Prologus

* * *

[exporgī meliu’st lumbōs atque exsurgier:

Plautīna longa fābula in scaenam venit.]

1    Pseudolus · Calidorus

PS ex tacente fierī possem certior,

ere, quae miseriae tam miserē mācerent,

du͜ōrum labōrī ego hominum parsissem lubēns,

meī rogandī et tīs respondendī mihi.

nunc quoniam id fierī nōn potest, necessitās

subigit ut rogitem. respondē mihi:

quid est quod exanimātus iam hōs multōs diēs

gestās tabellās cum, eās lacrumīs lavis,

neque tuī participem cōnsilī quemquam facis?

ēloquere, ut quod ego nesciō id cum sciam.

CALI miserē miser sum, Pseudole. PS id Iuppiter

prohibessit! CALI nihil hoc Iovis ad iūdicium attinet:

sub Veneris rēgnō vāpulō, nōn sub Iovis.

PS licet id scīre quid sit? nam antidhāc

suprēmum habuistī comitem cōnsiliīs tuīs.

CALI īdem animus nunc est. PS face certum quid tibi est;

iuvābō aut | aut operā aut cōnsiliō bonō.

CALI cape hās tabellās, tūte hinc nārrātō tibi

quae miseria et cūra contābēfacit.

PS mōs tibi gerētur. sed quid hoc, quaesō? CALI quid est?

PS ut opīnor, quaerunt litterae hae sibi līberōs:

alia aliam scandit. CALI lūdis iam lūdō tuō?

PS hās quidem pol crēdō nisi Sibylla lēgerit,

interpretārī | alium posse nēminem.

CALI quōr inclēmenter dīcis lepidīs litterīs

lepidīs tabellīs lepidā cōnscrīptīs manū?

PS an, opsecrō hercle, habent quās gallīnae manūs?

nam hās quidem gallīna scrīpsit. CALI odiōsus mihi es.

lege vel tabellās redde. | PS immō enim pellegam.

advortitō animum. CALI nōn adest. PS at citā.

CALI immō ego tacēbō, istinc ex cērā citā;

nam istīc meus animus nunc est, nōn in pectore.

PS tuam amīcam videō, Calidōre. CALI ubi ea est, opsecrō?

PS eccam in tabellīs porrēctam: in cērā cubat.

CALI at deaeque quantum’stPS servāssint quidem!

CALI quasi sōlstitiālis herba paulīsper fuī:

repente exortus sum, repentīnō occidī.

PS tacē, dum tabellās pellegō. CALI ergō quīn legis?

PSPhoenīcium Calidōrō amātōrī suō

per cēram et lignum litterāsque interpretēs

salūtem impertit et salūtem ex expetit,

lacrumāns titubantī | animō, corde, et pectore.”

CALI periī, salūtem nusquam inveniō, Pseudole,

quam illī remittam. PS quam salūtem? CALI argenteam.

PS prō ligneān salūte vīs argenteam

remittere illī? vidē sīs quam rem gerās.

CALI recitā modo: ex tabellīs iam faxō sciēs

quam subitō argentō ūsus inventō siet.

PSlēnō peregrē mīlitī Macedoniō

minīs vīgintī vēndidit, volŭptās mea;

et prius quam hinc abiit, quīndecim mīles minās

dederat; nunc ūnae quīnque remorantur minae.

causā mīles hīc relīquit symbolum,

expressam in cērā ex ānulō suam imāginem,

ut quī hūc afferret eius similem symbolum,

cum simul mitteret. e͜ī re͜ī diēs

haec praestitūta est, proxuma Dionȳsia.”

CALI crās ea quidem sunt. prope adest exitium mihi,

nisi quid mihi in est auxilī. PS sine pellegam.

CALI sinŏ, nam mihi videor cum | fābulārier.

lege, dulce amārumque ūnā nunc miscēs mihi.

PSnunc nostrī amōrēs, mōrēs, cōnsuētūdinēs,

iocus̆, lūdus, sermō, suāvisāviātiō,

compressiōnēs artae amantum corporum,

tenerīs labellīs mollēs morsiunculae,

nostrum orgiōrum | ōsculātiunculae,

papillārum horridulārum oppressiunculae,

hārunc volŭptātum omnium atque itidem tibi

distractiō, discidium, vāstitiēs venit,

nisi quae mihi in est aut tibi est in salūs.

haec quae | ego scīvī ut scīrēs cūrāvī omnia;

nunc ego experiar quid amēs, quid simulēs. valē.”

CALI est miserē scrīptum, Pseudole. PS ōh miserrumē!

CALI quīn flēs? PS pūmiceōs oculōs habeō: nōn queō

lacrumam exōrāre ut exspuant ūnam modo.

CALI quid ita? PS genus nostrum semper siccoculum fuit.

CALI nīlne adiuvāre audēs? PS quid faciam tibi?

CALI ēheu! | PSēheu”? id quidem hercle parsīs, dabō.

CALI miser sum, argentum nusquam inveniō mūtuom.

PS ēheu! CALI neque intus nummus ūllus est. PS eheu!

CALI ille abductūrus est mulierem crās. PS eheu!

CALI istōcin pactō adiuvās? PS id quod mihi est,

nam is mihi thēsaurus iūgis in nostrā est domō.

CALI āctum’st hodiē. sed potes̆ mūtuam

drachumam dare ūnam mihi, quam crās reddam tibi?

PS vix hercle, opīnor, oppōnam pignorī.

sed quid drachumā facere vīs? CALI restim volō

mihi emere. PS quam ob rem? CALI quī faciam pēnsilem.

certum’st mihi ante tenebrās tenebrās persequī.

PS quis igitur drachumam reddet, dederō tibi?

an causā vīs sciēns suspendere

ut dēfraudēs, drachumam dederim tibi?

CALI profectō nūllō pactō possum vīvere,

illa ā abaliēnātur atque abdūcitur.

PS quid flēs, cucūle? vīvēs. CALI quid ego fleam,

quoi nec parātus nummus argentī siet

neque lībellāī spēs sit usquam gentium?

PS ut litterārum ego hārum sermōnem audiō,

nisi illī lacrumīs flēverīs argenteīs,

quod istīs lacrumīs probāre postulās

nōn plūris rēfert quam imbrem in crībrum gerās.

vērum ego amantem, pavē, nōn dēseram.

spērō alicunde hodiē bonā operā aut hāc meā

tibi inventūrum esse auxilium argentārium.

atque id futūrum undeunde dīcam nesciō,

nisi quia futūrum’st: ita supercilium salit.

CALI utinam quae dīcis dictīs facta suppetant.

PS scīs quidem hercle, mea commōvī sacra,

quō pactō et quantās soleam turbellās dare.

CALI in nunc omnēs spēs sunt aetātī meae.

PS satin est, hanc hodiē mulierem efficiō tibi

tua ut sit, aut tibi vīgintī minās?

CALI satis̆, futūrum’st. PS rogă vīgintī minās,

ut effectūrum tibi quod prōmīsī sciās.

rogā, opsecrō hercle. gestiō prōmittere.

CALI dabisne argentī hodiē vīgintī minās?

PS dabō. molestus nunciam sīs mihi.

atque hoc, dictum tibi negēs, dīcō prius:

nēminem alium poterō, tu͜om tangam patrem.

CALI mihi semper servent. vērum, potest,

pietātis causāvel etiam mātrem quoque.

PS istāc in oculum utrumvīs conquiēscitō.

CALI oculum anne in aurem? PS at hoc pervolgātum’st minus.

nunc, quis dictum sibi neget, dīcō omnibus

pūbē praesentī in contiōne: omnī poplō,

omnibus amīcīs nōtīsque ēdīcō meīs,

in hunc diem ā ut caveant, crēdant mihi.

CALI st!

tacē opsecrō hercle. PS quid negōtī est? CALI ōstium

lēnōnis crepuit. PS crūra māvellem modo.

CALI atque ipse ēgreditur intus, periūrī caput.

2    Ballio · Servus · Pseudolus · Calidorus

BAL exīte, agite exīte, ignāvī, male | habitī et male conciliātī,

quōrum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut rēctē faciant,

quibus̆, nisi ad hoc exemplum experior, nōn potĕst ūsūra ūsūrpārī.

neque ego hominēs magis asinōs numquam vīdī, ita plāgīs costae callent,

quōs quom feriās, tibi plūs noceās. enim ingeniō sunt flagritrībae,

quī haec habent cōnsilia, ubi data occāsiō est: rape, clepe, tenē,

harpagā, bibe, ēs, fuge; hoc est

e͜ōrum officium, ut māvelīs lupōs apud ovīs quam hōs domī

linquere cūstōdēs.

at faciem quom aspiciās e͜ōrum, hau malĭ videntur: operā fallunt.

nunc adeō hanc ēdictiōnem nisi animum advortētis omnēs,

nisi somnum sōcordiamque ex pectore oculīsque ēmovētis,

ita ego vostra latera lōrīs faciam ut validē varia sint,

ut peristrōmata quidem | aequē picta sint Campānica

neque Alexandrīna bēluāta tōnsilia tappētia.

atque heri iam ēdīxeram omnibus dederamque eās prōvinciās,

vērum ita vōs estis praeditī callentī ingeniō | improbī,

officium vostrum ut vōs malō cōgātis commonērier.

nempe ita animātī | estis̆ vōs: vincitis̆ dūritiā hoc atque .

hoc sīs vidē, ut aliās rēs agunt. hoc agite, hoc animum advortite,

hūc adhibēte aurīs quae ego loquor, plāgigera genera | hominum.

numquam edepol vostrum dūrius tergum erĭt quam tergīnum hoc meum.

quid nunc? doletne? em sīc datur, quis erum servos spernit.

assistite omnēs contră et quae loquar advortite animum.

quī urnam habēs aquam ingere, face plēnum ahēnum sit coquō.

cum secūrī caudicālī praeficiō prōvinciae.

SER at haec retūnsa est. BAL sine siēt, itidem vōs plāgīs omnēs:

numquī minus grātiā tamen omnium | operā ūtor?

tibi hŏc praecipiō, ut niteant aedēs. habĕs quod faciās: properā, abī intrō.

estō lectisterniātor. argentum ēluitō, īdem exstruitō.

haec, quom ego ā forō revortar, facite ŭt offendam parāta,

vorsa, sparsa, tersa, strāta, lautaque ūnctaque omnia utĭ sint.

nam hodiē nātālis diĕs est; decet e͜um omnīs vōs concelebrāre.

pernam, callum, glandiŭm, sūmen facitō in aquā iaceant. satin audīs?

magnuficē volŏ virŏs summōs accipere, ut mihi rem esse reantur.

intrō īte atque haec cito celerāte, mora quae sit, coquos̆ quom veniat.

ego in macellum ut piscium quicquid ibi est pretiō praestinem.

ī, puere, prae; quisquam pertundat crumīnam cautiō est.

vel opperīre, est quod domī dīcere paene fuī oblītus.

audītin? vōbīs, mulierēs, hanc habeō ēdictiōnem.

vōs quae in munditiīs, mollitiīs, dēliciīsque aetātulam agitis

virīs cum summīs, inclutae amīcae, nunc ego scībō atque hodiē experiar

quae capitī, quae ventrī operam det, quae suae reī, quae somnō studeat;

quam lībertam fore mihi crēdam | et quam vēnālem hodiē experiar.

facite hodiē ut mihi mūnera multa | hūc ab amātōribus̆ conveniant.

nam nisi mihi penus annuos hodiē convenĭt, crās pŏplŏ prōstituam vōs.

nātālem scītis esse diem hunc: ubi istī sunt quibus vōs oculī estis,

quibus vītae, quibus dēliciae estis, quibus sāvia, mammia, mellillae?

maniplātim mihi mūnerigerulī facite ante aedīs iam hīc adsint.

quōr ego vestem, aurum, atque ea quibus est vōbīs ūsus praebeō? quid

domī nisi malum vostrā operā est hodiē? | improbae vīnī modo cupidae estis;

vōs vostrōsque adeō panticēs madefactātis, quom ego sim hīc siccus.

nunc adeō hoc factū est optumum, ut nōmine quemque appellem suō,

dictum esse āctūtum sibi quaepiam vostrārum mihi neget.

advortite animum cūnctae.

prīncipiō, Hēdylium, cum agō, quae amīca es frūmentāriīs,

quibus cūnctīs montēs maxumī frūmentī sunt strūctī domī:

fac sīs sit dēlātum hūc mihi frūmentum, hunc annum quod satis

et familiae omnī sit meae, | atque adeō ut frūmentō affluam,

ut cīvitās nōmen mihi commūtet que ut praedicet

lēnōne ex Balliōne rēgem Iāsonem.

CALI audīn furcifer quae loquitur?

satin magnuficus tibi vidētur?

PS pol iste, atque etiam maleficus.

sed tacē atque hanc rem gere.

BAL Aeschrodōra, quae amīcōs tibi habēs lēnōnum aemulōs

laniōs, quī, | item ut nōs iūrandō, iūre malō male quaerunt rem, audī:

nisi carnāria tria gravida tergoribus onere ūberī hodiē

mihi erunt, crās quasi Dircam ōlim, ut memorant, duo gnātī Iovis

dēvīnxēre ad taurum, item ego distringam ad carnārium; id

tibi profectō taurus fīet. CALI nimis sermōne huius īrā incendor.

PS huncine hīc hominem patī

colere iuventūtem Atticam?

ubi sunt, ubi latent quibus aetās

integra est, quī amant ā lēnōne?

quīn conveniunt? quīn ūnā omnēs

peste hāc populum hunc līberant?

sed vāh!

nimium stultus, nimium fuī

indoctus: illīne audeant

id facere quibus ut serviant

suos amor cōgit? CALI vāh tacē. PS quid est?

CALI male mōrigeru’s , quom sermōnī hui͜us obsonās.

PS taceō. CALI at taceās mālō multō quam tacēre dīcās. BAL autem,

Xystilis, fac ut animum advortās, quoius amātōrēs olīvī

δύναμιν domī habent maxumam.

mihi nōn iam hūc culleīs

oleum dēportātum erit,

ipsam culleō ego crās faciam ut dēportēre in pergulam;

ibi tibi adeō lectus dabitur, ubi hau somnum capiās, sed ubi

ūsque ad languōremtenēs

quō haec tendant quae loquor.

[ain, excetra ? quae tibi amīcōs tot habēs tam probē oleō onustōs,

num quoipiam’st hodiē tuā tuōrum operā cōnservōrum

nitidiusculum caput? aut num ipse ego pulmentō ūtor magis

ūnctiusculō? sed sciō, | oleum hau magnī pendis, vīnō

deungis. sine modo,

reprehendam hercle ego cūncta ūnā operā, nisi quidem hodiē omnia

facis effecta quae loquor.]

autem, quae prō capite argentum mihi iam iamque semper numerās,

ea pacīscī modo scīs, sed quod pacta es nōn scīs solvere,

Phoenīcium, tibi ego haec loquor, dēliciae summātum virum:

nisi hodiē ex fundīs tuōrum amīcōrum omne hūc penus affertur,

crās, Phoenīcium, poeniceō coriō invīsēs pergulam.

3    Calidorus · Pseudolus · Ballio

CALI Pseudole, nōn audīs quae hic loquitur? PS audiō, ere, equidem atque animum advortō.

CALI quid ess auctor, huic ut mittam, | amīcam hīc meam prōstituat?

PS nīl cūrāssis, liquidō es animō: | ego prō et prō cūrābō.

iam diū ego huic bene et hic mihi volumus, et amīcitia est antīqua;

mittam hodiē huic suō diē nātālī malam rem magnam et mātūram.

CALI quid opu’st? PS potin aliam rem ut cūrēs? CALI atPS bat! CALI crucior. PS cor dūrā.

CALI nōn possum. PS fac possīs. CALI quōnam pactō possim? PS vince animum.

in rem quod sit praevortāris quam in advorsā animō auscultēs.

CALI nūgae istaec sunt: nōn iūcundum’st nisi amāns facit stultē. PS pergin?

CALI ō Pseudole , sine sim nihilī,

mitt’ sīs. PS sinō, modo ego abeam.

CALI manē, manē, iam ut volēs mēd esse ita erō. PS nunc sapis.

BAL it diēs; ego mihi cessō.

ī prae, puere. CALI heus, abit. quīn revocās?

PS quid properās? placidē. CALI at prius quam abeat.

BAL quid, malum, tam placidē īs, puere?

PS hodiē nāte, heus, hodiē nāte, tibi ego dīcō, heus, hodiē nāte,

redī et respice ad nōs. tam͜ĕtsī occupātu’s,

morāmur. manē, em colloquī quī volunt .

BAL quid hoc est? quis est quī moram occupātō

molestam optulit? PS quī tibi sospitālis

fuit. BAL mortuo’st quī fuit: quī sit ūsu’st.

PS nimis superbē. BAL nimis molestus. CALI reprehende hominem, assequere. BAL ī puere.

PS occēdāmus hāc obviam. BAL Iuppiter

perdat, quisquis es. PS volō. BAL at vōs ego ambōs.

vorte hāc , puere. PS nōn licet colloquī ?

BAL at mihi nōn lubet. PS n tuam’st quippiam in rem?

BAL licetne, opsecrō, bītere an nōn licet? PS vāh,

mantā. BAL omitte. CALI Balliō, audī. BAL surdu’s profectō inānilogistae.

CALI dedī dum fuit. BAL nōn petō quod dedistī.

CALI dabō quandō erit. BAL dūcitō quandō habēbis.

CALI ēheu, quam ego malīs perdidī modīs

quod tibi dētulī et quod dedī. BAL mortuā

verba nunc facis; stultus es, rem āctam agis.

PS nōsce saltem hunc quis est. BAL iam diū sciō

quī fuit: nunc quī sit ipsus sciat.

ambulā . PS potin ut semel modo,

Balliō, hūc cum lucrō respiciās?

BAL respiciam istōc pretiō; nam sacruficem summō Iovī

atque in manibus exta teneam ut poriciam, intereā locī

lucrī quid dētur, potius rem dīvīnam dēseram.

nōn potest pietātī opsistī | huic, utut rēs sunt cēterae.

PS deōs quidem, quōs maxumē aequom’st metuere, eōs minimī facit.

BAL compellābō. salvē multum, serve Athēnīs pessume.

PS de͜aeque ament vel huius arbitrātū vel meō

vel, dignu’s aliō pactō, neque ament nec faciant bene.

BAL quid agitur, Calidōre? CALI amātur atque egētur ācriter.

BAL misereat, familiam alere possim misericordiā.

PS heia, scīmus nōs quidem quālis sīs, praedicēs.

sed scīn quid nōs volumus? BAL pol ego propemodum: ut male sit mihi.

PS et id et hoc quod revocāmus. quaesō animum advorte. BAL audiō.

atque in pauca, ut occupātus nunc sum, cōnfer quid velīs.

PS hunc pudet, quod tibi prōmīsit quāque id prōmīsit diē,

quia tibī minās vīgintī prō | amīcā etiam nōn dedit.

BAL nimiō id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.

nōn dedisse istunc pudet, quia nōn accēpī piget.

PS at dabit, parābit: aliquōs hōs diēs mantā modo.

nam | hic id metuit, illam vēndās ob simultātem suam.

BAL fuit occāsiō, vellet, iamprīdem argentum ut daret.

CALI quid nōn habuī? BAL amābās, invenīrēs mūtuom,

ad danīstam dēvenīrēs, adderēs faenusculum,

surruperēs patrī. PS surruperet hic patrī, audācissume?

nōn perīclum’st quid rēctē mōnstrēs. BAL nōn lēnōnium’st.

CALI egon patrī surrupere possim quicquam, tam cautō senī?

atque adeō, facere possim, pietās prohibet. BAL audiō.

Pietātem ergō istam amplexātor noctū prō Phoenīciō.

sed quom pietātem amōrī videō tuō praevortere,

omnēs hominēs tibi patrēs sunt? nūllus est tibi quem rogēs

mūtuom argentum? CALI quīn nōmen quoque iam interiitmūtuom.”

PS heus , postquam hercle istī ā mēnsā surgunt satis potī virī,

quī suom repetunt, aliēnum reddunt nātō nēminī,

postillā omnēs cautiōrēs sunt crēdant alterī.

CALI nimis miser sum, nummum nusquam reperīre argentī queō;

ita miser et amōre pereō et inopiā argentāriā.

BAL eme diē caecā hercle olīvom, id vēnditō oculātā diē:

iam hercle vel ducentae fierī possunt praesentēs minae.

CALI periī, annōrum lēx perdit quīnavīcēnāria.

metuont crēdere omnēs. BAL eadem’st mihi lēx: metuō crēdere.

PS crēdere autem? eho an paenitet , quantō hic fuerit ūsuī?

BAL nōn est iūstus quisquam amātor nisi quī perpetuat data.

det, det ūsque: quandō nīl sit, simul amāre dēsinat.

CALI nīlne miseret? BAL inānis cēdis, dicta nōn sonant.

atque ego vīvom salvomque vellem. | PS eho an iam mortuo’st?

BAL utut est, mihi quidem profectō cum istīs dictīs mortuo’st:

īlicō vīxit amātor, ubi lēnōnī supplicat.

semper ad cum argentātā accēditō querimōniā;

nam istuc quod nunc lāmentāre, nōn esse argentum tibi,

apud novercam querere. PS eho an umquam huius nūpsistī patrī?

BAL meliōra faxint! PS face quod rogāmus, Balliō,

meā fidē, istī formīdās crēdere. ego in hōc trīduō

aut terrā | aut marī alicunde ēvolvam id argentum tibi.

BAL tibi ego crēdam? PS quōr nōn? BAL quia pol quā | operā crēdam tibi,

ūnā operā alligem fugitīvam canem | agnīnīs lactibus.

CALI sīcin aps bene merentī male refertur grātia?

BAL quid nunc vīs? CALI ut opperiāre hōs sex diēs aliquōs modo,

illam vēndās neu perdās hominem amantem. BAL animō bonō es.

vel sex mēnsēs opperībor. CALI eugē, homō lepidissume.

BAL immō n etiam faciam ex laetō laetantem magis?

CALI quid iam? BAL quia enim nōn vēnālem iam | habeō Phoenīcium.

CALI nōn habēs? BAL nōn hercle vērō. CALI Pseudole, ī, accerse hostiās,

victumās, laniōs, ut ego hūïc sacruficem summō Iovī;

nam hic mihi nunc est multō potior Iuppiter quam Iuppiter.

BAL nōlō victumās, agnīnīs extīs plācārī volō.

CALI properā, quid stās? ī, accerse agnōs. audīn quid ait Iuppiter?

PS iam hīc erō, vērum extrā portam etiam currendum’st prius.

CALI quid ? PS laniōs inde accersam duo cum tintinnābulīs,

eādem duo gregēs virgārum inde ulmeārum adēgerō,

ut hodiē ad litātiōnem huic suppetat satiās Iovī.

BAL ī in malam crucem! PS istūc ībit Iuppiter Lēnōnius.

BAL ex tuā est, ut ego ēmoriar. PS quīdum? | BAL ego dīcam tibi:

quia edepol, dum ego vīvos vīvam, numquam eris frūgī bonae.

ex tuā nōn est ut ego ēmoriar. PS quīdum? BAL sīc, quia

| ego ēmortuos sim, Athēnīs sit nēmō nēquior.

CALI dīc mihi, opsecrō hercle, vērum sēriō hoc quod rogō:

nōn habēs vēnālem amīcam meam Phoenīcium?

BAL nōn edepoll habeō profectō, nam iamprīdem vēndidī.

CALI quō modō? BAL sine ōrnāmentīs, cum intestīnīs omnibus.

CALI meam amīcam vēndidistī? BAL valdē, vīgintī minīs.

CALI vīgintī minīs? BAL utrum vīs, vel quater quīnīs minīs,

mīlitī Macedoniō, et iam quīndecim | habeō minās.

CALI quid ego ex audiō? | BAL amīcam tuam esse factam argenteam.

CALI quōr id ausu’s facere? BAL lubuit, mea fuit. CALI eho, Pseudole,

ī, gladium affer. PS quid opus gladiō? CALI quī hunc occīdam | atque .

PS quīn tēd occīdis potius? nam hunc famēs iam occīderit.

CALI quid ais, quantum terram tetigit hominum periūrissume?

iūrāvistīn illam nūllī vēnditūrum nisi mihi?

BAL fateor. CALI nemp’ conceptīs verbīs? BAL etiam cōnsūtīs quoque.

CALI periūrāvistī, sceleste. BAL at argentum intrō condidī.

ego scelestus nunc argentum prōmere possum domō:

quī piu’s, istōc es genere gnātus, nummum nōn habēs.

CALI Pseudole, assiste altrinsecus atque onerā hunc maledictīs. PS licet.

numquam ad praetōrem aequē cursim curram ut ēmittar manū.

CALI ingere mala multa. PS iam ego differam dictīs meīs.

impudīce. BAL ita est. CALI sceleste. BAL dīcis vēra. PS verberō.

BAL quippinī? CALI bustirape. BAL certō. PS furcifer. BAL factum optumē.

CALI sociofraude. BAL sunt mea istaec. PS parricīda. BAL perge .

CALI sacrilege. BAL fateor. PS periūre. BAL vetera vāticināminī.

CALI lēgirupa. BAL validē. PS permitiēs adulēscentum. BAL ācerrumē.

CALI fūr. BAL babae! PS fugitīve. BAL βομβάξ! CALI fraus populī. BAL plānissumē.

PS fraudulente. CALI impūre. PS lēnō. CALI caenum. BAL cantōrēs probōs.

CALI verberāvistī patrem atque mātrem. BAL atque occīdī quoque

potius quam cibum praehibērem: num peccāvī quippiam?

PS in pertūsum ingerimus dicta dōlium, operam lūdimus.

BAL numquid aliud etiam voltis dīcere? CALI ecquid pudet?

BAL n amātōrem esse inventum inānem quasi cassam nucem!

vērum quamquam multa malaque dicta dīxistis mihi,

nisi mihi hodiē attulerit mīles quīnque quās dēbet minās,

sīcut haec est praestitūta summa argentō diēs

id nōn affert, posse opīnor facere officium meum.

CALI quid id est? BAL argentum attuleris, cum illō perdiderō fidem:

hoc meum’st officium. ego, operae sit, plūs cum loquar;

sed sine ărgentō frūstrā es quī tuī miserērī postulās.

haec mea est sententia, ut hinc porrō quid agās cōnsulās.

CALI iamne abīs? BAL negōtī nunc sum plēnus. PS paulō post magis.

ill’c homō meus est, nisi omnēs atque hominēs dēserunt.

exossābō ego illum simulter itidem ut mūrēnam coquos.

nunc, Calidōre, mihi operam dare volō. CALI ecquid imperās?

PS hoc ego oppidum admoenīre, ut hodiē capiātur, volō;

ad eam rem ūsu’st homine astūtō, doctō, cautō, et callidō,

quī imperāta effecta reddat, nōn quī vigilāns dormiat.

CALI cedo mihī, quid es factūrus? PS temperī ego faxō sciēs.

nōlō bis iterārī, sat sīc longae fīunt fābulae.

CALI optumum atque aequissumum ōrās. PS properā, addūc hominem cito.

CALI paucī ex multīs sunt amīcī, | hominī quī certī sient.

PS ego sciō istuc. ergō utrumque, tibi nunc dīlēctum parā

ex multīs atque exquīre illinc ūnum quī certus siet.

CALI iam hīc faxō aderit. PS potin ut abeās? tibi moram dictīs creās.

4    Pseudolus

PS postquam ill’c hinc abiit, astās sōlus, Pseudole.

quid nunc āctūru’s, postquam erīlī fīliō

largītu’s dictīs dapsilīs? ubi sunt ea?

quoi neque parāta est gutta certī cōnsilī,

[neque adeō argentī, nec nunc quid faciam sciō]

neque exōrdīrī prīmum unde occipiās habēs,

neque ad dētexundam tēlam certōs terminōs.

sed quasi poēta, tabulās quom cēpit sibi,

quaerit quod nusquam gentium’st, reperit tamen,

facit illud vērī simile quod mendācium’st,

nunc ego poēta fīam: vīgintī minās,

quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.

atque ego iamprīdem huic datūrum dīxeram

et voluī inicere trāgulam in nostrum senem;

vērum is nescioquō pactō praesēnsit prius. —

sed comprimunda vōx mihi atque ōrātiō est:

erum eccum videō | hūc Simōnem ūnā simul

cum suō vīcīnō Calliphōne incēdere.

ex hōc sepulcrō vetere vīgintī minās

effodiam ego hodiē quās dem erīlī fīliō.

nunc hūc concēdam unde hōrum sermōnem legam.

5    Simo · Pseudolus · Callipho

SIMO damnōsīs aut | amātōribus

dictātor fīat nunc Athēnīs Atticīs,

nēmō anteveniat fīliō, crēdō, meō:

ita nunc per urbem sōlus sermōnī omnibu’st,

e͜um velle amīcam līberāre et quaerere

argentum ad eam rem. hoc aliī mihi renūntiant,

atque id iamprīdem sēnsī et subolēbat mihi,

sed dissimulābam. PS iam illī fētet fīlius.

occīsa est haec rēs, haeret hoc negōtium.

quō in commeātum voluī | argentārium

proficīscī, ibī nunc oppidō opsaepta est via.

praesēnsit: nihil est praedae praedātōribus.

CALL hominēs quī gestant quīque auscultant crīmina,

meō arbitrātū liceat, omnēs pendeant,

gestōrēs linguīs, audītōrēs auribus.

nam istaec quae tibi renūntiantur, fīlium

velle amantem argentō circumdūcere,

fors fuat an istaec dicta sint mendācia;

sed sint ea vēra, ut nunc mōs est, maxumē,

quid mīrum fēcit? quid novom, adulēscēns homō

amat, amīcam līberat? PS lepidum senem!

SIMO vetus nōlō faciat. CALL at enim nēquīquam nēvīs,

vel facerēs tāle in adulēscentiā.

probum patrem esse oportet quī gnātum suom

esse probiōrem quam ipsus fuerit postulet.

nam quod damnī et quod fēcistī flāgitī

populō virītim potuit dispertīrier.

idn’ mīrāre, patrissat fīlius?

PS ζεῦ, quam paucī | estis hominēs commodī. em,

ill’c est pater patrem esse ut aequom’st fīliō.

SIMO quis hīc loquitur? meus est hic quidem servos Pseudolus.

hic mihi corrumpit fīlium, scelerum caput;

hic dux, hic illī est paedagōgus, hunc ego

cupiō excruciārī. CALL iam istaec īnsipientia est,

īram | in prōmptū gerere. quantō satius est

adīre blandīs verbīs atque exquīrere

sintne illa necn’ sint quae tibi renūntiant.

bonus animus in malā dīmidium’st malī.

SIMO tibi auscultābō. | PS ītur ad , Pseudole.

ōrātiōnem tibi parā advorsum senem.

erum salūtō prīmum, ut aequom’st; posteā,

quid superfit, vīcīnōs impertiō.

SIMO salvē. quid agitur? PS stātur hīc ad hunc modum.

SIMO statum vidē hominis, Calliphō, quam basilicum!

CALL bene cōnfīdenterque astitisse intellegō.

PS decet innocentem quī sit atque innoxium

servom superbum esse, apud erum potissumum.

CALL sunt quae volumus percontārī, quae quasi

per nebulam nōsmet scīmus atque audīvimus.

SIMO cōnficiet iam hic verbīs, ut cēnseās

nōn Pseudolum, sed Sōcratem cum loquī.

PS ita est, iamprīdem spernis, sentiō.

parvam esse apud mihi fidem ipse intellegō.

cupis esse nēquam: tamen erō frūgī bonae.

SIMO fac sīs vocīvās, Pseudole, aedīs aurium,

mea ut migrāre dicta possint quō volō.

PS age loquere quidvīs, tametsī tibi suscēnseō.

SIMO mihin dominō servos suscēnsēs? PS tam tibi

mīrum id vidētur? SIMO hercle quī, ut praedicās,

cavendum’st aps īrātō; atque aliō modō

verberāre atque ego soleō cōgitās.

quid cēnsēs? CALL edepol meritō esse īrātum arbitror,

quom apud parva est fidēs. SIMO iam sīc sinō.

īrātus sīt; ego quid noceat cāverō.

sed quid ais? quid hoc, quod rogŏ? PS sīquid vīs rogā.

quod scībō, Delphīs tibi respōnsum dīcitō.

SIMO advorte ergō animum et fac sīs prōmissī memor.

quid ais? ecquam scīs fīlium tībīcinam

meum amāre? PS ναὶ γάρ. SIMO līberāre quam velit?

PS καὶ τοῦτο ναὶ γάρ. SIMO ecquās vīgintī minās

per sȳcophantiam atque per doctōs dolōs

paritās ut ă auferās? PS aps tēd ego auferam?

SIMO ita, quās meō gnātō dēs, quī amīcam līberet?

fatēre, dīcκαὶ τοῦτο ναί.” PS καὶ τοῦτο ναί.

CALL fatētur. SIMO dīxīn, Calliphō, dūdum tibi?

CALL meminī. SIMO quōr haec, ubī rescīvistī īlicō,

cēlāta sunt? quōr nōn rescīvī? PS ēloquar:

quia nōlēbam ex mōrem prōgignī malum,

erum | ut suos servos crīmināret apud erum.

SIMO iubērēs hunc praecipitem in pistrīnum trahī.

CALL numquid peccātum’st, Simō? | SIMO immō maxumē.

PS dēsiste, rēctē ego meam rem sapiō, Calliphō;

peccāta mea sunt. animum advorte nunciam

quāpropter natī amōris expertem habuerim:

pistrīnum in mundō scībam, dīxem, mihi.

SIMO nōn ā scībās pistrīnum in mundō tibi,

quom ea mussitābās? PS scībam. SIMO quīn dictum’st mihi?

PS quia illud malum aderat, istuc aberat longius;

illud erat praesēns, huic erant diēculae.

SIMO quid nunc agētis? nam hinc quidem ā nōn potest

argentum auferrī, quī praesertim sēnserim.

quisquam crēdat nummum, iam ēdīcam omnibus.

PS numquam edepol quoiquam supplicābō, dum quidem

vīvēs. mihi hercle | argentum dabis,

aps equidem sūmam. SIMO ā sūmēs? PS strēnuē.

SIMO exclūditō hercle oculum, dederō. PS dabis.

iam dīcō ut ā caveās. CALL certē edepol sciō,

apstuleris, mīrum et magnum facinus fēceris.

PS faciam. SIMO nōn apstuleris? PS virgīs caeditō.

sed quid, apstulerō? SIMO Iovem testem tibi,

aetātem impūnē habitūrum. PS facitō ut meminerīs.

SIMO egon ut cavēre nequeam, quoi praedīcitur?

PS praedīcō ut caveās. dīcō, inquam, ut caveās. cavē.

em istīs mihi hodiē manibus argentum dabis.

CALL edepol mortālem graphicum, servat fidem!

PS servītum tibi abdūcitō, fēcerō.

SIMO bene atque amīcē dīcis. nam nunc nōn meu’s.

PS n etiam dīcam quod vōs magis mīrēminī?

CALL studeō hercle audīre, nam tēd auscultō lubēns.

[agedum, nam satis lubenter | auscultō loquī]

PS prius quam istam pugnam pugnābō, ego etiam prius

dabō aliam pugnam clāram et commemorābilem.

SIMO quam pugnam? PS em ab hōc lēnōne vīcīnō tuō

per sȳcophantiam atque per doctōs dolōs

tībīcinam illam, tuos quam gnātus dēperit,

circumdūcam lepidē lēnōnem. SIMO quid est?

PS effectum hoc hodiē reddam utrumque ad vesperum.

SIMO siquidem istaec opera, ut praedicās, perfēceris,

virtūte rēgī | Agathoclī antecesseris.

sed nōn faxis, numquid causae est, īlicō

quīn in pistrīnum condam? PS nōn ūnum in diem,

vērum hercle in omnīs, quantum’st; sed effēcerō,

dabin argentum quod dem lēnōnī īlicō

tuā volŭntāte? CALL iūs bonum ōrat Pseudolus;

dabōinque. SIMO at enim scīn quid mihi in mentem venit?

quid hīsce inter cōnsēnsērunt, Calliphō,

aut compectō faciunt cōnsūtīs dolīs,

quī argentō intervortant? PS quis audācior

sit, istuc facinus audeam? immō sīc, Simō:

sumus compectī seu cōnsilium umquam iniimus,

aut istāc umquam inter nōs convēnimus,

quasi in librŏ scrībuntur calamō litterae

stilīs tōtum ūsque ulmeīs cōnscrībitō.

SIMO indīce lūdōs nunciam, quandō lubet.

PS in hunc diem operam, Calliphō, quaesō mihi,

quō ad aliud occupēs negōtium.

CALL quīn rūs ut īrem iam | heri cōnstitūeram.

PS at nunc disturbā quās statuistī māchinās.

CALL nunc nōn abīre certum’st istāc grātiā;

lubīdō est lūdōs tuōs spectāre, Pseudole.

et hunc vidēbō nōn dare argentum tibi,

quod dīxit, potius quam id nōn fīat, ego dabō.

SIMO nōn dēmūtābō. PS namque edepol, nōn dabis,

clāmōre magnō et multum flāgitābere.

agite āmōlīminī hinc vōs intrō nunciam

ac meīs vicissim date locum fallāciīs.

CALL fīat, gerātur mōs tibi. PS sed volō

domī ūsque adesse. CALL quīn tibi hanc operam dīcō.

SIMO at ego ad forum ībō. iam hīc erō. PS āctūtum redī.

suspīciō est mihi nunc vōs suspicārier

idcircō haec tanta facinora prōmittere,

quō vōs oblectem, hanc fābulam dum trānsigam,

neque sim factūrus quod factūrum dīxeram.

nōn dēmūtābō. atque etiam certum, quod sciam,

quō id sim factūrus pactō nīl etiam sciō,

nisi quia futūrum’st. nam quī in scaenam prōvenit,

novō modō novom aliquid inventum afferre addecet;

id facere nequeat, det locum illī quī queat.

concēdere aliquantisper hinc intrō lubet,

dum concenturiō in corde sȳcophantiās.

sed mox exībō, nōn erō vōbīs morae;

tībīcen vōs interibi hīc dēlectāverit.

6    Pseudolus

PS prōh Iuppiter, ut mihi quicquid agō lepidē omnia prosperĕque ēveniunt!

neque quod dubitem neque quod timeam meō in pectore conditum’st cōnsilium.

nam ea stultitia est, facinus magnum timidō cordī crēdere; nam omnēs

rēs perinde sunt

ut agās, ut eās magnī faciās; nam | ego in meō pectore prius omnēs

ita parāvī cōpiās,

duplicīs, triplicīs dolōs, perfidiās, ut, ubiquomque hostibus congrediar

maiōrum meum frētus virtūte, dīcam, meā industriā et malitiā fraudulentā

facile ut vincam, facile ut spoliem meōs perdu͜ellīs meīs perfidiīs.

nunc inimīcum ego hunc commūnem meum atque vostrōrum omnium,

Balliōnem, exballistābō lepidē. date operam modo:

hoc ego oppidum admoenīre, ut hodiē capiātur, volō,

atque hūc meās legiōnēs addūcam. hoc expugnōfacilem hanc rem

meīs cīvibus faciam

postid ad oppidum hoc vetus continuō meum exercitum prōtinus obdūcam,

ind’ et simul participēs omnīs meōs praedā onerābō atque opplēbō,

metum et fugam perduellibus meīs ut sciant nātum.

sum genere gnātus: magna facinora decet efficere,

quae post mihi clāra et diū clueant.

sed hunc quem videō, quis hic est quī oculīs meīs obviam ignōbilis obicitur?

lubet scīre quid hīc velit cum machaerā et huic quam rem agat hinc dabō īnsidiās.

7    Harpax · Pseudolus

HAR locī sunt atque hae regiōnēs quae ab erō sunt dēmōnstrātae,

ut ego oculīs ratiōnem capiō quam ita dīxit erus meus mīles,

septumās esse aedīs ā portā | ubi ille habitet lēnō quoi iussit

symbolum ferre et hoc argentum. nimis velim certum quī id mihi faciat

Balliō lēnō ubi | hīc habitat.

PS st! tacē, tacē, meus hic est homō,

omnēs atque hominēs dēserunt.

novō cōnsiliō nunc mihi | opus est;

novā rēs subitō haec obiecta est.

hoc praevortar prīncipiō;

illa omnia missa habeō

quae ante agere occēpī.

iam pol ego hunc stratiōticum

nūntium advenientem

probē percutiam.

HAR ōstium pultābō atque intus ēvocābō aliquem forās.

PS quisquis es, compendium ego facere pultandī volō;

nam ego precātor et patrōnus foribus prōcessī forās.

HAR n es Balliō? PS immō vērō ego eius sum Subballiō.

HAR quid istuc verbī est? PS condus, prōmus sum, prōcūrātor penī.

HAR quasi dīcās ātriēnsem. PS immō ātriēnsī ego imperō.

HAR quid , servosne ess an līber? PS nunc quidem etiam serviō.

HAR ita vidēre, et nōn vidēre dignus quī līber siēs.

PS nōn solēs respicere , quom dīcis iniūstē alterī?

HAR hunc hominem malum esse oportet. PS servant atque amant,

nam haec mihi incūs est: prōcūdam | ego hodiē hinc multōs dolōs.

HAR quid illic cum sōlus loquitur? PS quid ais , adulēscēns? HAR quid est?

PS esne an nōn ess ab illō mīlite Macedoniō,

servos eius quī hinc ā nōbīs est mercātus mulierem,

quī argentī erō meō lēnōnī quīndecim dederat minās,

quīnque dēbet? HAR sum. sed ubi nōvistī gentium

aut vīdistī aut collocūtu’s? nam equidem Athēnās antidhāc

numquam advēnī, neque vīdī ante hunc diem umquam oculīs meīs.

PS quia vidēre inde esse; nam ōlim quom abiit, argentō haec diēs

praestitūta est, quoad referret nōbīs, neque dum rettulit.

HAR immō adest. PS n attulistī? | HAR egomet. PS quid dubitās dare?

HAR tibi ego dem? PS mihi hercle vērō, quī rēs ratiōnēsque erī

Balliōnis cūrō, argentum acceptō et quoi dēbet datō.

HAR quidem hercle etiam suprēmī prōmptās thēsaurōs Iovis,

tibi lībellam argentī numquam crēdam. PS dum sternuās,

rēs erit solūta. HAR vīnctam potius sīc servāverō.

PS vae tibi! inventu’s vērō meam quī furcillēs fidem.

quasi mihi nōn sēscenta tanta sōlī soleant crēdier.

HAR potest ut aliī ita arbitrentur et ego ut crēdam tibi.

PS quasi dīcās velle argentō circumdūcere.

HAR immō vērō quasi dīcās quasique ego autem id suspicer.

sed quid est tibi nōmen? PS servos est huic lēnōnī Syrus,

eum esse dīcam. Syrus sum. HAR Syrus? PS id est nōmen mihi.

HAR verba multa facimus. erus tuos domī est, quīn prōvocās

ut id agam quod missus hūc sum, quicquid est nōmen tibi?

PS intus esset, ēvocārem. vērum dare vīs mihi,

magis erit solūtum, quasi ipsī dederīs. HAR at enim scīn quid est?

reddere hoc, nōn perdere erus mīsit. nam certō sciō

hoc, febrim tibi esse, quia nōn licet hūc inicere ungulās.

ego nisi ipsī Balliōnī nummum crēdam nēminī.

PS at illic nunc negōtiōsu’st: rēs agitur apud iūdicem.

HAR bene vortant! at ego quandō eum esse cēnsēbō domī,

redierō. epistulam hanc ā accipe atque illī datō.

nam istīc symbolu’st inter erum meum et tuom muliere.

PS sciō equidem: quī argentum afferret atque expressam imāginem

suam | hūc ad nōs, cum | aiēbat velle mittī mulierem.

nam hīc quoque exemplum relīquit eius. HAR omnem rem tenēs.

PS quid ego teneam? HAR datō istunc symbolum ergō illī. PS licet.

sed quid est tibi nōmen? HAR Harpax. PS ἄπαγε , Harpax, hau placēs;

hūc quidem hercle haud ībis intrō, quid ἅρπαξ fēcerīs.

HAR hostīs vīvōs rapere soleō ex aciē: hoc nōmen mihi est.

PS pol multō magis opīnor vāsa ahēna ex aedibus.

HAR nōn ita est. sed scīn quid ōrō, Syre? PS sciam dīxerīs.

HAR ego dēvortor extrā portam hūc in tabernam tertiam,

apud anum illam dōliārem, claudam, crassam, Chrȳsidem.

PS quid nunc vīs? HAR inde ut arcessās, erus tuos ubi vēnerit.

PS tuō arbitrātū, maxumē. HAR nam ut lassus vēnī viā,

volō cūrāre. PS sānē sapis et cōnsilium placet.

sed vidē sīs in quaestiōne sīs quandō arcessam mihi.

HAR quīn ubi pranderō, dabō operam somnō. PS sānē cēnseō.

HAR numquid vīs? PS dormītum ut abeās. HAR abeō. PS atque audīn, Harpage?

iubē sīs operīrī: beātus eris, cōnsūdāveris.

8    Pseudolus

PS immortālēs, cōnservāvit illic homō adventū suō:

suō viāticō reddūxit ūsque ex errōre in viam.

namque ipsa Opportūnitās nōn potuit opportūnius

advenīre quam haec allāta est opportūnē epistula.

nam haec allāta cornū cōpiae est, ubi inest quicquid volō:

hīc dolī, hīc fallāciae omnēs, hīc sunt sȳcophantiae,

hīc argentum, | hīc amīca amantī erīlī fīliō.

atque ego nunc ut glōriōsum faciam et cōpī pectore:

quō modŏ quicque agerem ut lēnōnī surruperem mulierculam,

iam īnstitūta, ōrnāta, cūncta in ōrdine, animō ut volueram,

certa, dēfōrmāta habēbam. sed profectō hoc sīc erit:

centum doctum hominum cōnsilia sōla haec dēvincit dea

Fortūna. atque hoc vērum’st: proinde ut quisque Fortūnā ūtitur,

ita praecellet atque exinde sapere eum omnēs dīcimus.

bene ubi quoi scīmus cōnsilium | accidisse, hominem catum

eum esse dēclārāmus, stultum autem illum quoi vortit male.

stultī hau scīmus frūstrā ut sīmus, quom quid cupienter darī

petimus nōbīs, quasi quid in rem sit possīmus nōscere.

certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc ēvenit

in labōre atque in dolōre, ut mors obrēpat interim.

sed iam satis est philosophātum. nimis diū et longum loquor.

immortālēs, aurichalcō contrā nōn cārum fuit

meum mendācium, hīc modô quod subitō commentus fuī,

quia lēnōnis esse dīxī. nunc ego hāc epistulā

trīs dēlūdam, erum et lēnōnem et quī hanc dedit epistulam.

eugae, pār parī aliud autem quod cupiēbam contigit:

venit eccum Calidōrus, dūcit nescioquem cum simul.

9    Calidorus · Charinus · Pseudolus

CALI dulcia atque amāra apud sum ēlocūtus omnia:

scīs amōrem, scīs labōrem, scīs egestātem meam.

CHAR commeminī omnia: id modo, quid vīs facere, fac sciam.

[ CALI quom haec tibi alia sum ēlocūtus, vix rem scīs symbolō.

CHAR omnia, inquam. modo quid facere vīs fac ut sciam.]

CALI Pseudolus ita imperāvit ut aliquem hominem strēnuom,

benevolentem addūcerem ad . CHAR servās imperium probē,

nam | et amīcum et benevolentem dūcis. sed istic Pseudolus

novos mihi est. CALI nimium’st mortālis graphicus, εὑρητής mihi est.

is mihi haec sēsē effectūrum dīxit quae dīxī tibi.

PS magnuficē hominem compellābō. CALI quoia vōx resonat? PS ,

, , tyranne, , | ego quī imperitās Pseudolō

quaerō, quoi ter trīna triplicia, tribus modīs tria gaudia,

artibus tribus trīs dēmeritās dem laetitiās, tribus

fraude partās per malitiam, per dolum et fallāciās;

in libellō hōc opsignātō ad attulī pauxillulō.

CALI illic homō est. CHAR ut paratragoedat carnufex! PS cōnfer gradum

contrā pariter, porge audācter ad salūtem bracchium.

CALI dīc utrum Spemne an Salūtem salūtem, Pseudole.

PS immō utrumque. CHARutrumque,” salvē. sed quid āctum’st? PS quid timēs?

CALI attulī hunc. PS quid? attulistī? CALIaddūxī,” voluī dīcere.

PS quis istic est? CALI Charīnus. PS eugae! iam χάριν τούτῳ ποιῶ.

CHAR quīn sīquid opu’st audācter imperās? PS tam grātia est.

bene sit tibi, Charīne. nōlō tibi molestōs esse nōs.

CHAR vōs molestōs? nihil molestum’st id quidem. PS tum igitur manē.

CALI quid istuc est? PS epistulam modo hanc intercēpī et symbolum.

CALI symbolum? quem symbolum? PS quī ā mīlite allātu’st modo.

eius servos quī hunc ferēbat cum quīnque argentī minīs,

tuam quī amīcam hinc arcessēbat, ēī ōs sublēvī modo.

CALI quō modō? PS hōrum causā haec agitur spectātōrum fābula:

sciunt quī hīc adfuērunt. vōbīs post nārrāverō.

CALI quid nunc agimus? PS līberam hodiē tuam amīcam amplexābere.

CALI egone? PS istīc ipsus, inquam, quidem hoc vīvet caput;

modō mihi hominem inveniētis properē. CHAR quā faciē? PS malum,

callidum, doctum, quī quandō prīncipium prehenderit,

porrō suā virtūte teneat quid facere oporteat,

atque quī hīc nōn vīsitātus saepe sit. CHAR servos est,

numquid rēfert? PS immō multō māvolō quam līberum.

CHAR posse opīnor dare hominem tibi malum et doctum, modo

quī ā patre advēnit Carystō necdum exiit ex aedibus

quōquam neque Athēnās advēnit umquam ante hesternum diem.

PS bene iuvās. sed quīnque inventīs opus est argentī minīs

mūtuīs, quās hodiē reddam, nam huius mihi dēbet pater.

CHAR ego dabō, quaere aliunde. PS ō hominem opportūnum mihi!

etiam opu’st chlamyde et machaerā et petasō. CHAR possum ā dare.

PS immortālēs, nōn Charīnus mihi hĭc quidem, sed Cōpia est.

sed istic servos ex Carystō quī hīc adest, ecquid sapit?

CHAR hircum ab ālīs. PS manuleātam tunicam habēre hominem addecet.

ecquid is homō habet acētī in pectore? CHAR atque acidissumī.

PS quid opus̆ sit ut dulce prōmat indidem, ecquid habĕt? CHAR rogās?

murrinam, passum, defrūtum, mellam, mel quoivis modī;

quīn in corde īnstruere quondam coepit pantopōlium.

PS eugepae! lepidē, Charīne, meō lūdō lamberās.

sed quid nōmen esse dīcam ego istī servō? CHAR Sīmiae.

PS scitne in advorsā vorsārī? CHAR turbō nōn aequē citu’st.

PS ecquid argūtu’st? CHAR malōrum facinorum saepissumē.

PS quid quom manufestō tenētur? CHAR anguilla est, ēlābitur.

PS ecquid is homō scītu’st? CHAR plēbī scītum nōn est scītius.

PS probus homō est, ut praedicāre audiō. CHAR immō sciās,

ubi aspexerit, nārrābit ultrō quid sēsē velīs.

sed quid ess āctūrus? PS dīcam. | ubi hominem exōrnāverō,

subditīvom fierī ego illum mīlitis servom volō;

symbolum hunc ferat lēnōnī cum quīnque argentī minīs,

mulierem ab lēnōne abdūcat. — em tibi omnem fābulam!

cēterum quō quicque pactō faciat, ipsī dīxerō.

CALI quid nunc igitur stāmus? PS hominem cum ōrnāmentīs omnibus

exōrnātum addūcite ad iam ad trapēzītam Aeschinum.

sed properāte. CALI prius illī erimus quam . PS abīte ergō ōcius.

quicquid incertī in animō prius aut ambiguom fuit,

nunc liquet, nunc dēfaecātum’st cor mihī; nunc pervium’st:

omnīs ōrdine hīs sub signīs dūcam legiōnēs meās,

avī sinistrā, auspiciō liquidō atque ex meā sententiā.

cōnfīdentia est inimīcōs meōs posse perdere.

nunc ībō ad forum atque onerābō meīs praeceptīs Sīmiam,

quid agat quid titubet, doctē ut hanc ferat fallāciam.

iam ego hoc ipsum oppidum expugnātum faxō erit lēnōnium.

10    Puer

PUER quoi servitūtem danunt lēnōniam

puerō, atque ēīdem addunt turpitūdinem,

illī, quantum ego nunc corde cōnspiciō meō,

malam rem magnam multāsque aerumnās danunt.

velut haec ēvēnit servitūs, ubi ego omnibus

parvīs magnīsque miseriīs praefulcior;

neque ego amātōrem invenīre ūllum queō

quī amet ut cūrer tandem nitidiusculē.

nunc hūïc lēnōnī hodiē est nātālis diēs:

interminātus est ā minimō | ad maxumum,

quis nōn hodiē mūnus mīsisset sibi,

eum crās cruciātū maxumō perbītere.

nunc nesciō hercle rēbus quid faciam meīs;

neque ego illud possum quod illī quī possunt solent.

nunc, nisi lēnōnī mūnus hodiē miserō,

crās mihi pōtandus frūctus est fullōnius.

ēheu, quam illae reī ego etiam nunc sum parvolus!

atque edepol, ut nunc male malum metuō miser,

quispiam det quī manus gravior siet,

quamquam illud aiunt magnō gemitū fierī,

comprimere dentēs videor posse aliquō modō. —

sed comprimenda est mihi vōx atque ōrātiō:

erus eccum recipit domum et dūcit coquom.

11    Ballio · Coquus · Puer

BAL forum coquīnum quī vocant stultē vocant,

nam nōn coquīnum’st, vērum fūrīnum’st forum.

nam ego iūrātus peiōrem hominem quaererem

coquom, nōn potuī quam hunc quem dūcō dūcere,

multiloquom, glōriōsum, īnsulsum, inūtilem.

quīn ob eam rem Orcus recipere ad hunc nōluit,

ut esset hīc quī mortuīs cēnam coquat;

nam hic sōlus illīs coquere quod placeat potest.

COQ arbitrābāre istō pactō ut praedicās,

quōr condūcēbās? BAL inopiā: alius nōn erat.

sed quōr sedēbās in forō, | erās coquos,

sōlus praeter aliōs? COQ ego dīcam tibi:

hominum ego avāritiā factus sum improbior coquos,

nōn meōpte ingeniō. BAL quā istuc ratiōne? COQ ēloquar.

quia enim, quom extemplō veniunt conductum coquom,

nēmō illum quaerit quī optumus et cārissumu’st:

illum condūcunt potius quī vīlissumu’st.

hōc ego fuī hodiē sōlus opsessor forī.

illī drachumissent miserī: nēmō potest

minōris quisquam nummō ut surgam subigere.

nōn ego item cēnam condiō ut aliī coquī,

quī mihi condita prāta in patinīs prōferunt,

bovĕs quī convīvās faciunt herbāsque oggerunt,

e͜ās herbās herbīs aliīs porrō condiunt:

appōnunt rumicem, brassicam, bētam, blitum,

indunt coriandrum, fēniculum, ālium, ātrum holus,

e͜ō lāserpīcī lībram pondō dīluont,

teritur sināpis scelera, quae illīs quī terunt

prius quam trīvērunt oculī ut exstillent facit.

hominēs cēnās ubi coquont, quom condiunt,

nōn condīmentīs condiunt sed strīgibus,

vīvīs convīvīs intestīna quae exedint.

hōc hīc quidem hominēs tam brevem vītam colunt,

quom hāsce herbās hui͜us modī in suom alvom congerunt,

formīdolōsās dictū, nōn ēsū modo.

quās herbās pecudēs nōn edunt, hominēs edunt.

BAL quid ? dīvīnīs condīmentīs ūtere,

quī prōrogāre vītam possīs hominibus,

quī ea culpēs condīmenta? COQ audācter dīcitō,

nam vel ducēnōs annōs poterunt vīvere

me͜ās quī ēsitābunt ēscās quās condīverō.

nam ego cocilendrum quandō in patinās indidī

aut cēpolendrum aut maccidem aut saucaptidem,

eaepse sēsē fervefaciunt īlicō.

haec ad Neptūnī pecudēs condīmenta sunt;

terrestrīs pecudēs cīcimandrō condiō aut

hapalopside aut cataractriā. BAL at Iuppiter

que omnēs perdant cum condīmentīs tuīs

cumque tuīs istīs omnibus mendāciīs.

COQ sine sīs loquī . BAL loquere, atque ī in malam crucem.

COQ ubi omnēs patinae fervont, omnīs aperiō:

is odōs dīmissīs manibus in caelum volat.

BAL odōs dīmissīs manibus? COQ peccāvī īnsciēns.

BAL quīdum? COQdīmissīs pedibusvoluī dīcere.

eum odōrem cēnat Iuppiter cottīdiē.

BAL nusquam īs coctum, quidnam cēnat Iuppiter?

COQ it incēnātus cubitum. | BAL ī in malam crucem.

istācin causā tibi hodiē nummum dabō?

COQ fateor equidem esse coquom cārissumum,

vērum prō pretiō faciō ut opera appāreat

mea, quō conductus veniō. BAL ad fūrandum quidem.

COQ an invenīre postulās quemquam coquom

nisi mīluīnīs aut aquilīnīs ungulīs?

BAL an coquinātum īre quōquam postulās,

quīn ibi cōnstrictīs ungulīs cēnam coquās?

nunc adeō , quī meus es, iam ēdīcō tibi

ut nostra properēs āmōlīrī | omnia,

tum ut huius oculōs in oculīs habeās tuīs:

quōquō hic spectābit, e͜ō spectātō simul.

quō hic gradiētur, pariter prōgrediminō;

manŭm prōtollet, pariter prōfertō manum.

su͜om quid sūmet, id sinitō sūmere;

nostrum sūmet, tenētō altrīnsecus.

iste ībit, ītō, stābit, astātō simul;

conquinīscet istīc, conquinīscitō.

item hīs discipulīs prīvōs cūstōdēs dabō.

COQ habĕ modo bonum animum. BAL quaesō, quī possum, docē,

bonum animum habēre quī ad addūcam domum?

COQ quia sorbitiōne faciam ego hodiē meā

item ut Mēdēa Peliam concoxit senem,

quem medicāmentō et suīs venēnīs dīcitur

fēcisse rūrsus ex sene adulēscentulum:

item ego faciam. | BAL eho, an etiam es venēficus?

COQ immō edepol vērō | hominum servātor. BAL ehem!

quantī istuc ūnum coquināre perdocēs?

COQ quid? BAL ut servem quid surrupiās mihi.

COQ crēdis, nummō; nōn, minā quidem.

sed utrum amīcīs hodiē an inimīcīs tuīs

datūru’s cēnam? BAL pol ego amīcīs scīlicet.

COQ quīn illō inimīcōs potius quam | amīcōs vocās?

nam ego ita convīvīs cēnam conditam dabō

hodiē atque ita suāvī suāvitāte condiam

ut quisque quicque condītum gustāverit,

ipsus sibi faciam ut digitōs praerōdat suōs.

BAL quaesō hercle, prius quam quoiquam convīvae dabis,

gustātō tūte prius et discipulīs datō,

ut praerōdātis vostrās fūrtificās manūs.

COQ fortasse haec nunc mihi nōn crēdis quae loquor.

BAL molestus sīs. nimium iam tinnīs, tacē.

em illīc ego habitō. | intrō abī et cēnam coque.

properā. PVER quīn īs accubitum, et convīvās cedo.

corrumpitur iam cēna. BAL em, subolem sīs vidē:

iam hic quoque scelestus est, coquī sublingulō.

profectō quid nunc prīmum caveam nesciō,

ita in aedibus sunt fūrēs, praedō in proxumō est.

nam hic vīcīnus apŭd forum paulō prius

pater Calidōrī | opere ēdīxit maxumō

ut mihi cavērem ā Pseudolō servō suō,

fidem habērem; nam eum circum īre in hunc diem

ut , posset, muliere intervorteret;

e͜um prōmīsisse firmiter dīxit sibi

sēsē abductūrum ā dolīs Phoenīcium.

nunc ībō intrō atque ēdīcam familiāribus,

profectō quis quicquam crēdat Pseudolō.

12    Pseudolus · Simia

PS umquam quemquam immortālēs

voluēre esse auxiliō adiūtum,

tum et Calidōrum servātum

volunt esse et lēnōnem exstīnctum,

quom adiūtōrem genuērunt

mihi tam doctum hominem atque astūtum.

sed ubi ill’c est? sumne ego homō īnsipiēns,

quī haec cum egomet loquar sōlus?

dedit verba mihi hercle, ut opīnor:

malus cum malō stultē cāvī.

tum pol ego interiī, homō ille abiit, neque