amāre et bubulcitārier,

victitāre pulchrē, miserīs modīs.

GRU ō carnuficium crībrum! — quod crēdō fore,

ita forābunt patibulātum per viās

stimulīs carnuficēs, hūc reveniat senex.

TRA quī scīs an tibi ĭstuc ēveniat priŭs quam mihi?

GRU quia numquam meruī, meruistī et nunc merēs.

TRA ōrātiōnis operam compendī face,

nisi malā magnā mactārī cupis.

GRU ervom datūrī estis būbus quod feram,

date; nōn estis, agite, porrō pergite,

quoniam occēpistis: bibite, pergraecāminī,

ēste, effercīte vōs, sagīnam caedite.

TRA tacē atque abĭ rūs. ego īre in Pīraeum volō,

in vesperum parāre piscātum mihi.

ervom tibi aliquis crās faxō ad vīllam afferat.

quid ĕst? quid nunc optuēre, furcifer?

GRU pol tibi ĭstuc crēdō nōmen āctūtum fore.

TRA dum intereā sīc sit, istucāctūtumsinō.

GRU ita est. sed ūnum hoc scītō: nimiō celerius

venĭt quod molestum est quam illud quod cupidē petās.

TRA molestus sīs nunciam, ī rūs, āmovē.

hercle praeterhāc mihi nōn faciēs moram.

GRU satin abiit neque quod dīxī floccī exīstumat?

prōh immortālēs, opsecrō vostram fidem,

facite hūc ut redeat noster quam prīmum senex,

triennium quī iam hinc abest, priŭs quam omnia

periēre, et aedīs et ager; quī nisi hūc redit,

paucōrum mēnsum sunt relictae reliquiae.

nunc rūs abībō. nam eccum erīlem fīlium

videō, corruptum | ex adulēscente optumō.

2    Philolaches

PHILO recordātus multum et diū cōgitāvī

argūmentaque in pectus multa īnstitūī

ego, atque in meō corde, est quod mihī cor,

eam rem volŭtāvī et diū disputāvī,

hominem quoius rēī, quandō nātus esset,

similem esse arbitrārer simulācrumque habēre.

id repperī iam exemplum:

novārum aedium esse arbitror similem ego hominem,

quandō nātus est. e͜ī re͜ī argūmenta dīcam,

[atque hoc haud vidētur vērī simile vōbīs,

at ego id faciam esse ita ŭt crēdātis;

profectō esse ita ut praedicō vēra vincam.]

atque hoc vōsmet ipsī, sciō, pro͜inde utī nunc

ego esse autumō, quandō dicta audiētis

me͜a, haud aliter id dīcētis.

auscultāte, argūmenta dum dīcō ad hanc rem;

simul gnārurīs vōs volō esse hanc rem cum.

aedēs quom extemplō sunt parātae, expolītae,

factae probē examussim,

laudant fabrum atque aedēs probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,

sibi quisque similīs volt suās, sūmptum, operam nōn parcunt suam.

atque ubi illō immigrat nēquam homō, indīligēns,

cum pigrā familiā, immundus, īnstrēnuos,

hīc iam aedibus vitium additur, bonae quom cūrantur male.

atque illud saepe fit: tempestās venit,

cōnfringit tēgulās imbricēsque; ibi

dominus indīligēns reddere aliās nevolt.

venit imber, lavit parietēs, perpluont,

tigna putrefacit, perdit operam fabrī.

nēquior factŭs iam est ūsus aedium.

atque haud est fabrī culpa, sed magna pars

mōrem hunc indūxērunt: quid nummō sarcīrī potest,

ūsque mantant neque id faciunt, dōnicum

parietēs ruŏntaedificantur aedēs tōtae dēnuō.

haec argūmenta ego aedificiīs dīxī; nunc etiam volō

dīcere | ut hominēs aedium esse similīs arbitrēminī.

prīmumdum parentēs fabrī līberum sunt:

e͜ī fundāmentum supstruont līberōrum;

extollunt, parant sēdulō in firmitātem

et, in ūsum bonī ut sint et in speciem populō

sibīque, haud māteriae reparcunt nec sūmptūs

ibi sūmptuī esse dūcunt;

[expoliunt: docent litterās, iūra, lēgēs,

sūmptū suō et labōre]

nītuntur ut aliī sibi esse illōrum similīs expetant;

ad legiōnem quom ita parātōs mittunt, adminiclum e͜īs danunt

tum iam, aliquem cognātum suom.

eātenus. abeunt ā fabrīs. ūnum ubi ĕmeritum est stīpendium,

igitur tum specimen cernitur quō ēveniat aedificātiō.

nam | ego ad illud frūgī ūsque et probus fuī,

in fabrōrum potestāte dum fuī;

posteā, quom immigrāvī ingenium in meum,

perdidī operam fabrōrum īlicō oppidō.

vēnīt ignāvia, e͜a mihi tempestās fuit,

adventū suō grandinem imbremque attulit.

haec verēcundiam et virtūtis modum

dēturbāvit dētēxitque īlicō;

postillā optigere neglegēns fuī.

continuō prō imbre Amōr advēnit, tetigit guttīs grandibus,

is ūsque in pectus permānāvit, permadefēcit cor meum.

nunc simul rēs, fidēs, fāma, virtūs, decus

dēseruērunt: ego sum in ūsū factus nimiō nēquior.

atque edepol ita haec tigna ūmidē iam pūtent. nōn videor mihi

sarcīre posse aedēs meās, quīn tōtae perpetuae ruant,

cum fundāmentō perierint; nec quisquam esse auxiliō queat.

cor dolet, quom sciō ut nunc sum atque ut fuī,

quō neque industrior iuventūte erat

quisquam nec clārior arte gymnasticā:

discō, hastīs, pilā, cursū, armīs, equō

victitābam volup.

parsimōniā et dūritiā discipulīnae aliīs eram,

optumī quīque expetēbant ā doctrīnam sibi.

nunc, postquam nihilī sum, id vērō me͜ōpte ingeniō repperī.

3    Philematium · Scapha · Philolaches

PHILE iamprīdem ēcastor frīgidā nōn lāvī magĭs lubenter

nec quom melius, mea Scaphâ, rear esse dēfaecātam.

SCA ēventus rēbus omnibus, velut hornō messis magna

fuit. PHILE quid ea messis attinēt ad me͜am lavātiōnem?

SCA nihilō plūs quam lavātiō tu͜a ad messim. PHILO ō Venŭs venusta,

haec illa est tempestās meâ, mihi quae modestiam omnem

dētēxit, tēctus quā fuī, quom mihi Amor et Cupīdō

in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:

madent iam in corde parietēs, periēre haec oppidō aedīs.

PHILE contemplā, amābō, mea Scaphâ, satin haec vestis deceat.

volŏ placēre Philolachī, meō ocellō, me͜ō patrōnō.

SCA quīn exōrnās mōribus lepidīs, quom lepida tūte es?

nōn vestem amātōrēs amant mulierĭs, sed vestis fartim.

PHILO ita ament, lepida est Scaphâ, sapit scelesta multum.

ut lepidē omnēs mōrēs tenet sententiāsque amantum.

PHILE quid nunc? SCA quid est? PHILE quīn aspice et contemplā ut haec deceat.

SCA virtūte fōrmae id ēvenit, ut deceat quicquid habeās.

PHILO ergō ob ĭstuc verbum , Scaphâ, dōnābō ego hōdiē aliquī,

neque patiar istanc grātiīs laudāsse, quae placet .

PHILE nōlō ego assentārī mihī. SCA nimĭs quidem stulta es mulier.

eho, māvīs vituperārier falsō quam vērō extollī?

equidem pol vel falsō tamen laudārī multō mālō

quam vērō culpārī aut meam speciem aliōs irrīdēre.

PHILE ego vērum amō, vērum volō dīcī mihi: mendācem ōdī.

SCA ita amēs, ita Philolachēs tuŏs amet, ut venusta es.

PHILO quid ais, scelesta? quō modō adiūrāstī? ita ego istam amārem?

quid, “ĭstaec ”? id quōr nōn additum est? īnfecta dōna faciō.

[periistī: quod prōmīseram tibi dōnō perdidistī.]

SCA equidem pol mīror tam catam, tam doctam, et bene ēductam

nunc stultam stultē facere. PHILE quīn monĕ quaesō, quid errō.

SCA ēcastor errās, quae quidem illum exspectēs ūnum atque illī

mōrem praecipuē sīc gerās atque aliōs aspernēris.

mātrōnae, nōn meretrīcium est ūnum īnservīre amantem.

PHILO prōh Iuppiter, nam quod malum vorsātur me͜ae domī illud?

de͜aeque omnēs pessumīs exemplīs interficiant,

nisi ego illam anum interfēcerō sitī famēque atque algū.

PHILE nōlō ego mihi male , Scapha, praecipere. SCA stulta es plānē,

quae illum tibi aeternum putēs fore amīcum et benevolentem.

moneō ego : ille dēseret aetāte et satietāte.

PHILE nōn spērō. SCA īnspērāta accidunt magis saepe quam quae spērēs.

postrēmō, dictīs nequīs perdūcī ut vēra haec crēdās

mea dicta, ex factīs nōsce rem. vidĕs quae sim; es quae fuī ante.

nihilō ego quam nunc minŭs sum amāta atque ūnī gessī mōrem;

quī pol , ubi aetāte hoc caput colōrem commūtāvit,

relīquit dēseruitque . tibi idem futūrum crēdō.

PHILO vix comprimor quīn involem illī in oculōs stimulātrīcī.

PHILE sōlam ille sōlī sibi suō sūmptū līberāvit:

illī sōlī cēnseō esse oportēre opsequentem.

PHILO prōh immortālēs, mulierem lepidam et pudīcō ingeniō.

bene hercle factum, et gaudeō mihi nihil esse huius causā.

SCA īnscīta ēcastor quidem es. PHILE quāpropter? SCA quae istuc cūrēs,

ut ille amet. PHILE quōr opsecrō nōn cūrem? SCA lībera es iam.

iam quod quaerēbās habēs: ĭlle nisi amābit ultrō,

id prō tu͜ō capite quod dedit perdiderit tantum argentī.

PHILO periī hercle, ego illam pessumīs exemplīs ēnicāssō,

ita hanc corrumpit mulierem malesuādā cantilēnā.

PHILE numquam ego ĭllī possum grātiam referre ut meritu’ est .

Scapha, id mihi suādeās, ut ĭllum minōris pendam.

SCA at hŏc ūnum facitō cōgitēs: illum inservībis sōlum

dum tibi nunc haec aetātula est, in senĕctā male querēre.

PHILO in anginam ego nunc velim vortī, ut venēficae illī

faucēs prehendam atque ēnicem scelestam stimulātrīcem.

PHILE e͜undem animum oportet nunc mihi esse grātum, ut impetrāvī,

atque ōlim, prius quam id extudī, quom illī subblandiēbar.

PHILO dīvī faciant quod volunt, ob istam ōrātiōnem

līberāssō dēnuō | et Scapham ēnicāssō.

SCA tibi sat acceptum est forê tibi vīctum sempiternum

atque illum amātōrem tibī proprium futūrum in vītā,

sōlī gerundum cēnseō mōrem et capiundās crīnēs.

PHILE ut fāma est hominī, exin solet pecūniam invenīre.

ego bonam fāmam mihī servāssō, sat erō dīves.

PHILO siquidem hercle vēndundu’ est pater, vēnībit multō potius

quam vīvō umquam sinam | egēre aut mendīcāre.

SCA quid ĭllīs futūrum est cēterīs quī | amant? PHILE magĭs amābunt,

quom vidēbunt grātiam referre bene merentī.

PHILO utinam meus nunc mortuos pater ad nūntiētur,

ut ego exhērēdem meīs bonĭs faciam atque haec sit hērēs.

SCA iam ista quidem apsūmpta rēs erit: diĕs noctēsque ēstur bibitur,

neque quisquam parsimōniam adhibet: sagīna plānē est.

PHILO in hercle certum est prīncipe ut sim parcus experīrī,

nam neque edēs quicquam neque bibēs apŭd hīs decem diēbus.

PHILE quid in illum bene volēs loquī, id loquī licēbit:

nec rēctē illī dīxerīs, iam ēcastor vāpulābis.

PHILO edepol summō Iovī bovī argentō sacruficāssem,

prō illīus capite quod dedī, numquam aequē id bene locāssem.

videās eam medullitus amāre. ōh, probŭs homō sum:

quae prō causam dīceret, patrōnum līberāvī.

SCA videō nihilī penderê prae Philolache omnīs hominēs.

nunc, eius causā vāpulem, tibi potius assentābor.

acceptum sat habēs, tibi fore illum amīcum sempiternum.

PHILE cedo speculum et cum ōrnāmentīs arculam āctūtum, Scapha,

ōrnāta ut sim, quom hūc adveniat Philolachēs volŭptās mea.

SCA mulier quae su͜amque aetātem spernit, speculō ūsus est:

quid opu’ est speculō tibi, quae tūte speculō speculum es maxumum?

PHILO ob ĭstuc verbum, nēquīquam, Scapha, tam lepidē dīxerīs,

dabō aliquid hodiē pecūlī tibi, Philēmatium mea.

PHILE su͜ō quīque locō vidĕ capillum, satĭn compositu’ est commodē.

SCA ubi commoda es, capillum commodum esse crēditō.

PHILO vāh, quid ĭlla pote peius quicquam muliere memorārier?

nunc assentātrīx scelesta est, dūdum advorsātrīx erat.

PHILE cedo cērussam. SCA quid cērussā opŭ’ est nam? PHILE quī mālās oblinam.

SCA ūnā operā | ebur ātrāmentō candefacere postulēs.

PHILO lepidē dictum ātrāmentō atque ebore. eugae, plaudō Scaphae.

PHILE tum igitur cedo purpurissum. SCA nōn . scīta es quidem.

novă pictūrā interpolāre vīs opus lepidissumum?

nōn istanc aetātem oportet pigmentum ūllum attingere,

neque cērussam neque Mēlīnum, neque aliam ūllam offūciam.

PHILE cape igitur speculum. PHILO ei mihi miserō, sāvium speculō dedit.

nimĭs velim lapidem, quī ego illī speculō dīminuam caput.

SCA linteum cape atque exterge tibi manūs. PHILE quid ita, opsecrō?

SCA ut speculum tenuistī, metuō | olant argentum manūs:

usquam argentum accēpisse suspicētur Philolachēs.

PHILO nōn videor vīdisse lēnam callidiōrem ūllam alterās.

ut lepidē atque astūtē in mentem vēnit speculō malae.

PHILE etiamne unguentīs unguendam cēnsēs? SCA minumē fēcerīs.

PHILE quāpropter? SCA quia ēcastor mulier rēctē olet, ubi nihil olet.

nam istae veterēs, quae unguentīs ūnctitant, interpolēs,

vetulae, ēdentulae, quae vitia corporis fūcō occulunt,

ubi sēsē sūdor cum unguentīs cōnsociāvit, īlicō

itidem olent, quasi quom ūnā multa iūra cōnfūdit cocus.

quid olant nesciās, nisi id ūnum, | ut male olēre intellegās.

PHILO ut perdoctē cūncta callet. nihil hāc doctā doctius.

vērum illuc est; maxuma adeō pars vostrōrum intellegit,

quibus ānūs domĭ sunt uxōrēs, quae vōs dōte meruerunt.

PHILE agedum contemplā aurum et pallam, satin haec deceat, Scapha.

SCA nōn istuc cūrāre oportet. PHILE quem opsecrō igitur? SCA ēloquar:

Philolachem, is quid emat, nisi quod sibi placēre cēnseat.

nam | amātor meretrīcis mōrēs sibi emit aurō et purpurā.

quid opu’ est, quod suom esse nōlit, ēī ultrō ostentārier?

purpura aetātī occultandae est, aurum turpī mulierī.

pulchra mulier nūda erit quam purpurāta pulchrior:

poste nēquīquam exōrnāta est bene, mōrāta est male.

pulchrum ōrnātum turpēs mōrēs peius caenō collinunt.

nam pulchra est, nimis ōrnāta est. PHILO nimĭs diū apstineō manum.

quid hĭc vōs agitis? PHILE tibi exōrnō ut placeam. | PHILO ōrnāta es satis.

abĭ hinc intrō atque ōrnāmenta haec aufer. sed, volŭptās mea,

mea Philēmatium, pōtāre cum collubitum est mihi.

PHILE et edepol mihi cum, nam quod tibi lubet idem mihi lubet,

mea voluptās. PHILO em istuc verbum vīle est vīgintī minīs.

PHILE cedo, amābō, decem: bene ēmptum tibi dare hoc verbum volō.

PHILO etiam nunc decem minae apŭd sunt; vel ratiōnem putā.

trīgintā minās prō capite tu͜ō dedī. PHILE quōr exprobrās?

PHILO egone id exprobrem, quī mihimet cupiō id opprobrārier?

nec quicquam argentī locāvī iam diū usquam aequē bene.

PHILE certē ego, quod amō, operam nusquam melius potuī pōnere.

PHILO bene igitur ratiō acceptī atque expēnsī inter nōs convenit:

amās, ego | amō; meritō id fierī uterque exīstumat.

haec quī gaudent, gaudeant perpetuō su͜ō semper bonō;

quī invident, umquam eōrum quisquam invideat prōrsus commodīs.

PHILE age ăccumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appōne hīc mēnsulam.

vidĕ, tālī ubi sint. n unguenta? PHILO quid opu’ est? cum stactā accubō.

sed ĕstne hic me͜us sodālis, quī hūc incēdit cum | amīcā suā?

is ĕst, Callidamatēs cum amīcā incēdit. euge, oculus meus,

conveniunt manuplārēs eccōs: praedam participēs petunt.

4    Callidamates · Delphium · Philolaches · Philematium

CALL advorsum venīrī mihi ad Philolachem

volō temperī. audī, em tibi imperātum est.

nam illī ubī fuī, | inde effūgī forās,

ita ibi male convīvī sermōnisque taesum est.

nunc cōmissātum ībō | ad Philolachētem,

ubi nōs hilarī ingeniō | et lepidē accipient.

ecquid tibi videor mam-ma-madēre?

DEL semper istōc modō

morātus * * * vītae dēbēbās.

CALL vīsne ego ac amplectāre?

DEL tibi cordī est facere, licet. CALL lepida es.

dūc amābō. DEL cavē cadās, astā.

CALL o-o-ocellus es meus,

tuos sum alumnus, mel meum.

DEL cavĕ modō pri̇ûs in viā accumbās

quam illī ubī lēctus est strātus concumbimus.

CALL sine, sine cadere . DEL sinŏ, sed hoc quod in manū est:

cadēs, nōn cadēs quīn cadam cum.

CALL iacentīs tollet posteā nōs ambōs aliquis.

DEL madet homŏ. CALL n ais mam-ma-madēre?

DEL cedo manŭm, nōlō equidem afflīgī.

CALL em tenē. DEL age, ī simŭl. CALL quō ego eam? DEL an nescīs?

CALL sciō, in mentem vēnit modo:

nemp’ domum cōmissātum.

DEL immō, istūc quidĕm. CALL iam meminī.

PHILO num nōn vīs obviam | hīs īre, anime ?

illī ego ex omnibûs optumē volō.

iam revortar. PHILE diū | estiăm” | id mihi.

CALL ecquis hīc est? PHILO adest. CALL eu, Philolachēs,

salvē, amīcissume omnium hominum.

PHILO ament. accubā, Callidamatēs.

unde agis ? CALL unde homō | ēbrius probē.

PHILE quīn amābō accubās, Delphium mea?

illī quod bibat. CALL dormiam ego iam.

PHILO num mīrum aut novom quippiam facit?

DEL quid ego hōc faciam posteā? PHILE mea, sīc sine e͜umpse.

age interim, ab Delphiō cito cantharŭm circum.

5    Tranio · Philolaches · Callidamates · Delphium · Philematium · Sphaerio

TRA Iuppiter suprēmus summīs opibus atque industriīs

periisse et Philolachētem cupit erīlem fīlium.

occidit Spēs nostra, nusquam stabulum est Cōnfīdentiae,

nec Salūs nōbīs salūtī iam esse, cupiat, potest,

ita malī maerōris montem maxumum ad portum modo

cōnspicātus sum: erus advēnit peregrē. periit Trāniō.

ecquis homō est quī facere argentī cupiat aliquantum lucrī,

quĭ | hodiē sēsē excruciārī me͜am vicem possit patī?

ubi sunt istī plāgipatidae, ferritrībācēs virī,

vel ĭstī quī hosticās tri͜um nummum causā subeunt sub falās,

ubi quīnīs aut dēnīs hastīs corpus trānsfīgī solet?

ego dabō talentum, prīmus quī in crucem excucurrerit,

sed lēge, ut offīgantur bis pedēs, bis bracchia;

ubi id erit factum, ā argentum petitō praesentārium.

sed ego, sumne īnfēlīx quī nōn currō curriculō domum?

PHILO adĕst, adest opsōnium. eccum Trāniō ā portū redit.

TRA Philolachēs. PHILO quid est? TRA et ego et PHILO quid et ego et ? TRA periimus.

PHILO quid ita? TRA pater adest. PHILO quid ego ex tēd audiō? TRA apsūmptī sumus.

pater inquam tu͜os vēnit. PHILO ubi is est, opsecrō? TRA * * * adest.

PHILO quis id aït? quis vīdit? TRA egomet inquam vīdī. PHILO vae mihi.

quid ego agō? TRA nam quid malŭm rogitās quid agās? accubās.

PHILO tūtin vīdistī? TRA egomet, inquam. PHILO certē? TRA certē inquam. PHILO occidī,

vēra memorās. TRA quid mihi sit bonī, mentiar?

PHILO quid ego nunc faciam? TRA iubē haec hinc omnia āmōlīrier.

quis ĭstīc dormit? PHILO Callidamatēs. TRA suscitā istum, Delphium.

DEL Callidamatēs, Callidamatēs, vigilā. CALL vigilō, cedo bibam.

DEL vigilā. pater advēnit peregrē Philolachis. CALL valeat pater.

PHILO valet ille quidem, atque ego disperiī. CALL bis periistī? quī potest?

PHILO quaesō edepoll, exsurge; pater advēnit. CALL tu͜os vēnit pater?

iubĕ | abīre rūrsum. quid ĭllī reditiō | etiam hūc fuit?

PHILO quid ego agam? patĕr iam hīc offendet miserum adveniēns ēbrium,

aedīs plēnās convīvārum et mulierum. miserum est opus,

igitur dēmum fodere puteûm, ubi sītis faucēs tenet;

sīcut ego adventū patris nunc quaerō quid faciam miser.

TRA eccere autem hic dēposīvit caput et dormit. suscitā.

PHILO etiam vigilās? pater, inquam, aderit iam hīc me͜us. CALL āin pater”?

cedo soleās mihi ut arma capiam. iam pol ego occīdam patrem.

PHILO perdis rem. DEL tacē, amābō. TRA abripite hunc intrō āctūtum inter manūs.

CALL iam hercle ego vōs prō matulā habēbō, nisi mihī matulam datis.

PHILO periī. | TRA habĕ bonum animum: ego istum lepidē medicābō metum.

PHILO nūllus sum. TRA taceās, ego quī istaec sēdem meditābor tibi.

satin habēs, ego advenientêm ita patrem faciam tuom

nōn modo intrō eat, vērum etiam ut fugiat longē ab aedibus?

vōs modo hinc abīte intrō atque haec hinc properē āmōlīminī.

PHILO ubi ego erō? | TRA ubi maxumē esse vīs: cum | hāc, cum istāc eris.

DEL quid igitur abeāmus hinc nōs? TRA nōn hoc longē, Delphium.

nam intus pōtāte hau tantillō | hāc quidem causā minus.

PHILO ei mihi, quom istaec blanda dicta quō ēveniant madeō metū.

TRA potin ut animō sīs quiētō et faciās quod iubeō? PHILO potest.

TRA omnium prīmum, Philēmatium, intrō abī, et , Delphium.

DEL mōrigerae tibi erimus ambae. | TRA ita ĭlle faxit Iuppiter.

animum advorte nunciam quae volō accūrārier.

omnium prīmumdum ut aedēs iam fac occlūsae sient;

intus cavĕ muttīre quemquam sīverīsPHILO cūrābitur.

TRA tamquam intus nātus nēmō in aedibus habitetPHILO licet.

TRA neu quisquam respōnset, quandō hāsce aedīs pultābit senex.

PHILO numquid aliud? TRA clāvem hārunc aedium Lacōnicam

iam iubē efferrī intus: hāsce ego aedīs occlūdam hinc forīs.

PHILO in tu͜am cūstōdēlam que et me͜ās spēs trādō, Trāniō.

TRA plūmā haud interest patrōnus an cliēns probior siet.

hominī, quoi nūlla in pectore est audācia,

[nam quoivīs hominī, vel ŏptumō vel pessumō]

quamvīs dēsubitō facile est facere nēquiter;

vērum id videndum est, id virī doctī est opus,

quae dissignāta sint et facta nēquiter

tranquillē cūncta ut prōveniant et sine malō,

quid potiātur quam ob rem pigeat vīvere.

sīcut ego efficiam quae facta hīc turbāvimus

profectō ut liqueant omnia et tranquilla sint

neque quicquam nōbīs pariant ex incommodī.

sed quid ēgredere, Sphaeriō? iamiamoptumē,

praeceptīs pāruistī. SPH iussit maxumō

opere ōrāre ut patrem aliquō apsterrērēs modō,

intrō īret ad . TRA quīn etiam illī hoc dīcitō,

factūrum ut etiam aspicere aedīs audeat,

capite obvolūtō ut fugiat cum summō metū.

clāvim cedo atque abī intrō atque occlūde ōstium,

et ego hinc occlūdam. iubĕ venīre nunciam.

lūdōs ego hodiē vīvō praesentī hīc senī

faciam, quod crēdō mortuō numquam fore.

concēdam ā foribus hūc; hinc speculābor procul

unde advenientī sarcinam impōnam senī.

6    Theopropides · Tranio

THEO habeō, Neptūne, grātiam magnam tibi,

quom mēd āmīsistī aps vix vīvom domum.

vērum posthāc pedem lātum modo

sciĕs imposīsse in undam, hau causa est īlicō

quod nunc voluistī facere quīn faciās mihi.

ἄπαγε, ἄπαγε ā nunciam post hunc diem:

quod crēditūrus tibi fuī omne crēdidī.

TRA edepol, Neptūne, peccāvistī largiter,

quī occāsiōnem hanc āmīsistī tam bonam.

THEO trienniō post Aegyptō adveniō domum.

crēdō exspectātus veniam familiāribus.

TRA nimiō edepol ille potuit exspectātior

venīre quī nūntiāret mortuom.

THEO sed quid hoc? occlūsa iānua est interdius.

pultābō: heus, ecquis intu’ est? aperītin forēs?

TRA quis homō est quī nostrās aedēs accessit prope?

THEO me͜us servos hĭc quidem est Trāniō. TRA ō Theopropidēs,

ere, salvē, salvom advēnisse gaudeō.

ūsquin valuistī? THEO ūsque ut vidēs. TRA factum optumē.

THEO quid vōs? īnsānīn estis? TRA quīdum? THEO sīc, quia

forĭs ambulātis, nātus nēmō in aedibus

servat, neque quī reclūdat neque respondeat.

pultandō paene cōnfrēgī hāsce ambās forīs.

TRA eho ăn tetigistī hās aedīs? THEO quōr nōn tangerem?

quīn pultandō, inquam, paene cōnfrēgī forīs.

TRA tetigistīn? THEO tetigī, inquam, et pultāvī. TRA vāh. THEO quid est?

TRA male hercle factum. THEO quid ĕst negōtī? TRA nōn potest

dīcī quam indignum facinus fēcistī et malum.

THEO quid iam? TRA fuge, opsecrō, atque apscēde ab aedibus.

fuge hūc, fuge ad propius. tetigistīn forīs?

THEO quō modŏ pultāre potuī, nōn tangerem?

TRA occīdistī hercleTHEO quem mortālem? TRA omnīs tuōs.

THEO deaeque omnēs faxint cum istōc ōmine

TRA metuō atque istōs expiāre ut possiēs.

THEO quam ob rem? aut quam subitō rem mihi apportās novam?

* * *

TRA et heus, iubē illōs illinc ambō apscēdere.

THEO apscēdite. TRA aedēs attigātis. tangite

vōs quoque terram. THEO opsecrō hercle, quīn ēloquere rem?

TRA quia septem mēnsēs sunt, quom in hāsce aedīs pedem

nēmō intrō tetulit, semel ut ēmigrāvimus.

THEO ēloquere, quid ita? TRA circumspicedum numquis est

sermōnem nostrum quī aucupet? THEO tūtum probē est.

TRA circumspice etiam. THEO nēmō est, loquere nunciam.

TRA capitālis caedis facta est. THEO nōn intellegō.

TRA scelus, inquam, factum est iam diū, antīquom et vetus.

THEO antīquom? TRA id adeō nōs nunc factum invēnimus.

THEO quid ĭstuc est sceleris? aut quis id fēcit? cedo.

TRA hospes necāvit hospitem captum manū

iste, ut ego opīnor, quī hās tibi aedīs vēndidit.

THEO necāvit? TRA aurumque ēī adēmit hospitī

e͜umque hīc dēfōdit hospitem ibidem in aedibus.

THEO quāpropter id vōs factum suspicāminī?

TRA ego dīcam, auscultā: | ut forīs cēnāverat

tu͜os gnātus, postquam rediit ā cēnā domum,

abiimus omnēs cubitum; condormīvimus.

lucernam forte oblītus fueram exstinguere,

atque ille exclāmat dērepente maxumum

THEO quis homō? an gnātus meus? TRA st, tacē, auscultā modo.

ait vēnisse illum in somnīs ad mortuom

THEO nempe ergō in somnīs? TRA ita, sed auscultā modo.

ait illum hōc pactō sibi dīxisse mortuom

THEO in somnīs? TRA mīrum quīn vigilantī dīceret,

quī abhinc sexāgintā annōs occīsus foret.

interdum ineptē stultus es, Theopropidēs.

THEO taceō. TRA sed ecce quae illī in * * *

ego trānsmarīnus hospes sum Diapontius.

hīc habitō, haec mihi dēdita est habitātiō.

nam Acheruntem recipere Orcus nōluit,

quia praemātūrē vītā careō. per fidem

dēceptus sum: hospes hīc necāvit isque

dēfōdit īnsepultum clăm | in hīsce aedibus,

scelestus, aurī causā. nunc hinc ēmigrā:

scelĕstae sunt aedēs, impia est habitātiō.”

quae hīc mōnstra fīunt annō vix possum ēloquī.

THEO st, st.

TRA quid, opsecrō hercle, factum est? THEO concrepuit foris.

TRA hicine percussit! THEO guttam haud habeō sanguinis;

vīvom accersunt Acheruntem mortuī.

TRA periī, illīsce hodiē hanc conturbābunt fābulam.

nimĭs quam formīdō manufestō hic opprimat.

THEO quid tūte cum loquere? TRA apscēde ab iānuā.

fuge, opsecrō hercle. THEO quō fugiam? etiam fuge.

TRA nihil ego formīdō: pāx mihi est cum mortuīs.

INTVS heus, Trāniō. TRA nōn appellābis, sapis.

nihil ego commeruī, neque ĭstās percussī forēs.

INTVS quaesō * * * THEO quid sēgregēs

* * * rēs agitat, Trāniō?

quīcum istaec loquere? TRA an quaesō appellāverās?

ita amābunt, mortuom illum crēdidī

expostulāre quia percussissēs forēs.

sed , etiamne astās nec quae dīcō optemperās?

THEO quid faciam? TRA cavĕ respexīs, fuge, operī caput.

THEO quōr nōn fugis ? TRA pāx mihi est cum mortuīs.

THEO sciŏ. quid modo igitur? quōr tantō opere extimuerās?

TRA nīl cūrāssīs, inquam, ego mihi prōvīderō:

, ut occēpistī, tantum quantum quīs fuge,

atque Herculem invocā. THEO Herculēs, tēd invocō.

TRA et egotibi hodiē ut det, senex, magnum malum.

prōh immortālēs, opsecrō, vostram fidem!

quid ego hodiē negōtī cōnfēcī malī!

7    Misargyrides · Tranio · Theopropides

MIS scelestiōrem ego annum argentō faenorī

numquam ūllum vīdī quam hic mihi annus optigit.

ā māni ad noctem ūsque in forō dēgō diem,

locāre argentī nēminī nummum queō.

TRA nunc pol ego periī plānē in perpetuom modum.

danīsta adest, quī dedit argentum faenore,

quī amīca est ēmpta quoque opus in sūmptūs fuit.

manufesta rēs est, nisi quid occurrō prius,

hoc senex rescīscat. ībō huic obviam.

sed quidnam hic sēsē tam cito recipit domum?

metuō hāc quippiam indaudīverit.

accēdam atque appellābō. quam timeō miser.

nihil est miserius quam animus hominis cōnscius,

sīcut + habet. vērum utut rēs sēsē habet,

pergam turbāre porrō: ita haec rēs postulat.

unde is? THEO convenī illum unde hāsce aedīs ēmeram.

TRA numquid dīxistī illō quod dīxī tibi?

THEO dīxī hercle vērō omnia. TRA miserō mihi,

metuō techinae meae perpetuō perierint.

THEO quid tūte cum? TRA nihil enim. sed dīc mihi,

dīxtīne quaesō? THEO dīxī, inquam, ōrdine omnia.

TRA etiam fatētur hospite? THEO immō pernegat.

TRA negat scelestus? THEO negitat inquam. TRA cōgitā:

nōn cōnfitētur? THEO dīcam cōnfessus sit.

quid nunc faciundum cēnsēs? TRA egon quid cēnseam?

cāpe, opsecrō hercle, cum ūna iūdicem

(sed eum vidētō ut capiās, quī crēdat mihi):

tam facile vincēs quam pirum volpēs comēst.

MIS sed Philolachētis servom eccum Trānium,

quī mihi neque faenus neque sortem argentī danunt.

THEO quō agis? TRA nec quōquam abeō. ego sum miser,

scelestus, nātus dīs inimīcīs omnibus.

iam illō praesente adībit. ego homō sum miser,

ita et hinc et illinc exhibent negōtium.

sed occupābō adīre. MIS hic ad it, salvos sum,

spēs est argentō. TRA hilarus est: frūstrā est homō.

salvēre iubeō , Mīsargyridēs, bene.

MIS salvē et . quid argentō est? TRA abī sīs, bēlua.

continuō adveniēns pilum iniēcistī mihi.

MIS hic homō est inānis. TRA hīc homō est certē hariolus.

MIS quīn istās mittis trīcās? TRA quīn quid vīs cēdō.

MIS ubi Philolachēs est? TRA numquam potuistī mihi

magis opportūnus advenīre quam advenīs.

MIS quid est? TRA concēde hūc. MIS quīn mihi faenus redditur?

TRA sciō bonā esse vōce, clāmā nimis.

MIS ego hercle vērō clāmō. TRA āh, gere mōrem mihi.

MIS quid tibi ego mōrem vīs geram? TRA abī quaesō hinc domum.

MIS abeam? TRA reditō hūc circiter merīdiē.

MIS reddēturne igitur faenus? TRA reddēturne. abī.

MIS quid ego hūc recursem aut operam sūmam aut conteram?

quid hic manēbō potius ad merīdiē?

TRA immō abī domum, vērum hercle dīcō, abī modo.

* * *

MIS quīn vōs mihi faenus date. quid hīc nūgāminī?

TRA eu hercle, abī modo, auscultā mihi.

MIS iam hercle ego illum nōminābō. * * * TRA eugē strēnuē.

beātus vērō es nunc, quom clāmās. MIS meum petō.

multōs hōc pactō iam diēs frūstrāminī.

molestus sum, redditē argentum: abierō.

respōnsiōnēs omnēs hōc verbō ēripis.

TRA sortem accipe. MIS immō faenus, id prīmum volō.

TRA quid ais , omnium hominum taeterrumē?

vēnistī hūc extentātum? agās quod in manū est.

nōn dat, nōn dēbet. MIS nōn dēbet? TRA frit quidem

ferre hinc potes. an metuis quō abeat forās

urbe exulātum faenoris causā tuī,

quoi sortem accipere iam licet? MIS quīn nōn petō

sortem: illūc prīmum, faenus, reddundum est mihi.

TRA molestus sīs. nēmō dat, age quid lubet.

sōlus, crēdō, faenore argentum datās.

MIS cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.

datūrīn estis faenus āctūtum mihi?

datur faenus mihi? TRA faenus illīc, faenus hīc.

nescit quidem nisi faenus fābulārier.

ultrō . neque ego taetriōrem bēluam

vīdisse umquam quemquam quam cēnseō.

MIS nōn edepol nunc istīs verbīs territās.

THEO * * * calidum hoc est: etsī procul abest, ūrit male. * * *

quod illūc est faenus, opsecrō, quod illīc petit?

TRA pater eccum advenit peregrē nōn multō prius

illīus, is tibi et faenus et sortem dabit,

inconciliāre quid nōs porrō postulēs.

vidē num morātur. MIS quīn feram, quid datur.

THEO quid ais ? TRA quid vīs? THEO quis illīc est? quid illīc petit?

quid Philolachētem gnātum compellat meum

sīc et praesentī tibi facit convīcium?

quid illī dēbētur? TRA opsecrō hercle, illud iubē

obicī illī argentum ob os impūrae bēluae.

THEO iubeamTRA iubēn hominī argentō os verberārier?

MIS perfacile ego ictus perpetior argenteōs.

TRA audīn? vidēturne, opsecrō hercle, idōneus,

danīsta quī sit, genus quod improbissumum est.

THEO nōn ego istuc cūrō quī sit quid sit unde sit:

id volō mihi dīcī, id scīre expetō,

quod illud argentum est? TRA esthuic dēbet Philolachēs

paulum. THEO quantillum? TRA quasiquadrāgintā minās;

sānē id multum cēnseās. THEO paulum id quidem est.

adeō etiam argentī faenus crēditum audiō.

TRA quattuor quadrāgintā illī dēbentur minae,

et sors et faenus. MIS tantum est, nihilō plūs petō.

TRA velim quidem hercle ut ūnō nummō plūs petās.

dīc datūrum, ut abeat. THEO egon dicam dare?

TRA dīc. THEO egone? TRA ipsus. dīc modo, auscultā mihi.

prōmitte, age inquam: ego iubeō. THEO respondē mihi:

quid est argentō factum? TRA salvom est. THEO solvite

vōsmet igitur, salvom est. TRA aedīs fīlius

tuos emit. THEO aedīs? TRA aedīs. THEO eugē, Philolachēs

patrissat: iam homō in mercātūrā vortitur.

ain , aedis? TRA aedis inquam. sed scīn quoius modī?

THEO quī scīre possum? TRA vāh. THEO quid est? TRA rogā.

THEO nam quid ita? TRA speculōclārās, candōrem merum.

THEO bene hercle factum. quid, eās quantī dēstinat?

TRA talentīs magnīs totidem quot ego et sumus.

sed arrabōnī hās dedit quadrāgintā minās;

hinc sūmpsit quās dedimus. satin intellegis?

nam postquam haec aedēs ita erant, ut dīxī tibi,

continuō est aliās aedīs mercātus sibi.

THEO bene hercle factum. MIS heus, iam appetit merīdiē.

TRA apsolve hunc quaesō, vomitū hic nōs ēnecet.

quattuor quadrāgintā illī dēbentur minae.

THEO adulēscēns, cum rem habē. MIS nempe aps petam?

THEO petītō crās. MIS abeō: sat habeō, crās ferō.

TRA malum quod istī deaeque omnēs duint,

ita mea cōnsilia perturbat paenissīmē.

nūllum edepol hodiē genus est hominum taetrius

nec minus bonō cum iūre, quam danīsticum.

THEO quā in regiōne istās aedīs emit fīlius?

TRA ecce autem periī. THEO dīcisne hoc quod rogō?

TRA dicam. sed nōmen dominī quaerō quid siet.

THEO age comminīscere ergō. TRA quid ego nunc agam,

nisi ut in vīcīnum hunc proxumum * * *

eās ēmissē aedis huius dīcam fīlium?

calidum hercle esse audīvī optumum mendācium.

quicquid deī dīcunt, id dēcrētum est dīcere.

THEO quid igitur? iam commentu’ es? TRA istum perduint

(immō istunc potius) vīcīnō hōc proxumō

tuos emit aedīs fīlius. THEO bon¯an fidē?

TRA siquidem argentum reddituru’ es, tum bona,

redditūrus nōn es, nōn emit bona.

nōn in locō emit perbonō? THEO immō in optumō.

cupiō hercle īnspicere hāsce aedīs. pultadum forēs

atque ēvocā aliquem intus ad , Trāniō.

TRA ecce autem periī. nunc quid dīcam nesciō.

iterum iam ad ūnum saxum flūctūs ferunt.

quid nunc? nōn hercle quid nunc faciam reperiō:

manufestō teneor. THEO ēvocādum aliquem ōcius,

roga circumdūcat. TRA heus , at hīc sunt mulierēs:

videndum est prīmum, utrum eae velintne an nōn velint.

THEO bonum aequomque ōrās. ī, percontāre et rogā.

ego hīc tantisper, dum exīs, opperiar foris.

TRA deaeque omnēs funditus perdant, senex,

ita mea cōnsilia undique oppugnās male.

eugē, optumē eccum aedium dominus forās

Simō prōgredītur intus. hūc concesserō,

dum mihi senātum cōnsilī in cor convocō.

igitur tum accēdam hunc, quandō quid agam invēnerō.

8    Simo · Tranio · Theopropides

SIM melius annō hoc mihī nōn fuit domī,

nec quod ūna ēsca iūverit magis.

prandium uxor mihī perbonum dedit,

nunc dormītum iubet īre: minumē.

nōn mihī forte vīsum īlicō fuit,

melius quom prandium quam solet dedit:

volụit in cubiculum abdūcere anus.

nōn bonu’ est somnu’ prandiō. ἄπαγε.

clanculum ex aedibus ēdidī forās.

tōta turget mihi uxor, sciō, domī.

TRA rēs parāta est mala in vesperum huic senī.

nam et cēnandum et cubandum est ēī male.

SIM quom magis cōgitō cum meō animō:

quĭs dōtātam uxōrem atque anum | habet,

nēminem sollicitat sopor: ibi omnibus

īre dormītum odiō est veluti nunc mihī

exsequī certa rēs est, ut abeam

potius hinc ad forum quam domī cubem.

atque pol nesciō, ut mōribus sient

vostrae: haec sat sciō quam habeat male.

* * *

peius posthāc fore quam fuit mihī.

TRA abitus tu͜os tibi, senex, fēcerit male:

nihil erit, quod deōrum ūllum accūsitēs;

ipse iūre optumō meritō incūsēs licet.

tempus nunc est senem hunc alloquī mihī.

hoc habet. repperī quī senem dūcerem,

quō dolō ā dolōrem procul pellerem.

accēdam. ament plūrumum, Simō.

SIM salvos sīs, Trāniō. | TRA ut valēs? SIM nōn male.

quid agis? TRA hominem optumum teneō. SIM amīcē facis,

quom laudās. TRA decet. SIM certē. quīn mūtuom est: hercle tēd

hau bonum teneō servom manū.

THEO heia, mastīgia, ad redī. TRA iam istī erō.

SIM quid nunc? quam mox? TRA quid est? SIM quod solet fīerī hic

intus. TRA quid id est? SIM scīs iam quid loquar. sīc decet.

* * * mōrem gerās.

vīta quam sit brevis, * * * simul cōgitā.

TRA * * * quid * * * ehem,

vix tandem percēpī super hīs rēbus nostrīs loquī.

SIM mūsicē hercle agitis aetātem, ita ut vōs decet,

vīnō et vīctū probō, piscātū ēlēctilī

vītam colitis. + TRA immō vīta antehāc erat:

nunc nōbīs omnia haec excidērunt simul.

SIM quīdum? TRA ita oppidō occīdimus omnēs, Simō.

SIM nōn tacēs? prōsperē vōbīs cūncta ūsque adhūc

prōcessērunt. TRA ita ut dīcis facta hau negō.

nōs profectō probē ut voluimus vīximus.

sed, Simō, ita nunc ventus nāvem nostram

dēseruit. SIM quid est? quō modō? TRA pessumō.

SIM quaene subducta erat tūtō in terrā?

TRA . SIM quid est? TRA miserum, occidī.

SIM quī? TRA quia vēnit nāvis, nostrae nāvī quae frangat + ratem.

SIM vellem ut vellēs, Trāniō. sed quid ĕst negōtī? TRA ēloquar.

eru’ peregrē vēnit. SIM tunc tibi * * * portenditur,

ind’ ferriterium, posteā crux. TRA per tua genua opsecrō,

indicium erō faciās meō. SIM ē , quid metuās, nīl sciet.

TRA patrōne, salvē. SIM nīl moror istius modī clientīs.

TRA nunc hoc quod ad noster mīsit senex

SIM hoc mihi respondē prīmum, quod ego rogō:

iam istīs rēbus voster quid sēnsit senex?

TRA nīl quicquam. SIM numquid increpāvit fīlium?

TRA tam liquidu’ est quam liquidā esse tempestās solet * * *

nunc hoc ōrāre iussit opere maxumō,

ut sibi licēret īnspicere hāsce aedīs tuās.

SIM nōn sunt vēnālēs. TRA sciō equidem istuc. sed senex

gynaecēum aedificāre volt hic in suīs

et balineās et ambulācrum et porticum.

SIM quid ergō somniāvit? TRA ego dīcam tibi.

dare volt uxōrem fīliō quantum potest,

ad eam rem facere volt novom gynaecēum.

nam sibi laudāvisse hāsce ait architectōnem

nesciō quem exaedificātās īnsānum bene;

nunc hinc exemplum capere volt, nisi nevīs.

nam ille maiōre hinc opere ex exemplum petit,

quia istī umbram aestāte tibi esse audīvit perbonam

sub siccō lūmine ūsque perpetuom diem.

SIM immō edepol vērō, quom ūsquequāque umbra est, tamen

sōl semper hic est ūsque ā māni ad vesperum:

quasi flāgitātor astat ūsque ad ōstium,

nec umbra hic usquam est, nisi in puteō quaepiam est.

TRA quid, Sarsinātis ecqua est, Vmbram nōn habēs?

SIM molestus sīs. haec sunt sīcut praedicō.

TRA at tamen īnspicere volt. SIM īnspiciat, lubet;

quid erit quod illī placeat, exemplō meō

ipse aedificātō. TRA n, vocō hūc hominem? SIM ī, vocā.

TRA Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maxumās

duo rēs gessisse: quid mihi fīet tertiō,

quī sōlus faciō facinora immortālia?

vehit hīc clītellās, vehit hīc autem alter senex.

novīcium mihi quaestum īnstituī nōn mālum:

nam mūliōnēs mūlōs clītellāriōs

habent, at ego habeō hominēs clītellāriōs.

magnī sunt oneris: quicquid impōnās vehunt.

nunc hunc hau sciō an colloquar. congrediar.

he͜us Theopropidēs. THEO hem quîs hīc nōminat ?

TRA erō servos multīs modīs fīdus. THEO unde is?

TRA quod mīserās, afferō omne impetrātum.

THEO quid illīc, opsecrō, tam diū dēstitistī?

TRA senī nōn erāt ōtium, id sum opperītus.

THEO antīquom optinēs hoc tuom, tardus ut sīs.

TRA heus , volēs verbum hoc cōgitāre,

simul flāre sorbēreque haud factū facile est.

ego hīc esse et illīc simītū hau potuī.

THEO quid nunc? TRA vīse, spectā tuō ūsque arbitrātū.

THEO age ī, dūce . TRA num moror? THEO supsequor .

TRA senex ipsus ante ōstium eccum opperītur.

sed ut maestus est hāsce aedīs vēndidisse.

THEO quid tandem? TRA ōrāt ut suādeam Philolachētī,

ut istās remittat sibi. THEO haud opīnor.

sibī quisque rūrī metit. male ēmptae

forent, nōbīs istās redhibēre haud licēret.

lucrī quicquid est, id domum trahere oportet.

misericordiās * * * hominem oportet.

TRA morāre hercle * * * faci’. supsequere. THEO fīat.

tibi ego operam. TRA senex illīc est. em, tibi addūxī hominem.

SIM salvom advēnisse peregrē gaudeō, Theopropidēs.

THEO deī ament. SIM īnspicere aedis hās velle aiēbat mihi.

THEO nisi tibi est incommodum. SIM immō commodum. ī intrō atque īnspice.

THEO at enim mulierēsSIM cave ūllam floccī faxis mulierem.

quā lubet perambulā aedis oppidō tamquam tuās.

THEO tamquam? TRA āh, cave illī obiectēs nunc in aegritūdine,

hās ēmissē. nōn vidēs hunc, voltū utī trīstī est senex?

THEO videō. TRA ergō irrīdēre videāre et gestīre admodum;

nōlī facere mentiōnem hās ēmisse. THEO intellegō,

et bene monitum dūcō, atque esse exīstumō hūmānī ingenī.

quid nunc? SIM quīn is intrō, atque ōtiōsē perspectā ut lubet.

THEO bene benignēque arbitror facere. SIM factum edepol volō.

n quī perductet? THEO ἄπαγε istum perductōrem, nōn placet.

quicquid est, errābō potius quam perductet quispiam.

TRA vidēn vestibulum ante aedīs hoc et ambulācrum quoius modī?

THEO lūculentum edepol profectō. TRA age spectā postēs quoius modī,

quantā firmitāte factī et quantā crassitūdine.

THEO nōn videor vīdisse postīs pulchriōrēs. SIM pol mihi

pretiō ēmptī fuerant ōlim. TRA audīn fuerant dīcere?

vix vidētur continēre lacrumās. THEO quantī hōsce ēmerās?

SIM trīs minās prō istīs duōbus praeter vectūram dedī.

THEO hercle quī multō improbiōrēs sunt quam ā prīmō crēdidī.

TRA quāpropter? THEO quia edepol ambō ab īnfumō tarmes secat.

TRA intempestīvōs excīsōs crēdō, id eīs vitium nocet.

atque etiam nunc satis bonī sunt, sunt inductī pice;

nōn enim haec pultiphagus opifex opera fēcit barbarus.

vidēn coagmenta in foribus? THEO videō. TRA spectā, quam arte dormiunt.

THEO dormiunt? TRA illud quidem, ut cōnīvent, voluī dīcere.

satin habēs? THEO ut quicquid magis contemplō, tantō magis placet.

TRA vidēn pictum, ubi lūdificat cornīx ūna volturiōs duōs?

THEO nōn edepol videō. TRA at ego videō. nam inter volturiōs duōs

cornīx astat, ea volturiōs duo vicissim vellicat.

quaesō hūc ad spectā, cornīcem ut cōnspicere possiēs.

iam vidēs? THEO profectō nūllam equidem illīc cornīcem intuor.

TRA at istō ad vōs optuēre, quoniam cornīcem nequīs

cōnspicārī, volturiōs forte possīs contuī.

THEO omnīnō, ut apsolvam, nūllam pictam cōnspiciō hic avem.

TRA age, iam mittō, ignōscō: aetāte nōn quis optuērier.

THEO haec, quae possum, ea mihi profectō cūncta vehementer placent.

SIM lātius dēmum est operae pretium īvisse. THEO rēctē edepol monēs.

SIM eho istum, puere, circumdūce hāsce aedīs et conclāvia.

nam egomet ductārem, nisi esset apud forum negōtium.

THEO ἄπαγε istum ā perductōrem, nīl moror ductārier.

quicquid est, errābō potius quam perductet quispiam.

SIM aedis dīcō. THEO ergō intrō igitur sine perductōre. SIM īlicet.

THEO ībō intrō igitur. TRA māne sīs videam, canisTHEO agedum vidē.

TRA st! abī, canis. est! abīn dierecta? abīn hinc in mālam crucem?

at etiam restās? est! abī istinc. SIM nīl perīclī est, age modo.

tam placida est, quam fēta. quam vīs īre intrō audācter licet.

ego hinc ad forum. THEO fēcistī commodē, bene ambulā.

Trāniō, age, canem istam ā foribus aliquis abdūcat face,

etsī nōn metuenda est. TRA quīn illam aspice ut placidē accubat;

nisi molestum vīs vidērī atque ignāvom. THEO iam ut lubet.

sequēre hāc igitur. TRA equidem haud usquam ā pedibus apscedam tuīs.

9    Phaniscus

PHAN servī quī, quom culpā carent, tamen malŭm metuont,

e͜ī solĕnt esse eris ūtibilēs.

nam illī quī nīl metuont postquam sunt malŭm meritī,

stulta sibi expetŭnt cōnsilia:

exercent sēsē ad cursūram, fugiunt sed e͜ĭ reprehēnsī sunt,

faciunt malō pecūlium quod nequeunt bonō.

augent ex pauxillō * * * parant.

mihi in pectore cōnsilī * * * malam rem prius

quam ut meum * * *

ut adhūc fuit, mihi corium esse oportet,

sincērum atque ut votĕm verberārī.

huic imperābō, probē tēctum habēbō,

malum quom impluit cēterīs, impluat .

nam ut servī volunt esse erum, ita solet * * *

bonī sunt: bonu’ est; improbī sunt, malus fit.

nam nunc domĭ nostrae tot pessumĭ vīvont,

pecūlī suī prōdigī, plāgigerulī.

ubi advorsum ut eant vocantur erō: “nōn , molestus sīs.

sciō quō properās: gestīs aliquō; iam hercle īr’ vīs, mūla, forās pāstum.”

bene merēns hoc pretī inde apstulī. abiī forās.

sōlus nunc ădvorsum erō ex plūrumīs servīs.

hōc diē crāstinī quom | erus rescīverit,

māne castīgābit eōs

būbulīs exuviīs.

postrēmō minōris pendō tergum illōrum, quam meum:

illī erunt būcaedae multō potius, quam ego sim restiō.

10    Pinacium · Phaniscus

PIN manĕ atque assiste īlicō,

Phānisce. etiam respicis?

PHAN mihi molestus siēs.

PIN vidē ut fastīdit sīmia.

manēsne īlicō, impūre parasīte? PHAN * * *

quī parasītus sum? PIN ego enim dīcam: cibŏ perdūcī potis es quōvīs.

PHAN mihi sum, lubet esse. quid id cūrās?

PIN ferōcem facis, quia erus amat. PHAN vāh,

oculī dolent. PIN quōr? PHAN quia fūmu’ molestu’ est.

PIN tacē sīs, faber, quī cūdere solĕs plumbeŏs nummōs.

PHAN nōn potes cōgere , ut tibi male dīcam.

nōvīt erus . PIN su͜am quidem pol culcitulam oportet.

PHAN sōbriu’ sīs, male nōn dicās. PIN tibi ŏbtemperĕm, quom mihi nequeās?

PHAN at cum, pessumē, ītō advorsus; quaesō hercle apstinē

iam sermōnem istīs rēbus. PIN faciam, et pultābō forēs.

heus, ecquis hīc est, maxumam quī hīs iniūriam

foribus dēfendāt? ecquis hās aperit forīs?

nēmō hinc quidĕm forăs exit.

ut ĕsse addecet nēquam hominēs, ita sunt.

sed e͜ō magis cautō est opus,

hūc exeăt quī male mulcet.

11    Theopropides · Tranio

TRA quid tibi vīsum est mercimōnī? THEO * * * tōtus gaudeō.

TRA num nimiō ēmptae tibi videntur? THEO numquam edepol ego sciō

vīdisse usquam abiectās aedēs, nisi modo hāsce. TRA ecquid placent?

THEO ecquid placeant rogās? immō hercle vērō perplacent.

TRA quoius modī gynaecēum? quid porticum? THEO īnsānum bonam.

nōn equidem ūllam in pūblicō esse maiōrem hāc exīstumō.

TRA quīn ego ipse et Philolachēs in pūblicō omnīs porticūs

sumus commēnsī. THEO quid igitur? TRA longē omnium longissuma est.

THEO immortālēs, mercimōnī lepidī. hercle nunc ferat

sex talenta magna argentī prō istīs praesentāria,

numquam accipiam. TRA hercle accipere cupiēs, ego numquam sinam.

THEO bene rēs nostra collocāta est istōc mercimōniō.

TRA suāsōre atque impulsōre id factum audācter dīcitō,

quī subēgī, faenore argentum ab danīstā ut sūmeret,

quod istī dedimus arrabōnī. THEO servāvistī omnem ratem.

nempe octōgintā dēbentur huic minae? TRA hau nummō amplius.

THEO hodiē accipiat. TRA ita enim vērō, qua causa supsiet.

vel mihi dēnumerātō, ego illī porrō dēnumerāverō.

THEO at enim quid captiōnī mihi sit, dederim tibi.

TRA egone ioculō modo ausim dictō aut factō fallere?

THEO egone aps ausim nōn cavēre, quid committam tibi?

TRA quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verbōrum dedī?

THEO ego enim cāvī rēctē: eam mihi dēs grātiam atque animō meō.

sat sapiō, aps modō ūnō caveō. TRA cum sentiō.

THEO nunc abī rūs, dīc advēnisse fīliō. TRA faciam, ut iubēs.

THEO curriculō iubē in urbem veniat iam simul cum. TRA licet.

nunc ego illāc per postīcum ad congerrōnēs cōnferam.

dīcam ut hīc rēs sint quiētae atque hunc ut hinc āmōverim.

12    Phaniscus · Theopropides · Pinacium

PHAN hic quidem neque convīvārum sonitus, item ut antehāc fuit,

neque tībīcinam cantantem neque alium quemquam audiō.

THEO quae illaec rēs est? quid illīsce hominēs quaerunt apud aedīs meās?

quid volunt? quid intrō spectant? PIN pergam pultāre ōstium.

heus, reclūde, heus, Trāniō, etiamne aperīs? THEO quae haec est fābula?

PIN etiamne aperīs? Callidamatī nostrō advorsum vēnimus.

THEO heus vōs, puerī, quid istīc agitis? quid istās aedīs frangitis?

PHAN heus senex, quid percontāre ad quod nihil attinet?

THEO nihil ad attinet? PHAN nisi forte factu’ es praefectus novos,

quī rēs aliēnās prōcūrēs, quaerās videās audiās.

THEO nōn sunt istae aedīs, ubi stātis. PHAN quid ais? an iam vēndidit

aedis Philolachēs? aut quidem iste nōs dēfrūstrātur senex.

THEO vēra dīcō. sed quid vōbīs est negōtī hic? PHAN ēloquar.

erus hīc noster pōtat. THEO erus hīc voster pōtat? PHAN ita loquor.

THEO puere, nimium dēlicātu’ es. PHAN advorsum vēnimus.

THEO quoi hominī? PHAN erō nostrō. quaesō, quotiēns dīcendum est tibi?

THEO puere, nēmō hīc habitat. nam esse arbitror puerum probum.

PHAN nōn hic Philolachēs adulēscēns habitat hīsce in aedibus?

THEO habitāvit, vērum ēmigrāvit iam diū ex hīsce aedibus.

PIN senex hic elleborosu’ est certē. PHAN errās pervorsē, pater.

nam nisi hinc hodiē ēmigrāvit aut heri, certō sciō

hīc habitāre. THEO quīn sex mēnsēs iam hīc nēmō habitat. PIN somniās.

THEO egone? PIN . THEO molestu’ es. sine cum puerō loquī.

nēmō habitat. PHAN habitat profectō, nam heri et nūdius tertius,

quārtus, quīntus, sextus, ūsque postquam hinc peregrē eius pater

abiit, numquam hic trīduom ūnum dēsitum est pōtārier.

THEO quid ais? PHAN trīduom ūnum est haud intermissum hic esse et bibī,

scorta dūcī, pergraecārī, fidicinās tībīcinās

+dūcere. THEO quis istaec faciēbat? PHAN Philolachēs. THEO quī Philolachēs?

PHAN quoius patrem Theopropidem esse opīnor. THEO mihi, occīdī,

haec hic vēra memorat. pergam porrō percontārier.

ain istīc pōtāre solitum Philolachem istum, quisquis est,

cum erō vostrō? PHAN hic, inquam. THEO puere, praeter speciem stultus es.

vidē sīs, forte ad merendam quōpiam dēvorterīs

atque ibi ampliusculē quam satis fuerit biberīs. PHAN quid est?

THEO ita dīcō, ad aliās aedīs perperam dēvēnerīs.

PHAN sciō quā īre oportet et quō vēnerim nōvī locum.

Philolachēs hīc habitat, quoius est pater Theopropīdēs.

quī, postquam pater ad mercātum hinc abiit, hic tībīcinam

līberāvit. THEO Philolachēsne ergō? PHAN ita, Philēmatium quidem.

THEO quantī? PHAN trīgintā. THEO talentīs? PHAN μὰ τὸν Ἀπόλλω, sed minīs.

THEO līberāvit? PHAN līberāvit validē, trīgintā minīs.

THEO ain minīs trīgintā amīcam dēstinātam Philolachī?

PHAN aiō. THEO atque eam manū ēmīsisse? PHAN aiō. THEO et, postquam eius hinc pater

sit profectus peregrē, perpōtāsse assiduō, ac simul

tuō cum dominō? PHAN aiō. THEO quid? is aedis emit hās hinc proxumās?

PHAN nōn aiō. THEO quadrāgintā etiam dedit huic quae essent pignorī?

PHAN neque istud aiō. THEO , perdis. PHAN immō suom patrem illīc perdidit.

THEO vēra cantās. PHAN vāna vellem. patris amicu’ es vidēlicet.

THEO eu edepol patrem eius miserum praedicās. PHAN nihil hoc quidem est,

trīgintā minae, prae quam aliōs dapsilīs sūmptūs facit.

THEO perdidit patrem. PHAN ūnus istīc servos est sacerrumus,

Trāniō: is vel Herculī conterere quaestum possiet.

edepol eius patris miserē miseret, quī quom istaec sciet

facta ita, ambūret miserō corculum carbunculus.

THEO quidem istaec vēra sunt. PHAN quid meream, quam ob rem mentiar?

PIN heus vōs, ecquis hāsce aperit? PHAN quid istās pultās, ubi nēmō intus est?

aliō crēdō cōmissātum abiisse. abeāmus nunciam

atque porrō quaeritēmus illōs. sequēre hāc . PIN sequor.

THEO puere, iamne abīs? PHAN lībertās paenula est tergō tuō:

mihi, nisi ut erum metuam et cūrem, nihil est quī tergum tegam.

13    Theopropides · Simo

THEO periī hercle, quid opu’ est verbīs? ut verba audiō,

nōn equidem in Aegyptum hinc modo vectus fuī,

sed etiam in terrās sōlās ōrāsque ultumās

sum circumvectus, ita ubi nunc sim nesciō.

vērum iam scībō, nam eccum unde aedis fīlius

meus emit. quid agis ? SIM ā forō incēdō domum.

THEO numquid prōcessit ad forum hodiē nōvī?

SIM etiam. THEO quid tandem? SIM vīdī efferrī mortuom. THEO hem.

SIM novom ūnum: vīdī mortuom efferrī forās.

modo eum vīxisse aiēbant. THEO vae capitī tuō.

SIM quid ōtiōsus rēs novās requīritās?

THEO quia hodiē advēnī peregrē. SIM prōmīsī forās,

ad cēnam vocāre cēnseās.

THEO haud postulō edepol. SIM vērum crās, nisi quis prius

vocāverit , vel apud cēnāverō.

THEO istuc quidem edepol postulō. nisi quid magis

es occupātus, operam mihi . SIM maxumē.

THEO minās quadrāgintā accēpistī, quod sciam,

ā Philolachete? SIM numquam nummum, quod sciam.

THEO quid, ā Trāniōne servō? SIM multō hercle id minus.

THEO quās arrabōnī tibi dedit? SIM quid somniās?

THEO egone? at quidem , quī istōc spērās modō

potesse dissimulandō īnfectum hoc reddere.

SIM quid autem? THEO quod apsente hic cum fīlius

negōtī gessit. SIM cum ut ille hic gesserit,

dum hinc abes, negōtī? quidnam aut quō diē?

THEO minās tibi octōgintā argentī dēbeō.

SIM nōn mihi quidem hercle. vērum, dēbēs, cedo.

fidēs servanda est, īre īnfitiās postulēs.

THEO profectō nōn negābō dēbēre, et dabō;

cave quadrāgintā accēpisse hinc negēs.

SIM quaesō edepol hūc aspectā, et respondē mihi.

quadrāgintā istās quōr mihi argentī minās

fīlius, ut ais, dēbēbat? THEO ego dīcam tibi.

talentīs duōbus, Trāniō ut dīxit mihi,

aedis emit. SIM ille aedis ēmerit?

* * *

SIM velle uxōrem aiēbat tuō nātō dare,

ideō aedificāre hīc velle aiēbat in tuīs.

THEO hīc aedificāre voluī? SIM sīc dīxit mihi.

THEO mihi, disperiī. vōcis nōn habeō satis.

vīcīnē, periī, interiī. SIM numquid Trāniō

turbāvit? THEO immō exturbāvit omnia.

dēlūdificātu’ est hodiē indignīs modīs.

SIM quid ais? THEO haec rēs sīc est ut nārrō tibi:

dēlūdificātu’ est hodiē in perpetuom modum.

nunc opsecrō, ut bene iuvēs operamque dēs.

SIM quid vīs? THEO ī cum hinc, opsecrō, ad ūna simul.

SIM fīat. THEO servōrumque operam et lōra mihi cēdō.

SIM sūme. THEO eādemque operā haec tibi nārrāverō,

quis mēd exemplīs hodiē lūdificātus est.

14    Tranio · Theopropides

TRA quī homō timidus erit in rēbus dubiīs, naucī nōn erit;

atque equidem quid id esse dīcam verbum naucī, nesciō.

nam erus postquam rūs mīsit, fīlium ut suom arcesserem,

abiī illāc per angiportum ad hortum nostrum clanculum,

ōstium quod in angiportū est hortī, patefēcī forēs,

eaque ēdūxī omnem legiōnem, et maris et fēminās.

postquam ex opsīdiōne in tūtum ēdūxī maniplārēs meōs,

capiō cōnsilium, ut senātum congerrōnum convocem.

quoniam convocāvī, atque illī ex senātū sēgregant.

ubi ego videō venīre in meō forō, quantum potest

faciō idem quod plūrumī aliī, quibus rēs timida aut turbida est:

pergunt turbāre ūsque, ut quid possit conquiēscere.

nam sciō equidem nūllō pactō iam esse posse haec clam senem.

nōn amīcus alius quisquam est * * *

aut * * *

prō * * *

ille quī * * * erō simul. * * *

praeoccupābō atque anteveniam et foedus feriam. moror.

sed quid hoc est, quod foris concrepuit proxuma vīcīnia?

erus meus hīc quidem est. gustāre ego eius sermōnem volō.

THEO īlicō intrā līmen istī astāte, ut, quom extemplō vōcem,

continuō exsiliātis. manicās celeriter cōnectite.

ego illum ante aedīs praestōlābor lūdificātōrem meum,

quoius ego hodiē lūdificābor corium, vīvō, probē.

TRA rēs palam est. nunc vidēre meliu’ est quid agās, Trāniō.

THEO doctē atque āstū mihi captandum est cum illō, ubi hūc advēnerit.

nōn ego illī extemplō hāmum ostendam, sēnsim mittam līneam.

dissimulābō hōrum quicquam scīre. TRA ō mortālem mālum,

alter hōc Athēnīs nēmō doctior dīcī potest.

verba illī nōn magis dare hodiē quisquam quam lapidī potest.

aggrediar hominem, appellābō. THEO nunc ego ille hūc veniat velim.

TRA siquidem pol quaeris, adsum praesēns praesentī tibi.

THEO eugē, Trāniō, quid agitur? TRA veniunt rūre rūsticī.

Philolachēs iam hīc aderit. THEO edepol opportūnē advēnerit.

nostrum ego hunc vīcīnum opīnor esse hominem audācem et malum.

TRA quīdum? THEO quia negat nōvisse vōs. TRA negat? THEO nec vōs sibi

nummum umquam argentī dedisse. TRA abī, lūdis , crēdō haud negat.

THEO quid iam? TRA sciō, iocārīs nunc . nam ille quidem edepol haud negat.

THEO immō edepol negat profectō, neque hāsce aedīs Philolachī

vēndidisse. TRA eho, an negāvit sibi datum argentum, opsecrō?

THEO quīn iūs iūrandum pollicitu’ est dare , vellem, mihi,

neque hāsce aedīs vēndidisse neque sibi argentum.

* * * datum est.

THEO dīxī ego istuc īdem illī. TRA quid ait? THEO servos pollicitu’ est dare

suos mihi omnēs quaestiōnī. TRA nūgās. numquam edepol dabit.

THEO dat profectō. TRA quīn ī cum illō in iūs. sine inveniam. THEO manē.

experiar, ut opīnor. certum est. TRA immō mihi hominem cēdō.

vel hominem iubē aedis + mancupiō poscere. THEO immō hoc prīmum volō,

quaestiōnī accipere servos. TRA faciundum edepol cēnseō.

THEO quid igitur ego accersam hominēs? TRA factum iam esse oportuit.

ego interim hanc āram occupābō. THEO quid ita? TRA nūllam rem sapis.

enim illī hūc cōnfugere possint, quaestiōnī quōs dabit.

hīc ego tibi praesidēbō, interbītat quaestiō.

THEO surge. TRA minumē. THEO occupāssīs, opsecrō, āram. TRA quōr? THEO sciēs.

quia enim id maxumē volō, ut illī istōc cōnfugiant. sine:

tantō apud iūdicem hunc argentī condemnābō facilius.

TRA quod agās id agās. quid porrō serere vīs negōtium?

nescīs quam metuculōsa rēs sit īre ad iūdicem?

THEO surgedum hūc igitur. cōnsulere quiddam est quod cum volō.

TRA sīc tamen hinc cōnsilium dederō. nimiō plūs sapiō sedēns.

tum cōnsilia firmiōra sunt dīvīnīs locīs.

THEO surge, nūgāre. aspicedum contrā . TRA aspexī. THEO vidēs?

TRA videō. hūc quis intercēdat tertius, pereat famē.

THEO quīdum? TRA quia nīl illī quaestī sit. malī hercle ambō sumus.

THEO periī. TRA quid tibi est? THEO dedistī verba. TRA quī tandem? THEO probē

mēd emunxtī. TRA vidē sīs, satīne rēctē: num muccī fluont?

THEO immō etiam cerebrum quoque omne ē capite emunxtī meō.

nam omnia male facta vostra repperī rādīcitus,

nōn rādīcitus quidem hercle, vērum etiam exrādīcitus.

TRA numquam edepol hodiē hinc, vīvō, invītus dēsistam tibi.

THEO iam iubēbō ignem et sarmenta, carnifex, circumdarī.

TRA faxis, nam ēlixus esse quam assus soleō suāvior.

THEO exemplā edepol faciam ego in . TRA quia placeō, exemplum expetis?

THEO loquere: quoius modī reliquī, quom hinc abībam, fīlium?

TRA cum pedibus, manibus, cum digitīs, auribus, oculīs, labrīs.

THEO aliud rogō. TRA aliud ergō nunc tibi respondeō.

sed eccum tuī gnātī sodālem videō hūc incēdere

Callidamatem: illō praesente cum agitō, quid volēs.

15    Callidamates · Theopropides · Tranio

CALL ubi somnō sepelīvī omnem atque ēdormīvī crāpulam,

Philolachēs vēnisse dīxit mihi suom peregrē hūc patrem

quōque modō hominem advenientem servos lūdificātus sit,

ait metuere in cōnspectum suī patris prōcēdere.

nunc ego sodālitāte sōlus sum ōrātor datus,

quī ā patre eius conciliārem pācem. atque eccum optumē.

iubeō salvēre et salvos quom advenīs, Theopropīdēs,

peregrē, gaudeō. hic apud nōs hodiē cēnēs, sīc face.

THEO Callidamatēs, deī ament. cēnā faciō grātiam.

CALL quīn venīs? TRA prōmitte: ego ībō prō , tibi nōn lubet.

THEO verberō, etiam irrīdēs? TRA quian prō īre ad cēnam autumō?

THEO nōn enim ībis. ego ferāre faxō, ut meruistī, in crucem.

CALL age mitte ista ac ad ad cēnam dīc ventūrum. TRA quid tacēs?

CALL sed , istuc quid cōnfūgistī in āram? TRA īnscītissumus

adveniēns perterruit . loquere nunc quid fēcerim:

nunc utrīsque disceptātor eccum adest, age disputā.

THEO fīlium corrūpisse aiō meum. TRA auscultā modo.

fateor pōtāvisse, amīcam līberāsse apsente ,

faenore argentum sūmpsisse; id esse apsūmptum praedicō.

numquid aliud fēcit nisi quod faciunt summīs gnātī generibus?

THEO hercle mihi cum cavendum est, nimis quī es ōrātor catus.

CALL sine dum istuc iūdicāre. surge, ego istī assēderō.

THEO maxume, accipitō hanc tūte ad lītem. TRA enim istīc captiō est.

fac ego metuam * * * ut meam timeās vicem.

THEO iam minōris omnia alia faciō, prae quam quibus modīs

lūdificātu’ est. TRA bene hercle factum, et factum gaudeō:

sapere istāc aetāte oportet, quī sunt capite candidō.

THEO quid ego nunc faciam? TRA amīcus Dīphilō aut Philemōnī es,

dīcitō eīs, quō pactō tuos servos lūdificāverit:

optumās frūstrātiōnēs dederīs in cōmoediīs.

CALL tacē parumper, sine vicissim loquī, auscultā. THEO licet.

CALL omnium prīmum sodālem esse scīs gnātō tuō.

is adiit , nam eum prōdīre pudet in cōnspectum tuom

proptereā quia fēcit quae scīre scit. nunc opsecrō,

stultitiae adulēscentiaeque eius ignōscās: tuo’ est;

scīs solēre illanc aetātem tālī lūdō lūdere.

quicquid fēcit, ūna nōbīscum fēcit: nōs dēlīquimus.

faenus, sortem sūmptumque omnem, quī amīca ēmpta est, omnia

nōs dabimus, nōs cōnferēmus, nostrō sūmptū, nōn tuō.

THEO nōn potuit venīre ōrātor magis ad impetrābilis

quam ; neque iam illī sum īrātus neque quicquam suscēnseō.

immō praesente amātō bibitō, facitō quod lubet:

hoc pudet, fēcisse sūmptum, supplicī habeō satis.

CALL dispudet. TRA post istam veniam quid fīet nunciam?

THEO verberibus caedere multum pendēns. TRA tamen etsī pudet?

THEO interimam hercle ego , vīvō. CALL fac istam cūnctam grātiam:

Trāniōnī āmitte quaesō hanc noxiam causā meā.

THEO aliud quidvīs impetrārī perferam ā facilius,

quam ut nōn ego istum prō suīs factīs pessumīs pessum premam.

CALL mitte quaesō. THEO istumne ut mittam? vidēn ut astat furcifer?

CALL Trāniō, quiēsce, sapis. THEO quiēsce hanc rem modō

petere: ego illum, ut sit quiētus, verberibus subēgerō.

TRA nihil opu’ est profectō. CALL age iam, sine hoc exōrārier.

THEO nōlō ōrēs. CALL quaesō hercle. THEO nōlō, inquam, ōrēs. CALL nēquīquam nevīs.

hanc modo noxiam ūnam, quaesō, missam fac causā meā.

TRA quid gravāris? quasi nōn crās iam commeream aliam noxiam:

ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcīscī probē.

CALL sine exōrem. THEO age abī, abī impūne. em huic habētō grātiam.

spectātōrēs, fābula haec est ācta, vōs plausum date.