PROLOGUS   ARCTŪRUS

ARC quī gentīs omnīs mariaque et terrās movet,

eius sum cīvis cīvitāte caelitum.

ita sum ut vidētis, splendēns stēllā candidā,

signum quod semper tempore exoritur suō

hīc atque in caelō. nōmen Arctūrō est mihi.

noctū sum in caelō clārus atque inter deōs;

inter mortālīs ambulō interdius.

et alia signa caelō ad terram accidunt.

quī est imperātor dīvom atque hominum Iuppiter,

is nōs per gentīs aliōs aliā disparat

quī facta hominum mōrēsque, pietātem et fidem

nōscāmus, ut quemque adiuvēt opulentia.

quī falsās lītīs falsīs testimōniīs

petunt quīque in iūre abiūrant pecūniam,

eōrum referimus nōmina exscrīpta ad Iovem.

cotīdiē ille scit quis hīc quaerat malum:

quī hīc lītem apīscī postulant peiūriō

malī, rēs falsās quī impetrant apŭd iūdicem.

iterum ille eam rem iūdicātam iūdicat:

maiōre multā multat quam lītem auferunt.

bonōs in aliīs tabulīs exscrīptōs habet.

atque hoc scelestī in animum indūcunt suom,

Iovĕm plācāre posse dōnīs, hostiīs.

et operam et sūmptum perdunt; id fit quia

nihil ēī acceptum est ā periūrīs supplicī.

facilius sīquī pius est ā dīs supplicāns

quam quī scelestu’ est inveniet veniam sibi.

idcircō moneō vōs ego haec, quī estis bonī

quīque aetātem agitis cum pietāte et cum fide

* * *

retinēte porrō, post factum ut laetēminī.

nunc, hūc quā causā vēnī, argūmentum ēloquar.

prīmumdum huic esse nōmen urbī Dīphilus

Cȳrēnās voluit. illīc habitat Daemonēs

in agrō atque vīllā proxumā propter mare,

senĕx, quī hūc Athēnīs exul vēnit, hau malus.

neque is adeō propter malitiam patriā caret,

sed dum aliōs servat impedīvit interim,

rem bene parātam cōmitāte perdidit.

huïc fīliola virgō periit parvola:

eam praedōne vir mercātur pessumus,

is eam hūc Cȳrēnās lēnō advēxit virginem.

adulēscēns quīdam cīvis huius Atticus

eam vīdit īre ē lūdō fidiciniō domum,

amāre occēpit. ad lēnōnem dēvenit,

minīs trīgintā sibi puellam dēstinat

datque arrabōnem et iūre iūrandō alligat.

is lēnō, ut aequom est, floccī nōn fēcit fidem

neque quod iūrātus adulēscentī dīxerat.

erat hospes pār suī, Siculus senex,

scelestus, Agrigentīnus, urbis prōditor.

is illius laudāre īnfit fōrmam virginis

et aliārum itidem quae eius erant mulierculae.

īnfit lēnōnī suādēre ut sēcum simul

eat in Siciliam: ibi esse hominēs volŭptāriōs

dīcit, potesse ibi eum fierī dīvitem,

ibi esse quaestum maximum meretrīcibus.

persuādet. nāvis clanculum condūcitur,

quidquid erat noctū in nāvem comportat domō

lēnō; adulēscentī quī puellam ab ēmerat

ait sēsē Venerī velle vōtum solvere

id hīc est Veneris fānumet ad prandium

vocāvit adulēscentem hūc. ipse hinc īlicō

cōnscendit nāvem, āvehit meretrīculās.

adulēscentī aliī nārrant ut rēs gesta sit,

lēnōnem abiisse. ad portum adulēscēns venit;

illōrum nāvis longē in altum apscesserat.

ego quoniam videō virginem asportārier,

tetulī ēī auxilium et lēnōnī exitium simul:

increpuī hībernum et flūctūs mōvī maritimōs.

nam Arctūrus signum sum omnium ūnum ācerrimum:

vehemēns sum exoriēns, cum occīdō vehementior.

nunc ambō in saxō, lēnō atque hospes, simul

sedent ēiectī: nāvis cōnfracta est eīs.

illa autem virgō atque altera itidem ancillula

nāvī timidae dēsuluērunt in scapham.

nunc eās ab saxō flūctūs ad terram ferunt

ad vīllam illīus, exul ubi habitat senex;

et servos ĭllic est eius, quī ēgreditur forās.

adulēscēns hūc iam adveniet, quem vidēbitis,

quī illam mercātu’ est lēnōne virginem.

valēte, ut hostēs vestrī diffīdant sibi.

1.1   SCĒPARNIŌ

SCĒ prō immortālēs, tempestātem cuiusmodī

Neptūnus nōbīs nocte hāc mīsit proxumā!

dētexit ventus vīllam. quid verbīs opu’ est?

nōn ventus fuit, vērum Alcumēna Eurīpidī,

ita ŏmnīs tēctō dēturbāvit tēgulās,

illūstriōrem fēcit, fenstrāsque indidit.

1.2   PLĒSIDIPPUS · SCĒPARNIŌ · DAEMONĒS

PLĒ et vōs ā vestrīs abdūxī negōtiīs

neque id prōcessit quā vōs dūxī grātiā

neque quīvī ad portum lēnōnem prehendere.

sed meā dēsidiā spem dēserere nōluī:

vōs, amīcī, dētinuī diūtius.

nunc hūc ad Veneris fānum veniō vīsere,

ubi rem dīvīnam factūrum dīxerat.

SCĒ sapiam, hoc quod mactat concinnem lutum.

PLĒ prope hīc nescioquis loquitur. DAE heus, Scēparniō.

SCĒ quī nōminat ? DAE quī prō argentum dedit.

SCĒ quasi tuom esse servom dicās, Daemonēs.

DAE lūtō ūsu’ est multō, multam terram cōnfode.

vīllam integundam intellegō tōtam mihi,

nam nunc perlūcet ea quam crībrum crēbrius.

PLĒ pater salvētō, ambōque adeō. DAE salvos sīs.

SCĒ sed utrum māsne an fēmina es, quī illum patrem

vocēs? PLĒ vir sum equidem. SCĒ quaere, vir, porrō patrem.

DAE fīliolam ego ūnam habuī, eam ūnam perdidī.

virīle sexus numquam ūllum habuī. PLĒ at dabunt.

SCĒ tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum,

quī ōrātiōne nōs hīc occupātōs occupēs.

PLĒ istīcine vōs habitātis? SCĒ quid id quaeritās?

quōn fūrātum mox veniās vestīgās loca?

PLĒ pecūliōsum esse addecet servom et probum,

quem erō praesente haud praetereat ōrātiō

aut quī inclēmenter dīcat hominī līberō.

SCĒ et impudīcum et impudentem hominem addecet

molestum ultrō advenīre ad aliēnam domum,

cui dēbeātur nīl. DAE tacē, Scēparniō.

quid opu’ est, adulēscēns? PLĒ istīc īnfortūnium,

quī praefestīnet, ubi erus adsit, praeloquī.

sed nisi molestum est, paucīs percontārier

volō ego ex . DAE dabitur opera, atque in negōtiō.

SCĒ quīn in palūdem īs exsicāsque harundinem

quī pertegāmus vīllam, dum sūdum est? DAE tacē.

quid opus est dīce. PLĒ dīc quod rogō,

ecquem hīc hominem crīspum, incānum vīderis,

malum, periūrum, palpātōremDAE plūrimōs,

nam ego propter eius modī virōs vīvō miser.

PLĒ hīc dīcō, in fānum Veneris quī mulierculās

duās sēcum addūxit, quīque adōrnāret sibi

ut rem dīvīnam faciat, aut hodiē aut heri.

DAE nōn hercle, adulēscēns, iam hōs diēs complūsculōs

quemquam istīc vīdī sacruficāre, neque potest

clam esse quī sacruficat: semper petunt

aquam hinc aut ignem aut vāscula aut cultrum aut verū

aut aulam extārem, aut aliquidquid verbīs opu’ est?

Venerī parāvī vāsa et puteum, nōn mihi.

nunc intervāllum iam hōs diēs multōs fuit.

PLĒ ut verba praehibēs, periisse praedicās.

DAE meā quidem hercle causā salvos sīs licet.

SCĒ heus , quī fāna ventris causā circumīs,

iubēre meliu’ est prandium ōrnārī domī.

DAE fortasse hūc vocātus es ad prandium,

ille quī vocāvit nūllus vēnit? PLĒ admodum.

SCĒ nūllum est perīclum hinc īre imprānsum domum:

Cererem meliu’ est quam Venerem sectārier:

amōrī haec cūrat; trīticō cūrat Cerēs.

PLĒ dēlūdificāvit illic homō indignīs modīs.

DAE prō immortālēs, quid illuc est, Scēparniō,

hominum secundum lītus? SCĒ ut mea est opīniō,

propter viam illī sunt vocātī ad prandium.

DAE quī? SCĒ quia post cēnam, crēdō, lāvērunt heri.

DAE cōnfracta nāvis in marī est illīs. SCĒ ita est.

at hercle nōbīs vīlla in terrā et tēgulae. DAE hui,

homunculī quantī estis. ēiectī ut natant.

PLĒ ubī sunt hominēs, opsecrō? DAE hāc ad dexteram

(vidēn?) secundum lītus. PLĒ videō. sequiminī.

utinam is sit quem ego quaerō, vir sacerrimus.

valēte. SCĒ nōn moneās, nōsmet meminimus.

sed, ō Palaemōn, sāncte Neptūnī comes,

quī et Herculeī socius esse dīceris,

quod facinus videō. DAE quid vidēs? SCĒ mulierculās

videō sedentīs in scaphā sōlās duās.

ut afflīctantur miserae. euge euge, perbene,

ab saxō āvortit flūctus ad lītus scapham,

neque gubernātor umquam potuit rēctius.

nōn vīdisse undās maiōrīs cēnseō.

salvae sunt, illōs flūctūs dēvītāverint.

nunc, nunc perīclum est. unda ēiēcit alteram.

at in vādō est, iam facile ēnābit. eugepae,

vidēn alteram illam ut flūctus ēiēcit forās?

surrēxit, horsum capessit. salva rēs.

dēsiluit haec autem altera in terram ē scaphā.

ut prae timōre in genua in undās concīdit.

salva est, ēvāsit ex aquā. iam in lītore est.

sed dextrōvorsum āvorsa it in mālam crucem.

hem, errābit illaec hodiē. DAE quid ĭd refert tuā?

SCĒ ad saxum quō capessit, ea deorsum cadit,

errātiōnis fēcerit compendium.

DAE illārum cēnātūrus vesperī es,

illīs cūrandum cēnseō, Scēparniō;

apud essūrus, mihi darī operam volō.

SCĒ bonum aequomque ōrās. DAE sequere hāc ergō. SCĒ sequor.

1.3.

PALAESTRA

PAL nimiō hominum fortūnae minus miserae memorantur,

quam in ūsū experiundō iīs datur acerbum.

satin hoc deō complacitum est, hōc ōrnātū ōrnātam

in incertās regiōnēs timidam ēiectam?

hancine ego ad rem nātam esse miseram memorābō?

hancine ego partem capiō ob pietātem praecipuam?

nam hoc haud labōri’ est labōrem hunc potīrī,

ergā parentem aut deōs impiāvī;

sed id parātē cūrāvī ut cavērem,

tum hoc indecōrē, inīquē, immodestē

datis, ; nam quid habēbunt sibi signī impiī posthāc,

ad hunc modum est innoxiīs honor apud vōs?

nam sciam in vōs fēcisse aut parentīs

scelestē, minus miserer;

sed erīle scelus sollicitat, eius impietās male habet.

is nāvem atque omnia perdidit in marī:

haec bonōrum eius sunt reliquiae;

etiam quae simul

vecta mēcum in scaphā est, excidit.

ego nunc sōla sum.

quae mihi foret salva saltem, labor

lēnior esset hic eius operā.

nunc quam spem aut opem aut cōnsilī quid capessam?

ita hīc sōla sōlīs locīs compotīta sum.

* * *

hīc saxa sunt, hīc mare sonat,

neque quisquam homō mihi obviam venit.

* * *

hoc quod indūta sum, summae opēs oppidō,

nec cibō nec locō tēcta quō sim sciō:

quae mihi est spēs, quā vīvere velim?

nec locī gnāra sum, nec vīdī aut hīc fuī.

saltem aliquem velim quī mihi ex hīs locīs

aut viam aut sēmitam mōnstret, ita nunc

hāc an illāc eam, incerta sum cōnsilī;

nec prope usquam hīc quidem cultum agrum cōnspicor.

algor, error, pavor, omnia tenent.

haec parentēs meī haud scītis miserī,

nunc miseram esse ita utī sum.

lībera ego prōgnāta fuī maxumē, nēquīquam fuī.

nunc quī minus serviō, quam serva forem nāta?

neque quicquam umquam illīs prōfuit quī sibi ēdūxērunt.

1.4.

AMPELISCA · PALAESTRA

AMP quid mihi meliu’ est, quid magis in rem est, quam ā corpore vītam ut sēclūdam?

ita male vīvō atque ita mihi multae in pectore sunt cūrae exanimālēs.

ita rēs habent: vītae hau parcō, perdidī spem quā oblectābam.

omnia iam circumcursāvī atque omnibus latebrīs perrēptāvī

quaerere cōnservam, vōce oculīs auribus ut pervestīgārem.

neque eam usquam inveniō neque quō eam neque quā quaeram cōnsultum est,

neque quem rogitem respōnsōrem quemquam intereā conveniō,

neque magis sōlae terrae sōlae sunt quam haec loca atque hae regiōnēs;

neque vīvit, eam vīva umquam quīn inveniam dēsistam.

PAL quoianam vōx mihi prope hīc sonat?

AMP pertimuī; quis hīc loquitur prope?

PAL spēs bona, opsecrō, subventā mihi,

exime ex hōc miseram metū.

AMP certō vōx muliebris aurīs tetigit meās.

PAL mulier est, muliebris vōx ad aurīs venit.

num Ampelisca opsecrō est? AMP tēn, Palaestra, audiō?

PAL quīn vocō, ut audiat, nōmine illam suō?

Ampelisca! AMP hem quis est? PAL ego, Palaestra!

AMP dīc ubi es? PAL pol ego nunc in malīs plūrimīs.

AMP socia sum, nec minor pars mea est quam tua.

sed vidēre expetō . PAL mihi es aemula.

AMP cōnsequāmur gradū vōcem. ubi es? PAL ecce .

accēde ad atque adī contrā. AMP fit sēdulō.

PAL cedo manum. AMP accipe.

PAL dīc, vīvisne, opsecrō.

AMP facis quidem ut vīvere nunc velim,

quom mihi licet tangere. ut vix mihi

crēdō ego hoc, tenēre. opsecrō, amplectere,

spēs mea. ut omnium iam labōrum levās!

PAL occupās praeloquī quae mea ōrātiō est.

nunc abīre hinc decet nōs. AMP quō, amābō, ībimus?

PAL lītus hoc persequāmur. AMP sequor quō lubet.

sīcine hīc cum ūvidā veste grassābimur?

PAL hoc quod est, id necessārium est perpetī.

sed quid hoc, opsecrō, est?

AMP quid? PAL vidēn, amābō, fānum hoc? AMP ubī est? PAL ad dexteram.

AMP videō decōrum dīs locum vidērier.

PAL haud longē abesse oportet hominēs hinc, ita hic lepidu’ est locus.

quisquis est deus, veneror ut nōs ex hāc aerumnā eximat,

miserās inopīs aerumnōsās ut aliquō auxiliō adiuvet.

1.5.

PTOLĒMOCRATIA · PALAESTRA · AMPELISCA

PTO quī sunt quī ā patrōnā precēs meā expetessunt?

nam vōx precantum hūc forās excitāvit.

bonam atque opsequentem deam atque haud gravātam

patrōnam exsequontur benignamque multum.

PAL iubēmus salvēre, māter. PTO salvēte,

puellae. sed unde vōs īre cum ūvidā

veste dīcam, opsecrō,

tam maestiter vestītās?

PAL īlicō hinc īmus, haud longulē ex hōc locō;

vērum longē hinc abest unde advectae hūc sumus.

PTO nempe equō ligneō per viās caerulās

estis vectae? PAL admodum. PTO ergō aequius vōs erat

candidātās venīre hostiātāsque. ad hoc

fānum ad istunc modum nōn venīrī solet.

PAL quaene ēiectae ē marī sīmus ambae, opsecrō,

unde nōs hostiās agere voluistī hūc?

nunc tibi amplectimur genua egentēs opum,

quae in locīs nesciīs nesciā spē sumus,

ut tuō recipiās tēctō servēsque nōs

miseriārumque ambārum utī misereat,

quibus nec locu’ est ūllus nec spēs parāta,

neque hōc amplius, quam quod vidēs, nōbīs quicquam est.

PTO manūs mihi date, exsurgite ā genibus ambae.

misericordior nūlla est fēminārum.

sed haec pauperēs rēs sunt inopēsque, puellae:

egomet meam vix vītam colō; Venerī cibō meō serviō.

AMP Veneris fānum, opsecrō, hoc est?

PTO fateor. ego huius fānī

sacerdōs clueō.

vērum quidquid est cōmiter fīet ā ,

quō nunc cōpia valēbit.

īte hāc mēcum. PAL amīcē benignēque honōrem,

māter, nostrum habēs. PTO oportet.

2.1.

PISCĀTŌRĒS

PISCĀTŌRĒS omnibus modīs quī pauperēs sunt hominēs miserī vīvont,

praesertim quibus nec quaestus est, nec didicēre artem ūllam:

necessitāte quidquid est domī id sat est habendum.

nōs iam ōrnātū propemodum ut locuplētēs sīmus scītis:

hīsce hāmī atque haec harundinēs sunt nōbīs quaestū et cultū.

cottīdiē ex urbe ad mare hūc prōdīmus pābulātum:

prō exercitū gymnasticō et palaestricō hoc habēmus.

echīnōs, lopadas, ostreās, balanōs captāmus, conchās,

marīnam urtīcam, mūsculōs, plagūsiās striātās;

postid piscātum hāmātilem et saxātilem aggredīmur.

cibum captāmus ē marī: ēventus nōn ēvēnit

neque quicquam captum est piscium, salsī lautīque pūrē

domum redīmus clanculum, dormīmus incēnātī.

atque ut nunc validē fluctuat mare, nūlla nōbīs spēs est:

nisi quid conchārum capsimus, cēnātī sumus profectō.

nunc Venerem hanc venerēmur bonam, ut nōs lepidē adiuerit hodiē.

2.2.

TRACHALIŌ · PISCĀTŌRĒS

TRA animum adversāvī sēdulō, erum usquam praeterīrem;

nam cum modo exībat forās, ad portum aibat īre,

hūc obviam iussit sibi venīre ad Veneris fānum.

sed quōs perconter commodē eccōs videō astāre. adībō.

salvēte, fūrēs maritumī, conchītae atque hāmiōtae,

famēlica hominum nātiō. quid agitis? ut peritis?

Pisc. ut piscātōrem aequom est, famē sitīque spēque falsā.

TRA ecquem adulēscentem

hūc, dum hīc astātis, vīdistis venīre id expedīte, strēnuā faciē, rubicundum, fortem,

quī trēs sēcum hominēs dūceret chlamydātōs cum machaerīs.

Pisc. nūllum istāc faciē ut praedicās vēnisse hūc scīmus. TRA ecquem

recalvom ad Sīlānum senem, statūtum, ventriōsum,

tortīs superciliīs, contractā fronte, fraudulentum,

deōrum odium atque hominum, malum, malī vītī probrīque plēnum,

quī dūceret mulierculās duās sēcum satis venustās?

Pisc. cum istīus modī virtūtibus operīsque nātus quī sit,

eum quidem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeāre.

TRA at vīdistis, dīcite. Pisc. hūc profectō nūllus vēnit.

valē. TRA valēte. crēdidī: factum est quod suspicābar,

data verba erō sunt, lēnō abit scelestus exulātum,

in nāvem ascendit, mulierēs āvēxit: hariolus sum.

is hūc erum etiam ad prandium vocāvit, sceleris sēmen.

nunc quid mihi meliu’ est, quam īlicō hīc opperiar erum dum veniat?

eadem, sacerdōs Veneria haec quid amplius scit,

vīderō, exquīsīverō: faciet certiōrem.

2.3.

AMPELISCA · TRACHALIŌ

AMP intellegō: hanc quae proxuma est vīllam Veneris fānō

pulsāre iussistī atque aquam rogāre. TRA cuia ad aurīs

vōx advolāvit? AMP opsecrō, quis hīc loquitur? quem ego videō?

TRA estne Ampelisca haec quae forās ē fānō ēgreditur? AMP estne hic

Trachaliō, quem cōnspicor, calātor Plēsidippī?

TRA ea est. AMP is est. Trachaliō, salvē. TRA salvē, Ampelisca.

quid agis ? AMP aetātem haud malam male. TRA melius ōmināre.

AMP vērum omnēs sapientēs decet cōnferre et fābulārī.

sed Plēsidippus tuos erus ubi, amābō, est? TRA heia vērō,

quasi nōn sit intus. AMP neque pol est neque hūc quidem ūllus vēnit.

TRA nōn vēnit? AMP vēra praedicās. TRA nōn est meum, Ampelisca.

sed quam mox coctum est prandium? AMP quod prandium, opsecrō ?

TRA nempe rem dīvīnam facitis hīc. AMP quid somniās, amābō?

TRA certē hūc Labrāx ad prandium vocāvit Plēsidippum

erum meum erus vester. AMP pol haud mīranda facta dīcis:

deōs dēcēpit et hominēs, lēnōnum mōre fēcit.

TRA nōn rem dīvīnam facitis hīc vōs neque erus? AMP hariolāre.

TRA quid agis hīc igitur? AMP ex malīs multīs metūque summō

capitālīque ex perīculō orbās auxilīque opumque hūc

recēpit ad Veneria haec sacerdōs et Palaestram.

TRA an hīc Palaestra est, opsecrō, erī meī amīca? AMP certō.

TRA inest lepōs in nūntiō tuō magnus, mea Ampelisca.

sed istuc perīclum perlubet quod fuerit vōbīs scīre.

AMP cōnfrācta est, Trachaliō, hāc nocte nāvis nōbīs.

TRA quidnāvis”? quae istaec fābula est? AMP nōn audīvistī, amābō,

quō pactō lēnō clanculum nōs hinc auferre voluit

in Siciliam et quidquid domī fuit in nāvem imposīvit?

ea nunc periērunt omnia. TRA ōh, Neptūne lepide, salvē,

nec āleātor nūllus est sapientior; profectō

nimis lepidē iēcistī bolum: periūrum perdidistī.

sed nunc ubi est lēnō Labrāx? AMP periit pōtandō, opīnor.

Neptūnus magnīs pōculīs hāc nocte eum invītāvit.

TRA crēdō hercle anancaeō datum quod biberet. ut ego amō ,

mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dīcis.

sed et Palaestra quōmodo salvae estis? AMP scībis faxō.

nāvī timidae ambae in scapham īnsiluimus, quia vidēmus

ad saxa nāvem ferrier; properāns exsolvī restim,

dum illī timent; nōs cum scaphā tempestās dextrōvorsum

differt ab illīs. itaque nōs ventīsque flūctibusque

iactātae exemplīs plūrimīs miserae perpetuam noctem;

vix hodiē ad lītus pertulit nōs ventus exanimātās.

TRA nōvī, Neptūnus ita solet, quamvīs fastīdiōsus

aedīlis est: quae improbae sunt mercēs, iactat omnīs.

AMP vae capitī atque aetātī tuae. TRA tuō, mea Ampelisca.

scīvī lēnōnem facere hoc quod fēcit: saepe dīxī.

capillum prōmittam optimum est occipiamque hariolārī.

AMP cāvistis ergō atque erus abīret, cum scībātis?

TRA quid faceret? AMP amābat, rogās, quid faceret? asservāret

diēs noctēsque, in cūstōdiā esset semper. vērum ēcastor

ut multī fēcit ita probē cūrāvit Plēsidippus.

TRA cūr istuc dīcis? AMP rēs palam est. TRA scīn ? etiam quī it lavātum

in balineās, cum ibi sēdulō sua vestīmenta servat,

tamen surripiuntur, quippe quī quem illōrum opservet falsu’ est.

fūr facile quī opservat videt, cūstōs quī fūr sit nescit.

sed dūce ad illam ubi est. AMP ī sānē in Veneris fānum hūc intrō,

sedentem flentemque opprimēs. TRA ut iam istuc mihi molestum est.

sed quid flet? AMP ego dīcam tibi: hoc sēsē excruciat animī,

quia lēnō adēmit cistulam , quam habēbat ubīque habēbat

quī suōs parentīs nōscere posset: eam verētur

perierit. TRA ubinam ea fuit cistellula? AMP ibīdem in nāvī.

conclūsit ipse in vīdulum, cōpia esset eius,

quī suōs parentēs nōsceret. TRA ō facinus impudīcum,

quam līberam esse oporteat servīre postulāre.

AMP nunc eam cum nāvī scīlicet abiisse pessum in altum.

et aurum et argentum fuit lēnōnis omne ibīdem.

TRA crēdō aliquem immersisse atque eum excēpisse. AMP id misera maesta est,

sibi eōrum ēvēnisse inopiam. TRA iam istōc magis ūsus factō est,

ut eam intrō cōnsōlerque eam, sīc excruciet animī;

nam multa praeter spem sciō multīs bona ēvēnisse.

AMP at ego etiam, quī spērāverint spem dēcēpisse multōs.

TRA ergō animus aequos optimum est aerumnae condīmentum.

ego intrō, nisi quid vīs. AMP eās. ego quod mihi imperāvit

sacerdōs, id faciam atque aquam hinc proxumō rogābō;

nam extemplō, verbīs suīs peterem, datūrōs dīxit.

neque digniōrem cēnseō vīdisse ānum quemquam,

cui deōs atque hominēs cēnseam bene facere magis decēre.

ut lepidē, ut līberāliter, ut honestē atque haud gravātē

timidās egentēs ūvidās ēiectās exanimātās

accēpit ad sēsē, haud secus quam ex sīmus nātae;

ut eapse sīc succīncta aquam calefactat, ut lavēmus.

nunc morae illī sim, petam hinc aquam, unde imperāvit.

heus ecquis in vīllā est? ecquis hoc reclūdit? ecquis prōdit?

2.4.

SCĒPARNIŌ · AMPELISCA

SCĒ quis est quī nostrīs tam protervē foribus facit iniūriam?

AMP ego sum. SCĒ hem, quid hoc bonī est? eu edepol speciē lepidā mulierem.

AMP salvē, adulēscēns. SCĒ et multum salvētō, adulēscentula.

AMP ad vōs veniō. SCĒ accipiam hospitiō, mox veniēs vesperī,

item ut affectam; nam nunc nihil est quī māne mūnerem.

sed quid ais, mea lepida, hilara? AMP aha, nimium familiāriter

attrectās. SCĒ prō immortālēs, Veneris effigia haec quidem est.

ut in ocellīs hilaritūdō est, heia, corpus cuius modī,

subvoltūriumillud quidem, subaquilum voluī dīcere.

vel papillae cuius modī, tum quae indolēs in sāviō est.

AMP nōn ego sum pollūcta pāgō. potin ut abstineās manum?

SCĒ nōn licet saltem sīc placidē bellam bellē tangere?

AMP ōtium ubi erit, tum tibi operam lūdō et dēliciae dabō;

nunc quam ob rem hūc sum missa, amābō, vel aiās vel negēs.

SCĒ quid nunc vīs? AMP sapientī ōrnātus quid velim indicium facit.

SCĒ meus quoque hic sapientī ōrnātus quid velim indicium facit.

AMP haec sacerdōs Veneris hinc petere aquam iussit

ā vōbīs.

SCĒ at ego basilicus sum: quem nisi ōrās, guttam nōn ferēs.

nostrō illum puteum perīclō et ferrāmentīs fōdimus.

nisi multīs blanditiīs ā gutta nōn ferrī potest.

AMP cūr aquam gravāre, amābō, quam hostis hostī commodat?

SCĒ cūr operam gravāre mihi quam cīvis cīvī commodat?

AMP immō etiam tibi, mea voluptās, quae volēs faciam omnia.

SCĒ eugepae, salvos sum, haec iam suam voluptātem vocat.

dabitur tibi aqua, nēquīquam ames. cedo urnam. AMP cape.

properā, amābō, efferre. SCĒ mantā, iam hīc erō, voluptās mea.

AMP quid sacerdōtī dīcam hīc dēmorātam tam diū?

ut etiam nunc misera timeō, ubi oculīs intueor mare.

sed quid ego misera videō procul in lītore?

meum erum lēnōnem Siciliēnsemque hospitem,

quōs periisse ambōs misera cēnsēbam in marī.

iam illud malī plūs nōbīs vīvit quam ratae.

sed quid ego cessō fugere in fānum ac dīcere haec

Palaestrae, in āram ut cōnfugiāmus prius quam is hūc

scelestus lēnō veniat nōsque hīc opprimat?

cōnfugiam hūc, ita rēs suppetit subitāria.

2.5.

SCĒPARNIŌ

SCĒ prō immortālēs, in aquā numquam crēdidī

voluptātem inesse tantam. ut hanc trāxī lubēns.

nimiō minus altus puteus vīsu’ est quam prius.

ut sine labōre hanc extrāxī, praefiscinē.

satin nēquam sum, utpote quī hodiē amāre incēperim?

em tibi aquam, mea belliāta. em sīc volō

ferre honestē, ut ego ferō, ut placeās mihi.

sed ubi es, dēlicāta? cape aquam hanc sīs. ubi es?

amat hercle , ut ego opīnor. dēlituit mala.

ubi es? etiamne hanc urnam acceptūra es? ubi es?

commodulē lūdis. tandem vērō sēriō,

etiam acceptūra es urnam hanc? ubi es gentium?

nusquam hercle equidem illam videō. lūdōs facit.

appōnam hercle urnam iam ego hanc in mediā viā.

sed autem, quid hanc hinc abstulerit quispiam,

sacram urnam Veneris? exhibeat negōtium.

metuō hercle illa mulier īnsidiās locet,

ut comprehendar cum sacrā urnā Veneriā.

nempe optumō iūre in vinclīs ēnicet

magistrātus quis hanc habēre vīderit.

nam haec litterāta est, eapse cantat cuia sit.

iam hercle ēvocābō hinc hanc sacerdōtem forās,

ut hanc accipiat urnam. accēdam hūc ad forēs.

heus exī, Ptolēmocratia, cape hanc urnam tibi:

muliercula hanc nescioquae hūc ad dētulit.

intrō ferunda est. repperī negōtium,

siquidem hīs mihi ultrō aggerunda etiam est aqua.

2.6.

???

LAB quī homō sēsē miserum et mendīcum volet,

Neptūnō crēdat sēsē atque aetātem suam:

nam quis cum quid reī commiscuit,

ad hoc exemplum āmittit ōrnātum domum.

edepol, Lībertās, lepida es, quae numquam pedem

voluistī in nāvem cum Hercule ūnā impōnere.

sed ubi ille meus est hospes, quī perdidit?

atque eccum incēdit. CHA quō malum properās, Labrāx?

nam equidem nequeō cōnsequī tam strēnuē.

LAB utinam prius quam oculīs vīdissem meīs,

malō cruciātū in Siciliā perbīterēs,

quem propter hoc mihi optigit miserō malī.

CHA utinam, quom in aedīs ad addūxistī tuās,

in carcere illō potius cubuissem diē.

deōsque immortālēs quaesō, dum vīvās utī

omnēs tuī similēs hospitēs habeās tibi.

LAB malam fortūnam in aedīs addūxī meās.

quid mihi scelestō tibi erat auscultātiō,

quidve hinc abitiō quidve in nāvem īnscēnsiō?

ubi perdidī etiam plūs bonī quam mihi fuit.

CHA pol minimē mīror, nāvis frācta est tibi,

scelus et scelestē parta quae vēxit bona.

LAB pessum dedistī blandīmentīs tuīs.

CHA scelestiōrem cēnam cēnāvī tuam

quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereō.

LAB periī, animō male fit. continē quaesō caput.

CHA pulmōneum edepol nimis velim vomitum vomās.

LAB ēheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?

CHA piscibus in altō, crēdō, praebent pābulum.

LAB mendīcitātem optulistī operā tuā,

dum tuīs auscultō magnidicīs mendāciīs.

CHA bonam est quod habeās grātiam meritō mihi,

quī ex īnsulsō salsum fēcī operā meā.

LAB quīn hinc īs ā in maxumam mālam crucem?

CHA eās. eāsque rēs agēbam commodum.

LAB ēheu, quis vīvit mortālis miserior?

CHA ego multō tantō miserior quam , Labrāx.

LAB quī? CHA quia ego indignus sum, dignus quī siēs.

LAB ō scirpe, scirpe, laudō fortūnās tuās,

quī semper servās glōriam āritūdinis.

CHA equidem ad vēlitātiōnem exerceō,

nam omnia corusca prae tremōre fābulor.

LAB edepol, Neptūne, es balineātor frīgidus:

cum vestīmentīs postquam aps abiī, algeō.

CHA thermipolium quidem ūllum īnstruit,

ita salsam praehibet pōtiōnem et frīgidam.

LAB ut fortūnātī sunt fabrī ferrāriī,

quī apud carbōnēs assident: semper calent.

CHA utinam fortūnā nunc anetīnā ūterer,

ut quom exiissem ex aquā, ārērem tamen.

LAB quid aliquō ad lūdōs prō mandūcō locem?

CHA quāpropter? LAB quia pol clārē crepitō dentibus.

CHA iūre optumō ēlāvisse arbitror.

LAB quī? CHA quī ūnā audērem tēcum in nāvem ascendere,

quī ā fundāmentō ūsque mōvistī mare.

LAB tibi auscultāvī, prōmittēbās mihi

illī esse quaestum maximum meretrīcibus,

ibi corruere posse aiēbās dītiās.

CHA iam postulābās , impūrāta bēlua,

tōtam Siciliam dēvorātūrum īnsulam?

LAB quaenam ballaena meum vorāvit vīdulum,

aurum atque argentum ubi omne compāctum fuit?

CHA eadem illa, crēdō, quae meum marsuppium,

quod plēnum argentī fuit in saccipēriō.

LAB ēheu, redāctus sum ūsque ad ūnam hanc tuniculam

et ad hoc misellum pallium. periī oppidō.

CHA vel cōnsociāre mihi quidem tēcum licet:

aequās habēmus partēs. LAB saltem mihi

mulierculae essent salvae, spēs aliquae forent.

nunc adulēscēns Plēsidippus vīderit,

quō ab arrabōnem prō Palaestrā accēperam,

iam is exhibēbit hīc mihi negōtium.

CHA quid, stulte, plōrās? tibi quidem edepol cōpia est,

dum lingua vīvet, quī rem solvās omnibus.

2.7.

SCĒPARNIŌ · LABRĀX · CHARMIDĒS

SCĒ quid illuc, opsecrō, negōtī est quod duae mulierculae

hīc in fānō Veneris signum flentēs amplexae tenent,

nescioquem metuentēs miserae? nocte hāc aiunt proxumā

iactātās atque ēiectās hodiē esse aiunt ē marī.

LAB opsecrō hercle, adulēscēns, ubi istaec sunt quās memorās mulierēs?

SCĒ hīc in fānō Veneris. LAB quot sunt? SCĒ totidem quot ego et sumus.

LAB nempe meae? SCĒ nempe nesciō istuc. LAB quā sunt faciē? SCĒ scītulâ.

vel ego amāre utramvīs possum, probē appōtus siem.

LAB nempe puellae? SCĒ nempe molestus es. ī vīse, lubet.

LAB meās oportet intus esse hīc mulierēs, Charmidēs.

CHA Iuppiter perdat, et sunt, et nōn sunt tamen.

LAB intrō rumpam iam hūc in Veneris fānum. CHA in barathrum māvelim.

opsecrō, hospes, mihi aliquid ubi condormīscam locī.

SCĒ istīc ubivīs condormīsce; nēmō prohibet, pūblicum est.

CHA at vidēs ōrnātus ut sim vestīmentīs ūvidīs:

recipe in tēctum, mihi vestīmentī aliquid āridī,

dum ārēscunt mea; in aliquō tibi grātiam referam locō.

SCĒ tegillum eccillud, mihi ūnum id āret; id vīs, dabō:

eōdem amictus, eōdem tēctus esse soleō, pluit.

istaec mihi datō: exārēscent faxō. CHA eho an paenitet,

in marī quod ēlāvī, hīc in terrā iterum ēluam?

SCĒ ēluās an exunguāre, ciccum nōn interduim.

tibi ego numquam quicquam crēdam, nisi acceptō pignore.

vel sūdā vel perī algū, vel aegrōtā vel valē.

barbarum hospitem in aedīs nīl moror. sat lītiu’ est.

CHA iamne abīs? vēnālis illic ductitāvit, quisquis est;

nōn est misericors. sed quid ego hīc astō īnfēlīx ūvidus?

quīn abeō hūc in Veneris fānum, ut ēdormīscam hanc crāpulam,

quam pōtāvī praeter animī quam libuit sententiam?

quasi vīnīs Graecīs Neptūnus nōbīs suffūdit mare,

itaque alvom prōdī spērāvit nōbīs salsīs pōculīs;

quid opu’ est verbīs? invītāre nōs paulisper pergeret,

ibīdem obdormīssēmus: nunc vix vīvōs āmīsit domum.

nunc lēnōnem quid agat intus vīsam, convīvam meum.

3.1.

DAEMONĒS

DAE mīrīs modīs lūdōs faciunt hominibus:

mīrīsque exemplīs somnia in somnīs danunt

dormientīs quidem sinunt quiēscere.

velut ego hāc nocte quae praecessit proxumā

mīrum atque īnscītum somniāvī somnium.

ad hirundinīnum nīdum vīsa est sīmia

ascēnsiōnem ut faceret ammōlīrier

ut in omnibus *** suīs

neque eās ēripere quībat inde. postibi

vidētur ad sīmia aggredirier,

rogāre scālās ut darem ūtendās sibi.

ego ad hoc exemplum sīmiae respondeō, ---

natās ex Philomēlā @ atque ex Procnē esse hirundinēs.

agō cum illā, quid noceat meīs populāribus.

atque illa animō iam fierī ferōcior;

vidētur ultrō mihi malum minitārier.

in iūs vocat mēd. ibi ego nescioquō modō

īrātus videor mediam arripere sīmiam;

conclūdō in vincla bēstiam nēquissumam.

nunc quam ad rem dīcam hoc attinēre somnium,

numquam hodiē quīvī ad coniectūram ēvādere.

sed quid hīc in Veneris fānō meae vīcīniae

clāmōris oritur? animus mīrātur meus.

3.2.

TRACHALIŌ · DAEMONĒS

TRA prō Cȳrēnēnsēs populārēs, vostram ego implōrō fidem,

agricolae, accolae propinquī quī estis hīs regiōnibus,

ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.

vindicāte, impiōrum potior sit pollentia

quam innocentum, quī scelere fierī nōlunt nōbilēs.

statuite exemplum impudentī, date pudōrī praemium,

facite hīc lēge potius liceat quam vīctō vīvere.

currite hūc in Veneris fānum, vostram iterum implōrō fidem,

quī prope hīc adestis quīque audītis clāmōrem meum,

ferte suppetiās quī Venerī Veneriaeque antistitae

mōre antīquō in cūstōdēlam suom commīsērunt caput,

praetorquēte iniūriae prius collum quam ad vōs pervēnat.

DAE quid istuc est negōtī? TRA per ego haec genua optestor, senex,

quisquis esDAE quīn ergō omitte genua et quid sit expedī

quod tumultuēs. TRAtēque ōrō et quaesō, spērās tibi

hōc annō multum futūrum sirpe et lāserpīcium

eamque ēventūram exagōgam Capuam salvam et sospitem,

atque ab lippitūdine ūsque siccitās ut sit tibi

DAE sānun es? TRAseu tibi cōnfīdis fore multam magudarim

ut pigeat dare operam mihi quod ōrābō, senex.

DAE at ego per crūra et tālōs tergumque obtestor tuom,

ut, tibi ulmeam uberem esse spērēs virgidēmiam

et tibi ēventūram hoc annō ūberem messem malī,

ut istuc dīcās negōtī quid sit, quod tumultuēs.

TRA quī lubet maledīcere? equidem tibi bona optāvī omnia.

DAE bene equidem tibi dīcō, quī digna ut ēveniant precor.

TRA opsecrō, hoc praevortere ergō. DAE quid negōtī est? TRA mulierēs

duae innocentēs intus hīc sunt, tuī indigentēs auxilī,

quibus advorsum iūs lēgēsque īnsignīte iniūria hīc

facta est fitque in Veneris fānō; tum sacerdōs Veneria

indignē afflīctātur. DAE quis homō est tantā cōnfīdentiā,

quī sacerdōtem violāre audet? sed eae mulierēs

quae sunt? aut quid īs inīquī fit? TRA dās operam, ēloquar.

Veneris signum sunt amplexae. nunc homō audācissumus

eās dēripere volt. eās ambās esse oportet līberās.

DAE quis istic est quī deōs tam parvī pendit? paucīs expedī.

TRA fraudis sceleris parricīdī periūrī plēnissumus,

lēgirupa impudēns impūrus inverēcundissumus,

ūnō verbō absolvam, lēnō est: quid illum porrō praedicem?

DAE edepol īnfortūniō hominem praedicās dōnābilem.

TRA quī sacerdōtī scelestus faucīs interpresserit.

DAE at malō cum magnō suō fēcit hercle. īte istinc forās,

Turbaliō, Sparāx. ubi estis? TRA ī opsecrō intrō, subvenī

illīs. DAE iterum haud imperābō. sequiminī hāc. TRA age nunciam,

iubē oculōs ēlīdere, itidem ut sēpiīs faciunt coquī.

DAE prōripite hominem pedibus hūc itidem quasi occīsam sūem.

TRA audiō tumultum. opīnor, lēnō pugnīs pectitur.

nimis velim improbissumō hominī mālās ēdentāverint.

sed eccās ipsae hūc ēgrediuntur timidae ē fānō mulierēs.

3.3.

PALAESTRA · TRACHALIŌ · AMPELISCA

PAL nunc id est cum omnium cōpiārum atque opum,

auxilī, praesidī viduitās nōs tenet.

nec salu’ est nec via est quae salūtem afferat,

nec quam in partem ingredī persequāmur

scīmus: tantō in metū nunc sumus ambae,

tanta importūnitās tantaque iniūria

orta in nōs est modo hīc intus ab nostrō erō,

quī scelestus sacerdōtem ānum praecipes

reppulit prōpulit perquam indignīs modīs

nōsque ab signō intumō dēripuit suā.

sed nunc sēsē ut ferunt rēs fortūnaeque nostrae,

pār morīrī est. neque est melius morte

in malīs rēbus miserīs.

TRA quid est? quae illaec ōrātiō est?

cessō ego hās cōnsōlārī? heus, Palaestra! PAL quī vocat?

TRA Ampelisca. AMP opsecrō, quis est quī vocat?

PAL quis is est quī nōminat? TRA respexis, sciēs.

PAL ō salūtis meae spēs. TRA tacē ac bonō animō es.

vidē. PAL modo id liceat, vīs opprimat,

quae vīs vim afferam ipsa adigit. TRA āh, dēsine,

nimis inepta es.

PAL dēsiste dictīs nunciam miseram cōnsōlārī;

nisi quid praesidium apparās, Trachaliō, acta haec rēs est.

AMP certum est morīrī quam hunc patī saevīre lēnōnem in .

sed muliebrī animō sum tamen: miserae quom venit in mentem

mihi mortis, metus membra occupat. edepol diem hunc acerbum.

TRA bonum animum habēte. PAL nam, opsecrō, unde animus invenītur?

TRA , inquam, timēte; assīdite hīc in ārā. AMP quid istaec āra

prōdesse nōbīs plūs potest quam signum in fānō hīc intus

Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?

TRA sedēte hīc modo, ego hinc vōs tamen tūtābor. āram habēte hanc

vōbīs prō castrīs, moenia haec; hinc ego vōs dēfēnsābō;

praesidiō Veneris malitiae lēnōnis contrā incēdam.

PAL tibi auscultāmus et, Venus alma, ambae opsecrāmus,

āram amplexantēs hanc tuam lacrumantēs, genibus nīxae,

in cūstōdēlam nōs tuam ut recipiās et tūtēre;

illōs scelestōs, quī tuom fēcērunt fānum parvī,

fac ut ulcīscāre nōsque ut hanc tuā pāce āram opsīdere

patiāre: ēlautae ambae sumus operā Neptūnī noctū,

invīsās@ habeās nēve idcircō nōbīs vitiō vortās,

quippiam est minus quod bene esse lautum arbitrāre.

TRA Venus, aequom hās petere intellegō: decet abs id impetrārī;

ignōscere hīs convenit: metus hās id ut faciant subigit.

ex conchā nātam esse autumant, cave hārum conchās spernās.

sed optumē eccum exit senex, patrōnus mihique et vōbīs.

3.4.

DAEMONĒS · TRACHALIŌ · LABRĀX · LŌRĀRIĪ

DAE exī ē fānō, nātum quantum est hominum sacrilēgissume.

vōs in āram abīte sessum. sed ubi sunt? TRA hūc respice.

DAE optumē, istuc voluerāmus. iubē modo accēdat prope.

tūn lēgirupiōnem hīc nōbīs cum dīs facere postulās?

pugnum in ōs impinge. LAB inīqua haec patior cum pretiō tuō.

DAE at etiam minitātur audāx? LAB iūs meum ēreptum est mihi,

meās mihi ancillās invītō ēripis. TRA cedo iūdicem

senātū Cȳrēnēnsī quemvīs opulentum virum,

tuās esse oportet nīve eās esse oportet līberās

nīve in carcerem compingī est aequom aetātemque ibi

ūsque habitāre dōnec tōtum carcerem contrīverīs.

LAB nōn hodiē istī reī auspicāvī, ut cum furciferō fābuler.

ego appellō. DAE cum istōc prīmum, quī nōvit, disputā.

LAB tēcum agō. TRA atquī mēcum agendum est. suntne illae ancillae tuae?

LAB sunt. TRA agedum ergō, tange utramvīs digitulō minimō modō.

LAB quid attigerō? TRA extemplō hercle ego follem pugilātōrium

faciam et pendentem incursābō pugnīs, periūrissume.

LAB mihi nōn liceat meās ancillās Veneris ārā abdūcere?

DAE nōn licet: est lēx apud nōsLAB mihi cum vestrīs lēgibus

nīl quicquam est commercī. equidem istās iam ambās ēdūcam forās.

, senex, istās amās, hūc āridō argentō est opus;

autem Venerī complacuērunt, habeat, argentum dabit.

DAE det tibi argentum? nunc adeō meam ut sciās sententiam,

occipitō modo illīs afferre vim ioculō pauxillulum,

ita ego hinc ōrnātum āmittam, ipsus ut nōn nōverīs.

vōs adeō, ubi ego innuerō vōbīs, caput exoculāssitis,

quasi murtēta iuncī, item ego vōs virgīs circumvinciam.

LAB agis. TRA etiam vim probrō das, flāgitī flagrantia?

LAB tūn, trifurcifer, mihi audēs inclēmenter dīcere?

TRA fateor, ego trifurcifer sum, es homō apprīmē probus:

numquī minus hāsce esse oportet līberās? LAB quidlīberās”?

TRA atque erās tuās quidem hercle, atque ex germānā Graeciā;

nam altera haec est nāta Athēnīs ingenuīs parentibus.

DAE quid ego ex audiō? TRA hanc Athēnīs esse nātam līberam.

DAE mea populāris, opsecrō, haec est? TRA nōn Cȳrēnēnsis es?

DAE immō Athēnīs nātus altusque ēducātusque Atticīs.

TRA opsecrō, dēfende cīvēs tuās, senex. DAE ō fīlia

mea, quom hanc videō, meārum absēns miseriārum commonēs;

trīma quae periit mihi, iam tanta esset, vīvit, sciō.

LAB argentum ego prō istīsce ambābus cuiae erant dominō dedī;

quid meā refert, haec Athēnīs nātae an Thēbīs sient,

dum mihi rēctē servitūtem serviant? TRA itane, impudēns?

tūne hīc, fēlēs virginālis, līberōs parentibus

sublēctōs habēbis atque indignō quaestū conterēs?

nam huic alterae quae patria sit profectō nesciō,

nisi sciō probiōrem hanc esse quam , impūrātissume.

LAB tuae istae sunt? TRA contende ergō, uter sit tergō vērior:

offerūmentās habēbis plūrīs in tergō tuō

quam ūlla nāvis longa clāvōs, tum ego erō mendācissumus:

posteā aspicitō meum, quandō ego tuom īnspectāverō:

erit tam sincērum, ut quīvīs dīcat ampullārius

optimum esse operī faciundō corium et sincērissumum,

quid causae est quīn virgīs ūsque ad saturitātem sauciem?

quid illās spectās? quās attigerīs, oculōs ēripiam tibi.

LAB atquī, quia votās, utramque iam mēcum abdūcam simul.

DAE quid faciēs? LAB Volcānum addūcam, is Venerī est adversārius.

TRA quō illic it? LAB heus, ecquis hīc est? heus. DAE attigerīs ōstium,

iam hercle tibi messis in ōre fīet mergīs pugneīs.

LŌR nūllum habēmus ignem, fīcīs victitāmus āridīs.

DAE ego dabō ignem, sīquidem in capite tuō cōnflandī cōpia est.

LAB ībō hercle aliquō quaeritātum ignem. DAE quid quom invēnerīs?

LAB ignem magnum hīc faciam. DAE quīn inhūmānum exūrās tibi?

LAB immō hāsce ambās hīc in ārā ut vīvās combūram, id volō.

DAE iam hercle ego barbā continuō arripiam, in ignem coniciam

tēque ambustulātum obiciam magnīs avibus pābulum.

quom coniectūram egomet mēcum faciō, haec illa est sīmia,

quae hās hirundinēs ex nīdō volt ēripere ingrātiīs,

quod ego in somnīs somniāvī. TRA scīn quid tēcum ōrō, senex?

ut illās servēs, vim dēfendās, dum ego erum addūcō meum.

DAE quaere erum atque addūce. TRA at hic DAE maxumō malō suō,

attigerit sīve occeptāssit. TRA cūrā. DAE cūrātum est, abī.

TRA hunc quoque asservā ipsum, quō abītat; nam prōmīsimus

carnuficī aut talentum magnum aut hunc hodiē sistere.

DAE abī modo, ego dum hoc cūrābō rēctē. TRA iam ego revēnerō.

3.5.

DAEMONĒS · LABRĀX · LŌRĀRIĪ

DAE utrum , lēnō, cum mālō lubentius

quiēscis an sīc sine mālō, cōpia est?

LAB ego quae loquere floccī nōn faciō, senex.

meās quidem invītō et Venere et summō Iove

ārā capillō iam dēripiam. DAE tangedum.

LAB tangam hercle vērō. DAE agedum ergō, accēde hūc modo.

LAB iubēdum recēdere istōs ambō illūc modo.

DAE immō ad accēdent. LAB nōn hercle equidem cēnseō.

DAE quid agēs, accēdent propius? LAB ego recesserō.

vērum, senex, umquam in urbe offenderō,

numquam hercle quisquam lēnōnem dīxerit,

nōn lūdōs pessumōs dīmīserō.

DAE facitō istuc quod minitāre; sed nunc interim,

illās attigerīs, dabitur tibi magnum mālum.

LAB quam magnum vērō? DAE quantum lēnōnī sat est.

LAB mināciās ego floccī nōn faciam tuās,

equidem hās invītō iam ambās rapiam. DAE tangedum.

LAB tangam hercle vērō. DAE tangēs, at scīn quōmodo?

īdum, Turbaliō, curriculō, affertō domō

duās clāvās. LAB clāvās? DAE sed probās. properā cito.

ego hodiē faxo rēctē acceptum ut dignus es.

LAB ēheu, scelestus galeam in nāvī perdidī;

nunc opportūna hīc esset, salva foret.

licet saltem istās appellāre? DAE nōn licet.

ehem, optimē edepol eccum clāvātor venit.

LAB illud quidem edepol tinnīmentum est auribus.

DAE age accipe illinc alteram clāvam, Sparāx.

age, alter istinc, alter hinc assistite.

assistite ambō sīc. audīte nunciam:

hercle illic illās hodiē digitō tetigerit

invītās, istunc istīs invītāssitis

ūsque adeō dōnec quā domum abeat nesciat,

periistis ambō. appellābit quempiam,

vōs respondētōte istinc istārum vicem;

sīn ipse abīre hinc volet, quantum potest

extemplō amplectitōte crūra fustibus.

LAB etiam abīre hinc nōn sinent? DAE dīxī satis.

et ubi ille servos cum erō hūc advēnerit,

quī erum accersīvit, ītōte extemplō domum.

cūrāte haec sultis magnā dīligentiā.

LAB heu hercle, istīc fāna mūtantur cito:

iam hoc Herculī est, Veneris fānum quod fuit,

ita duo dēstituit signa hīc cum clāvīs senex.

nōn hercle quō hinc nunc gentium aufugiam sciō,

ita nunc utrumque saevit, et terra et mare.

Palaestra. LŌR quid vīs? LAB apage, contrōversia est,

haec quidem Palaestra quae respondit nōn mea est.

heus, Ampelisca. LŌR2 cave sīs īnfortūniō.

LAB ultrō . signa ut hominēs satis rēctē monent.

sed vōbīs dīcō, heus vōs, num molestiae est,

adīre ad illās propius? LŌR nīl nōbīs quidem.

LAB numquid molestum mihi erit? LŌR nīl, cāverīs.

LAB quid est quod caveam? LŌR em, ā crassō īnfortūniō.

LAB quaesō hercle, abīre ut liceat. LŌR abeās, velīs.

LAB bene hercle factum. habeō vōbīs grātiam.

nōn cēdam potius. LŌR illīc astātō īlicō.

LAB edepol prōvēnī nēquiter multīs modīs.

certum est hāsce hodiē ūsque opsidiōne vincere.

3.6.

PLĒSIDIPPUS · TRACHALIŌ · LABRĀX · CHARMIDĒS · LŌRĀRIĪ

PLĒ meamne ille amīcam lēnō , violentiā

ārā dēripere Veneris voluit? TRA admodum.

PLĒ quīn occīdistī extemplō? TRA gladius nōn erat.

PLĒ caperēs aut fustem aut lapidem. TRA quid? ego quasi canem

hominem īnsectārer lapidibus nēquissumum?

LAB nunc pol ego periī, Plēsidippus eccum adest.

converret iam hic tōtum cum pulvisculō.

PLĒ etiamne in ārā tunc sedēbant mulierēs,

quom ad prōfectu’ es īre? TRA ibīdem nunc sedent.

PLĒ quis illās nunc illīc servat? TRA nescioquis senex,

vīcīnus Veneris; is dēdit operam optumam.

is nunc cum servīs servat. ego mandāveram.

PLĒ dūc ad lēnōnem rēctā. ubi illic est homō?

LAB salvē. PLĒ salūtem nīl moror. optā ōcius:

rapī optortō collō māvīs an trahī?

utrum vīs optā, dum licet. LAB neutrum volō.

PLĒ abī sānē ad lītus curriculō, Trachaliō,

iubē illōs in urbem īre obviam ad portum mihi,

quōs mēcum dūxī, hunc quī ad carnificem trāderent.

post hūc reditō atque agitātō hīc cūstōdiam.

ego hunc scelestum in iūs rapiam exulem.

age, ambulā in iūs. LAB quid ego dēlīquī? PLĒ rogās,

quīn arrabōnem ā accēpistī ob mulierem

et eam hinc abduxtī? LAB nōn āvēxī. PLĒ cūr negās?

LAB quia pol prōvēxī; āvehere nōn quīvī miser.

equidem tibi dīxeram praestō fore

apud Veneris fānum: numquid mūtō? sumne ibi?

PLĒ in iūre causam dīcitō, hīc verbum sat est:

sequēre. LAB opsecrō , subvenī , Charmidēs.

rapior optortō collō. CHA quis nōminat?

LAB vidēn ut rapior? CHA videō, atque īnspectō lubēns.

LAB nōn subvenīre audēs? CHA quis homō rapit?

LAB adulēscēns Plēsidippus. CHA ut nānctu’ es, habē.

bonō animō meliu’ est in nervom corrēpere.

tibi optigit quod plūrumī exoptant sibi.

LAB quid id est? CHA ut id quod quaerant inveniant sibi.

LAB sequēre, opsecrō, . CHA pariter suādēs quālis es:

in nervom rapēre, opsecrās ut sequar.

etiam retentās? LAB periī. PLĒ vērum sit velim.

, mea Palaestra et Ampelisca, ibīdem īlicō

manēte, dum ego hūc redeō. LŌR equidem suādeō

ut ad nōs abeant potius, dum recipis. PLĒ placet,

bene facitis. LAB fūrēs estis. LŌR quidfūrēs”? rape.

LAB ōrō, opsecrō, Palaestra. PLĒ sequēre, carnufex.

LAB hospesCHA nōn sum hospes, repudiō hospitium tuom.

LAB sīcine spernis? CHA sīc agō: semel bibō.

LAB infelicent! CHA istī capitī dīcitō.

crēdō alium in aliam bēluam hominem vortier:

illic in columbum, crēdō, lēnō vortitur,

nam in columbārī collus haud multō post erit;

in nervom ille hodiē nīdāmenta congeret.

vērum tamen ībō, advocātus ut siem,

quī meā operā citius addīcī potest.

4.1.

DAEMONĒS

DAE bene factum et volup est, hodiē hīs mulierculīs

tetulisse auxilium. iam clientās repperī,

atque ambās fōrmā scītulā atque aetātulā.

sed ŭxor scelesta omnibus servat modīs,

quī significem quippiam mulierculīs.

sed Grīpus servos noster quid rērum gerat

mīror, nocte quī abiit piscātum ad mare.

pol magis sapīsset, dormīvisset domī,

nam nunc et operam lūdōs facit et rētia,

ut tempestās est nunc atque ut noctū fuit.

in digitīs hodiē percoquam quod cēperit,

ita fluctuāre videō vehementer mare.

sed ad prandium uxor vocat. redeō domum.

iam meăs opplēbit aurēs vāniloquentiā.

4.2.

GRĪPUS

GRĪ Neptūnō hās agō grātiās meō patrōnō,

quī salsīs locīs incolit pisculentīs,

quom mēd ex suīs pulchrē ōrnātum expedīvit

templīs redducem, plūrumā praedā onustum,

salūte horiae, quae in marī flūctuōsō

piscātū novō ūberī compotīvit;

mīrōque modō atque incrēdibilī hic piscātus mihi lepidē ēvenit,

neque piscium ūllam unciam hodiē pondō cēpī, nisi hoc quod ferō hīc in rēte.

nam ut nocte multā impigrēque exsurrēxī,

lucrum praeposīvī sopōrī et quiētī:

tempestāte saevā experīrī expetīvī,

paupertātem erī quī et meam servitūtem

tolerārem, operā haud fuī parcus meā.

nimis homō nihilī est quis piger est nimisque id genus odī ego male.

vigilāre decēt hominem quī volt sua temperĭ cōnficere officia.

nōn enim illum exspectāre oportet, dum erus ad suom suscitet officium.

nam quī dormiunt libenter, sine lucrō et cum malō quiēscunt.

nam ego nunc mihi, quī impiger fuī,

repperī ut piger, velim, siem:

hoc ego in marī quidquid inest repperī.

quidquid inest, grave quidem inest;

aurum hīc ego inesse reor; nec mihi cōnsciu’ est ūllus homō. nunc

haec tibi occāsiō, Grīpe, optigit,

ut līberet extemplō praetor .

nunc sīc faciam, sīc cōnsilium est: ad erum veniam doctē atque astū.

pauxillātim pollicitābor prō capite argentum, ut sim līber.

iam ubi līber erō, igitur dēmum īnstruam agrum atque aedīs, mancipia,

nāvibus magnīs mercātūram faciam, apud rēgēs rēx perhibēbor.

post animī causā mihi nāvem faciam atque imitābor Stratonīcum,

oppida circumvectābor. ubi nōbilitās mea erit clāra,

oppidum magnum communībō, ego urbī Grīpō indam nomēn,

monimentum meae fāmae et factīs, ibi quī rēgnum magnum īnstituam.

magnās rēs hīc agitō in mentem īnstruere. nunc hunc vīdulum condam.

sed hic rēx cum acētō prānsūru’ est et sale, sine bonō pulmentō.

4.3.

TRACHALIŌ · GRĪPUS

TRA heus, manē. GRĪ quid maneam? TRA dum hanc tibi quam trahis rudentem complicō.

GRĪ mitte modo. TRA at pol ego adiuvō nam bonīs quod bene fit haud perit.

GRĪ turbida tempestās heri fuit,

nīl habeō, adulēscēns, piscium,

mihi esse postulēs;

nōn vidēs referre ūvidum

rēte, sine squāmōsō pecū?

TRA nōn edepol piscīs expetō

quam tuī sermōnis sum indigēns.

GRĪ ēnicās iam odiō, quisquis es. TRA nōn sinam

ego abīre hinc . manē.

GRĪ cave sīs malō. quid , malum, nam retrahis? TRA audī.

GRĪ nōn audiō. TRA at pol quī audiēs post. GRĪ quīn loquere quid vīs.

TRA eho manēdum, est operae pretium quod tibi ego nārrāre volō. GRĪ ēloquere

quid id est? TRA vidē num quispiam cōnsequitur prope nōs.

GRĪ ecquid est quod meā referat? TRA scīlicet.

sed bonī cōnsilī ecquid in mihi est?

GRĪ quid negōtī est, modo dīce. TRA dīcam, tacē,

fidem modo dās mihi nōn fore

īnfīdum.

GRĪ fidem tibi,

fīdus erō, quisquis es. TRA audī.

fūrtum ego vīdī quī faciēbat;

nōram dominum, id cui fīēbat,

post ad fūrem egomet dēveniō

ferōque condiciōnem hōc pactō:

ego istuc fūrtum sciō cui factum est;

nunc mihi vīs dare dīmidium,

indicium dominō nōn faciam.”

is mihi nihil etiam respondit.

quid inde aequom est darī mihi? dīmidium

volō ut dicās.

GRĪ immō hercle etiam amplius, nam nisi dat,

dominō dīcundum cēnseō.

TRA tuō cōnsiliō faciam. nunc advorte animum, namque hoc omne

attinet ad . GRĪ quid factum est?

TRA vīdulum istum cuiu’ est nōvī ego hominem iam prīdem. GRĪ quid est?

TRA et quō pactō periit. GRĪ at ego quō pactō inventu’ est sciō

et quī invēnit hominem nōvī et dominus quī nunc est sciō.

nihilō pol plūris tuā hoc quam quantī illud refert meā:

ego illum nōvī cuius nunc est, illum cuius antehāc fuit.

hunc homō feret ā nēmō, spērēs potis.

TRA nōn ferat dominus veniat? GRĪ dominus huic, frūstrā sīs,

nisi ego nēmō nātu’ est, hunc quī cēpī in vēnātū meō.

TRA itane vērō? GRĪ ecquem esse dīcēs in marī piscem meum?

quōs cum capiō, siquidem cēpī, meī sunt; habeō prō meīs,

nec manū asseruntur neque illinc partem quisquam postulat.

in forō palam omnēs vēndō prō meīs vēnālibus.

mare quidem commūne certō est omnibus. TRA assentiō:

quī minus hunc commūnem quaesō esse oportet vīdulum?

in marī inventu’ est commūnī. GRĪ esne impudenter impudēns?

nam istuc iūs sit quod memorās, piscātōrēs perierint,

quippe quom extemplō in macellum piscēs prōlātī sient,

nēmō emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,

dīcant in marī commūnī captōs. TRA quid ais, impudēns?

ausu’ es etiam comparāre vīdulum cum piscibus?

eadem tandem rēs vidētur? GRĪ in manū nōn est meā:

ubi dēmīsī rēte atque hāmum, quidquid haesit extrahō.

meum quod rēte atque hāmī nānctī sunt, meum potissumum est.

TRA immō hercle haud est, siquidem quod vās excēpistī. GRĪ philosophē.

TRA sed ēnumquam piscātōrem vīdistī, venēfice,

vīdulum piscem cēpisse aut prōtulisse ūllum in forum?

nōn enim hīc quidem occupābis omnīs quaestūs quōs volēs:

et vītōrem et piscātōrem esse, impūre, postulās.

vel mihi mōnstrāre oportet piscis quī sit vīdulus

vel quod in marī nōn nātum est neque habet squāmās ferās.

GRĪ quid, numquam audīstī esse antehāc vīdulum piscem? TRA scelus,

nūllus est. GRĪ immō est profectō; ego, quī sum piscātor, sciō;

vērum rārē capitur, nūllus minus saepe ad terram venit.

TRA nīl agis, dare verba spērās mihi posse, furcifer.

GRĪ quō colōre est, hōc colōre capiuntur pauxillulī;

sunt aliī pūniceō coriō, magnī item, atque ātrī. TRA sciō.

hercle, opīnō, in vīdulum bis convertēs, nisi cavēs:

fīet tibi pūniceum corium, posteā ātrum dēnuō.

GRĪ quod scelus hodiē hoc invēnī. TRA verba facimus, it diēs.

vidē sīs, cuius arbitrātū nōs vīs facere. GRĪ vīdulī

arbitrātū. @@@ ita enim vērō. TRA stultus es. GRĪ salvē, Thalēs.

TRA istunc hodiē nōn ferēs, nisi dās sequestrum aut arbitrum,

quoius haec rēs arbitrātū fīat. GRĪ quaesō, sānus es?

TRA elleborōsus sum. GRĪ at ego cerrītus, hunc nōn āmittam tamen.

TRA verbum etiam adde ūnum, iam in cerebrō colaphōs apstrudam tuō;

iam ego hīc, itidem quasi pēniculus novos exurgērī solet,

hunc āmittis, exurgēbō quidquid ūmōris tibi est.

GRĪ tange: afflīgam ad terram itidem ut piscem soleō pōlypum.

vīs pugnāre? TRA quid opu’ est? quīn potius praedam dīvide.

GRĪ hinc nisi malum frūnīscī nīl potes, postulēs.

abeō ego hinc. TRA at ego hinc offlectam nāvem, quō abeās. manē.

GRĪ prōrēta istī nāvī es, ego gubernātor erō.

mitte rudentem, sceleste. TRA mittam: omitte vīdulum.

GRĪ numquam hercle hinc hodiē rāmentā fīēs fortūnātior.

TRA nōn probāre pernegandō mihi potes, nisi pars datur

aut ad arbitrum redītur aut sequestrō pōnitur.

GRĪ quemne ego excēpī in marīTRA at ego īnspectāvī ē lītore.

GRĪ meā operā, labōre et rēte et horiā? TRA numquī minus,

veniat nunc dominus cuiu’ est, ego quī īnspectāvī procul

hunc habēre, fūr sum quam ? GRĪ nihilō. TRA māne, mastīgia:

quō argūmentō socius nōn sum, et fūr sum? facdum ex sciam.

GRĪ nesciō, neque ego istās vestrās lēgēs urbānās sciō,

nisi quia hunc meum esse dīcō. TRA et ego item esse aiō meum.

GRĪ manē, iam repperī quō pactō nec fūr nec socius siēs.

TRA quō pactō? GRĪ sine hinc abīre, abī tacitus tuam viam;

nec cuiquam indicāssis neque ego tibi quicquam dabō;

tacētō, ego mussitābō: hoc optimum atque aequissumum est.

TRA ecquid condiciōnis audēs ferre? GRĪ iam dūdum ferō:

ut abeās, rudentem āmittās, mihi molestus siēs.

TRA manē, dum referō condiciōnem. GRĪ , opsecrō hercle, aufer modo.

TRA ecquem in hīs locīs nōvistī? GRĪ oportet vīcīnōs meōs.

TRA ubī hīc habitās? GRĪ porrō illīc longē ūsque in campīs ultimīs.

TRA vīn quī in hāc vīllā habitat, eius arbitrātū fierī?

GRĪ paulisper remitte restem, dum concēdō et cōnsulō.

TRA fīat. GRĪ euge, salva rēs est, praeda haec perpetua est mea;

ad meum erum arbitrum vocat hīc intrā praesēpīs meās:

numquam hercle hodiē abiūdicābit ab suō triōbolum.

iste haud scit quam condiciōnem tetulerit. ībō ad arbitrum.

TRA quid igitur? GRĪ quamquam istuc esse iūs meum certō sciō,

fīat istuc potius quam nunc pugnem tēcum. TRA nunc placēs.

GRĪ quamquam ad ignōtum arbitrum appellis, adhibēbit fidem,

etsī ignōtu’ est, nōtus: nōn, nōtus ignōtissumu’ est.

4.4.

DAEMONĒS · GRĪPUS · TRACHALIŌ · PALAESTRA · AMPELISCA

DAE sēriō edepol, quamquam vōbīs volō quae voltis, mulierēs,

metuō, propter vōs uxor mea mēd extrūdat aedibus,

quae paelicēs addūxe dīcet ante oculōs suōs.

vōs cōnfugite in āram potius quam ego. AMBAE miserae periimus.

DAE ego vōs salvās sistam, timēte. sed quid vōs forās

prōsequiminī? quoniam ego assum, faciet nēmō iniūriam;

īte, inquam, domum ambō nunciam; ex praesidiō praesidēs.

GRĪ ō ere, salvē. DAE salvē, Grīpe. quid fit? TRA tuosne hic servos est? GRĪ haud pudet.

TRA nīl agō tēcum. GRĪ ergō abī hinc sīs. TRA quaesō respondē, senex:

tuos hic servo’ est? DAE meus est. TRA em istuc optimē, quandō tuo est.

iterum salūtō. DAE et ego . tūne es quī haud multō prius

abiistī hinc erum accersītum? TRA ego is sum. DAE quid nunc vīs tibi?

TRA nempe hic tuos est? DAE meus est. TRA istuc optimē, quandō tuo’ est.

DAE quid negōtī est? TRA vir scelestus illic est. DAE quid fēcit tibi

vir scelestus? TRA hominī ego istī tālōs suffringī volō.

DAE quid est? quā lītigātis nunc inter vōs? TRA ēloquar.

GRĪ immō ego ēloquar. TRA ego, opīnor, rem facessō. GRĪ quidem

sīs pudīcus, hinc facessās. DAE Grīpe, animum advorte ac tacē.

GRĪ utīn istic prius dīcat? DAE audī. loquere . GRĪ aliēnōn prius

quam tuō dabis ōrātiōnem? TRA ut nequītur comprimī.

ita ut occēpī dīcere, illum quem dūdum ē fānō forās

lēnōnem extrūsistī, hic eius vīdulum eccillum tenet.

GRĪ nōn habeō. TRA negās quod oculīs videō? GRĪ at videās velim.

habeō, nōn habeō: quid cūrās quid rērum geram?

TRA quō modō habeās, id refert, iūrene anne iniūriā.

GRĪ istum cēpī, nūlla causa est quīn condōnēs crucī;

in marī rētī prehendī, quī tuom potiust quam meum?

TRA verba dat. hōc modō rēs gesta est ut ego dīcō. GRĪ quid ais?

TRA quod prīmārius vir dīcat: comprime hunc sīs, tuo’ est.

GRĪ quid? idem mihi vīs fierī quod erus cōnsuēvit tibi?

ille comprimere solītu’ est, hic noster nōs nōn solet.

DAE verbō illō modo ille vīcit. quid nunc vīs? dīc mihi.

TRA equidem ego neque partem poscō istinc istōc vīdulō

neque meum esse hodiē umquam dīxī; sed istī inest cistellula

huius mulieris, quam dūdum dīxī fuisse līberam.

DAE nempe hanc dīcis quam esse aiēbās dūdum populārem meam?

TRA admodum; et ea quae ōlim parva gestāvit crepundia

istîc in istā cistulā īnsunt, quae istī inest in vīdulō.

hôc neque istī ūsu’ est, et illī miserae suppetiās feret,

id dederit, quī suōs parentīs quaerat. DAE faciam ut det. tacē.

GRĪ nīl hercle ego sum istī datūrus. TRA nīl petō nisi cistulam

et crepundia. GRĪ quid ea sunt aurea? TRA quid istuc tuâ?

aurum aurō expendētur, argentum argentō exaequābitur.

GRĪ fac sīs aurum ut videam, post ego faciam ut videās cistulam.

DAE cave malō ac tacē . perge ut occēpistī dīcere.

TRA ūnum opsecrō, ut tēd huius commiserēscat mulieris,

quidem hic lēnōnis eiust vīdulus, quem suspicor;

hîc, nisi opīniōne, certum nīl dīcō tibi.

GRĪ vidēn? scelestus aucupātur. TRA sine ut occēpī loquī.

scelestī illīus est hic, cuius dīcō, vīdulus,

haec poterunt nōvisse: ostendere hīs iubē. GRĪ ain? ostendere?

DAE haud inīquom dīcit, Grīpe, ut ostendātur vīdulus.

GRĪ immō hercle īnsignītē inīquē. DAE quīdum? GRĪ quia, ostenderō,

continuō hunc nōvisse dicent scīlicet. TRA scelerum caput,

ut tūtē es, item omnīs cēnsēs esse, periūrī caput?

GRĪ omnia istaec ego facile patior, dum hic hinc ā sentiat.

TRA at quī nunc abs stat, vērum hinc --- ibi testimōnium.

DAE Grīpe, advorte animum. paucīs expedī quid postulās.

TRA dīxī equidem, sed parum intellextī, dīcam dēnuō.

hāsce ambās, ut dūdum dīxī, ita esse oportet līberās:

haec Athēnīs parva fuit virgō surpta. GRĪ dīc mihi,

quid id ad vīdulum pertinet, servae sint istae an fuerint līberae?

TRA omnia iterum vīs memorārī, scelus, ut dēfīat diēs.

DAE apstinē maledictīs et mihi quod rogāvī dīlue.

TRA cistellam istī inesse oportet caudeam in istō vīdulō,

ubi sunt signa quī parentēs nōscere haec possit suōs,

quibuscum periit parva Athēnīs, sīcuti dīxī prius.

GRĪ Iuppiter dīque perdant. quid ais, vir venēfice?

quid, istae mūtae sunt, quae prō fābulārī nōn queant?

TRA tacent, quia tacitast melior mulier semper quam loquēns.

GRĪ tum pol prō portiōne nec vir nec mulier mihi es.

TRA quīdum? GRĪ quia enim neque loquēns es neque tacēns umquam bonus.

quaesō, ēnumquam hodiē licēbit mihi loquī? DAE praeterhāc

ūnum verbum faxis hodiē, ego tibi comminuam caput.

TRA ut id occēpī dīcere, senex, eam quaesō cistulam

ut iubeās hunc reddere illīs; ob eam quid postulat

sibi mercēdis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.

GRĪ nunc dēmum istuc dīcis, quoniam iūs meum esse intellegis:

dūdum dīmidiam petēbās partem. TRA immō etiam nunc petō.

GRĪ vīdī petere mīluom, etiam cum nihil auferret tamen.

DAE nōn ego comprimere possum sine malō? GRĪ istic tacet,

ego tacēbō; iste loquitur, sine prō parte loquī.

DAE cedo modo mihi vīdulum istum, Grīpe. GRĪ concēdam tibi,

ac, istōrum nīl sit, ut mihi reddās. DAE reddētur. GRĪ tenē.

DAE audī nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.

estne hic vīdulus ubi cistellam tuam inesse aiēbās? PAL is est.

GRĪ periī hercle ego miser, utī, prius quam plānē aspexit, īlicō

eum esse dīxit. PAL faciam ego hanc rem ex prōclīvā plānam tibi.

cistellam istī inesse oportet caudeam in istō vīdulō.

ibi ego dīcam quidquid inerit nōminātim: mihi

nūllum ostenderis; falsa dīcam, frūstrā dīxerō,

vōs tamen istaec, quidquid istīc inerit, vōbīs habēbitis;

sed erunt vēra, tum opsecrō , ut mea reddantur. DAE placet.

iūs merum ōrās meō quidem animō. GRĪ at meō hercle iniūriam.

quid ista aut superstitiōsa aut hariolast atque omnia,

quidquid īnsit, vēra dicet? anne habēbit hariola?

DAE nōn feret, nisi vēra dīcet: nēquīquam hariolābitur.

solve vīdulum ergō, ut quid sit vērum quam prīmum sciam.

GRĪ hoc habet, solūtu’ est. DAE aperī. videō cistellam. haecinest?

PAL istaec est. ō meī parentēs, hīc vōs conclūsōs gerō,

hūc opēsque spēsque vestrum cognōscendum condidī.

GRĪ tum tibi hercle deōs īrātōs esse oportet, quisquis es,

quae parentīs tam in angustum tuōs locum compēgerīs.

DAE Grīpe, accēde hūc; tua rēs agitur. , puella, istinc procul

dīcitō quid īnsit et quā faciē, memorātō omnia.

hercle tantillum peccāssis, quod posterius postulēs

ad vērum convortī, nūgās, mulier, magnās ēgerīs.

GRĪ iūs bonum ōrās. TRA edepol haud ōrat, nam iniūriu’ es.

DAE loquere nunciam, puella. Grīpe, animum advorte ac tacē.

PAL sunt crepundia. DAE ecca videō. GRĪ periī in prīmō proeliō.

manē, ostenderīs. DAE quā faciē sunt? respondē ex ōrdine.

PAL ēnsiculu’ est aureolus prīmum litterātus. DAE dīcedum,

in ēnsiculō litterārum quid est? PAL meī nōmen patris.

post altrīnsecu’ est secūricula ancipēs, itidem aurea

litterāta: ibi mātris nōmen in secūriculā est. DAE manē.

dīc, in ēnsiculō quid nōmen est paternum? PAL Daemonēs.

DAE immortālēs, ubi locī sunt spēs meae? GRĪ immō edepol meae?

TRA pergite, opsecrō, continuō. GRĪ placidē, aut ī in mālam crucem.

DAE loquere mātris nōmen hīc quid in secūriculā siet.

PAL Daedalis. DAE servātum cupiunt. GRĪ at perditum.

DAE fīliam meam esse hanc oportet, Grīpe. GRĪ sit per quidem.

quī omnēs perdant, quī hodiē oculīs vīdistī tuīs,

mēque adeō scelestum, quī nōn circumspexī centiēns,

prius quis īnspectāret quam rēte extrāxī ex aquā.

PAL post sīcīlicula argenteola et duae cōnexae maniculae et

sūcula. GRĪ quīn ī diērēctā, cum sūculā et cum porculīs.

PAL et bulla aurea est, pater quam dedit nātālī diē.

DAE ea est profectō. continērī quīn complectar nōn queō.

fīlia mea, salvē. ego is sum quī prōdūxī pater,

ego sum Daemonēs, et māter tua eccam hīc intus Daedalis.

PAL salvē, pater īnspērāte. DAE salvē. ut amplector libēns.

TRA volup est cum istûc ex pietāte vestrā vōbīs contigit.

DAE cape dum, hunc potes fer intrō vīdulum, age, Trachaliō.

TRA ecce Grīpī scelera. cum istaec rēs male ēvenit tibi,

Grīpe, grātulor. DAE age eāmus, mea gnāta, ad mātrem tuam,

quae ex poterit argūmentīs hanc rem magis exquīrere,

quae magis tractāvit magisque signa pernōvit tua.-

TRA eāmus intrō omnēs, quandō operam prōmiscam damus.-

PAL sequere , Ampelisca. AMP cum amant, voluptātī est mihi.

GRĪ sumne ego scelestus, quī illunc hodiē excēpī vīdulum?

aut cum excēpī, quī nōn alicubi in solō abstrūsī locō?

crēdēbam edepol turbulentam praedam ēventūram mihi,

quia illa mihi tam turbulentā tempestāte ēvēnerat.

crēdō edepol ego illīc inesse argentī et aurī largiter.

quid meliust, quam ut hinc intrō abeam et suspendam clanculum,

saltem tantisper dum abscēdat haec ā aegrimōnia?

4.5.

DAEMONĒS

DAE prō immortālēs, quis est fortūnātior,

quī ex imprōvīsō fīliam invēnī meam?

satin cui hominī deī esse bene factum volunt,

aliquō illud pactō optingit optātum piīs?

ego hodiē neque spērāvī neque illud crēdidī:

is imprōvīsō fīliam invēnī tamen;

et eam genere summō adulēscentī dabō

ingenuō, Athēniēnsī et cognātō meō.

ego eum adeō arcessī hūc ad quam prīmum volō,

iussīque exīre hūc servom eius, ut ad forum

īret; nōndum ēgressum esse eum, id mīror tamen.

accēdam, opīnor, ad forēs. quid cōnspicor?

uxor complexa collō retinet fīliam.

nimis paene inepta atque odiōsa eius amātiōst.

4.6.

DAEMONĒS · TRACHALIŌ

aliquandō ōsculandō meliust, uxor, pausam fierī;

atque adōrnā, ut rem dīvīnam faciam, cum intrō advēnerō,

Laribus familiāribus, cum auxērunt nostram familiam.

sunt domī agnī et porcī sacrēs. sed quid istum remorāminī,

mulierēs, Trachalīonem? atque optimē eccum exit forās.

TRA ubi ubi erit, iam investīgābō et mēcum ad addūcam simul

Plēsidippum. DAE ēloquere ut haec rēs optigit fīliā;

eum rogā, ut relinquat aliās rēs et hūc veniat. TRA licet.

DAE dīcitō datūrum meam illī fīliam uxōrem. TRA licet.

DAE et patrem eius nōvisse et esse cognātum. TRA licet.

DAE sed properā. TRA licet. DAE iam hīc fac sit, cēna ut cūrētur. TRA licet.

DAE omnian licet? TRA licet. sed scīn quid est quod volō?

quod prōmīsistī ut meminerīs, hodiē ut līber sim. DAE licet.

TRA fac ut exōrēs Plēsidippum, ut manū ēmittat. DAE licet.

TRA et tua fīlia facitō ōret: facile exōrābit. DAE licet.

TRA atque ut Ampelisca nūbat, ubi ego sim līber. DAE licet.

TRA atque ut grātum beneficium factīs experiar. DAE licet.

TRA omnian licet? DAE licet: tibi rūrsum referō grātiam.

sed properā īre in urbem āctūtum et recipe hūc rūrsum. TRA licet.

iam hīc erō. interibi adōrnā cēterum quod opu’ est. DAE licet.

Herculēs istum īnfēlīcet cum suā licentiā;

ita meās replēvit aurīs, quidquid memorābam, “licet.”

4.7.

GRĪPUS · DAEMONĒS

GRĪ quam mox licet compellāre, Daemonēs?

DAE quid est negōtī, Grīpe? GRĪ illō vīdulō:

sapiās, sapiās; habeās quod dant bonī.

DAE aequom vidētur tibi, ut ego, aliēnum quod est,

meum esse dicam? GRĪ quodne ego invēnī in marī?

DAE tantō illī melius optigit quī perdidit;

tuom esse nihilō magis oportet vīdulum.

GRĪ istō pauper es, quom nimis sānctē pius.

DAE ō Grīpe, Grīpe, in aetāte hominum plūrimae

fīunt trāsennae, ubi dēcipiuntur dolīs.

atque edepol in eās plērumque ēsca impōnitur:

quam quis avidus poscit ēscam avāriter,

dēcipitur in trāsennā avāritiā suā.

ille quī cōnsultē, doctē atque astūtē cavet,

diūtinē ūtī bene licet partum bene.

mihi istaec vidētur praeda praedātum īrier,

ut cum maiōre dōte abeat quam advēnerit.

egone ut quod ad allātum esse aliēnum sciam,

cēlem? minimē istuc faciet noster Daemonēs.

semper cavēre hoc sapientis aequissumum est,

cōnsciī sint ipsī maleficī suīs.

ego mihi cum @ lūsī nīl moror ūllum lucrum.

GRĪ spectāvī ego prīdem cōmicōs ad istunc modum

sapienter dicta dīcere atque eīs plaudier,

cum illōs sapientīs mōrēs mōnstrābant poplō:

sed cum inde suam quisque ībant divorsī domum,

nūllus erat illō pactō ut illī iusserant.

DAE abī intrō, molestu’ es, linguae temperā.

ego tibi datūrus nīl sum, frūstrā sīs.

GRĪ at ego deōs quaesō, ut quidquid in illō vīdulō est,

aurum argentum est, omne id ut fīat cinis.

DAE illuc est quod nōs nēquam servīs ūtimur.

nam illīc cum servō quō congressus foret,

et ipsum sēsē et illum fūrtī adstringeret;

dum praedam habēre cēnsēret, interim

praeda ipsus esset, praeda praedam dūceret.

nunc hinc intrō ībō et sacrificābō, postibi

iubēbō nōbīs cēnam continuō coquī.

4.8.

PLĒSIDIPPUS · TRACHALIŌ

PLĒ iterum mihi istaec omnia iterā, anime, Trachaliō,

līberte, patrōne potius, immō pater.

repperit patrem Palaestra suom atque mātrem? TRA repperit.

PLĒ et populāris est? TRA opīnō. PLĒ et mihi nūptūra est? TRA suspicor.

PLĒ cēnsēn hodiē dēspondēbit eam mihi, quaesō? TRA cēnseō.

PLĒ quid? patrī etiam grātulābor cum illam invēnit? TRA cēnseō.

PLĒ quid mātrī eius? TRA cēnseō. PLĒ quid ergō cēnsēs? TRA quod rogās,

cēnseō. PLĒ dīc ergō quantī cēnsēs? TRA egone? cēnseō.

PLĒ adsum equidem, cēnsiōnem semper faciās. TRA cēnseō.

PLĒ quid curram? TRA cēnseō. PLĒ an sīc potius placidē? TRA cēnseō.

PLĒ etiamne eam adveniēns salūtem? TRA cēnseō. PLĒ etiam patrem?

TRA cēnseō. PLĒ post eius mātrem? TRA cēnseō. PLĒ quid posteā?

etiamne adveniēns complectar eius patrem? TRA nōn cēnseō.

PLĒ quid mātrem? TRA nōn cēnseō. PLĒ quid eampse illam? TRA nōn cēnseō.

PLĒ periī, dīlēctum dīmīsit. nunc nōn cēnset, cum volō.

TRA sānus nōn es. sequere. PLĒ dūc , patrōne, quō libet.

5.1.

LABRĀX

LAB quis est mortālis miserior quī vīvat alter hodiē,

quem ad recuperātōrēs modo damnāvit Plēsidippus?

abiūdicāta ā modo est Palaestra. perditus sum.

nam lēnōnēs ex Gaudiō crēdō esse prōcreātōs,

ita omnēs mortālēs, quid est malī lēnōnī, gaudent.

nunc alteram illam quae mea est vīsam hūc in Veneris fānum,

saltem ut eam abdūcam, bonīs quod restat reliquiārum.

5.2.

GRĪPUS · LABRĀX

GRĪ numquam edepol hodiē ad vesperum Grīpum īnspiciētis vīvom,

nisi vīdulus mihi redditur. LAB periī, cum mentiōnem

fierī audiō usquam vīdulī *** quasi pālō pectus tundat.

GRĪ istic scelestus līber est: ego quī in marī prehendī

rētī atque excēpī vīdulum, dare negātis quicquam.

LAB prō immortālēs, suō mihi hic sermōne arrēxit aurēs.

GRĪ cubitum hercle longīs litterīs signābō iam usquequāque,

quis perdiderit vīdulum cum aurō atque argentō multō,

ad Grīpum ut veniat. nōn ferētis istum, ut postulātis.

LAB meum hercle illic homō vīdulum scit quī habet, ut ego opīnor.

adeundus mihi illic est homō. , quaesō, subvenīte.

GRĪ quid intrō revocās? hoc volō hīc ante ōstium extergere.

nam hoc quidem pol ē rōbīgine, nōn est ē ferrō factum,

ita quantō magis extergeō, rutilum atque tenuius fit.

nam quidem hoc venēnātum est vērum: ita in manibus cōnsenēscit.

LAB adulēscēns, salvē. GRĪ ament cum irrāsō capite. LAB quid fit?

GRĪ vērum extergētur. LAB ut valēs? GRĪ quid ? num medicus, quaesō, es?

LAB immō edepol ūnâ litterâ plūs sum quam medicus. GRĪ tum

mendīcus es? LAB tetigistī acū. GRĪ vidētur dignâ fōrmâ.

sed quid tibi est? LAB hāc proxumā nocte in marī ēlāvī.

cōnfrācta est nāvis, perdidī quidquid erat miser ibi omne.

GRĪ quid perdidistī? LAB vīdulum cum aurō atque argentō multō.

GRĪ ecquid meministī, in vīdulō quī periit quid ibi īnfuerit?

LAB quid refert, quī periit tamen? sine hōc, aliud fābulēmur.

GRĪ quid ego sciam quī invēnerit? volō ex scīre signa.

LAB nummī octingentī aureī in marsuppiō īnfuērunt,

praetereā centum mīnāria Philippa in pasceolō sorsus.

GRĪ magna hercle praedast, largiter mercēdis indipīscar;

hominēs respiciunt: bene ego hinc praedātus ībō.

profectō huius est vīdulus. perge alia expedīre.

LAB talentum argentī commodum magnum inerat in crumīnā,

praetereā sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.

GRĪ papae, dīvitiās quidem habuistī lūculentās.

LAB miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse, et nihil habēre.

GRĪ quid dare velīs, quī istaec tibi investīget indicetque?

ēloquere properē celeriter. LAB nummōs trecentōs. GRĪ trīcās.

LAB quadringentōs. GRĪ trāmās pūtidās. LAB quīngentōs. GRĪ cassam glandem.

LAB sēscentōs. GRĪ curculiunculōs minūtōs fābulāre.

LAB dabō septingentōs. GRĪ ōs calet tibi, nunc id frīgefactās.

LAB mīlle dabō nummum. GRĪ somniās. LAB nihil addō. GRĪ abī igitur. LAB audī:

hercle abierō hinc, hīc nōn erō. vīn centum et mīlle? GRĪ dormīs.

LAB ēloquere quantum postulēs. GRĪ quō nihil invītus addās:

talentum magnum. nōn potest triōbolum hinc abesse.

proin vel aiās vel negēs. LAB quid istic? necessum est, videō:

dabitur talentum. GRĪ accēde dum hūc: Venus haec volō arroget .

LAB quod tibi libet, id imperā. GRĪ tange āram hanc Veneris. LAB tangō.

GRĪ per Venerem hanc iūrandum est tibi. LAB quid iūrem? GRĪ quod iubēbō.

LAB praeī verbīs quidvīs. id quod domī est, numquam ūllī supplicābō.

GRĪ tenē āram hanc. LAB teneō. GRĪ dēierā argentum datūrum

eōdem diē, tuī vīdulī ubi sīs potītus. LAB fīat.

GRĪ Venus Cȳrēnēnsis, testem testor mihi,

vīdulum illum, quem ego in nāvī perdidī,

cum aurō atque argentō salvom investīgāverō

isque in potestātem meam pervēnerit,

tum ego huic Grīpō, inquitō, et tangitō-

LAB tum ego huic Grīpō (dīcō, Venus, ut audiās)

talentum argentī magnum continuō dabō.

GRĪ quid fraudāssis, dīc ut in quaestū tuō

Venus ērādīcet, caput atque aetātem tuam.

tēcum hoc habētō tamen, ubi iūrāverīs.

LAB illaec advorsum quid peccāssō, Venus,

veneror ut omnēs miserī lēnōnēs sient.

GRĪ tamen fīet, etsī fidem servāverīs.

hīc opperīre, iam ego faxō exībit senex;

eum continuō vīdulum reposcitō.

LAB maximē illum reddiderit vīdulum,

nōn ego illī hodiē dēbeō triōbolum.

meus arbitrātust, lingua quod iūret mea.

sed conticīscam: eccum exit et dūcit senem.

5.3.

GRĪPUS · DAEMONĒS · LABRĀX

GRĪ sequere hāc. DAE ubi istic lēnō est? GRĪ heus . em tibi, hic habet vīdulum.

DAE habeō et fateor esse apud , et, tuos est, habeās tibi.

omnia, ut quidquid īnfuit, ita salva sistentur tibi.

tenē, tuo’ est. LAB ō immortālēs, meus est. salvē, vīdule.

DAE tuosne est? LAB rogitās? quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.

DAE omnia īnsunt salva; ūnâ istinc cistellâ exceptâ est modo

cum crepundiīs, quibuscum hodiē fīliam invēnī meam.

LAB quam? DAE tua quae fuit Palaestra, ea fīlia inventast mea.

LAB bene mehercle factum est. cum istaec rēs tibi ex sententiā

pulchrē ēvenit, gaudeō. DAE istuc facile nōn crēdō tibi.

LAB immō hercle, ut sciās gaudēre , mihi triōbolum

ob eam duīs, condōnō . DAE benignē edepol facis.

LAB immō quidem hercle vērō. GRĪ heus , iam habēs vīdulum.

LAB habeō. GRĪ properā. LAB quid properābō? GRĪ reddere argentum mihi.

LAB neque edepol tibi , neque quicquam dēbeō. GRĪ quae haec factiō est?

nōn dēbēs? LAB nōn hercle vērō. GRĪ nōn iūrātus mihi es?

LAB iūrātus sum, et nunc iūrābō, quid voluptātī est mihi:

iūs iūrandum reī servandae, nōn perdendae conditum est.

GRĪ cedo sīs mihi talentum magnum argentī, periūrissume.

DAE Grīpe, quod istum talentum poscis? GRĪ iūrātust mihi

dare. LAB libet iūrāre. tūn meō pontifex peiūriō es?

DAE quā prō argentum prōmīsit hic tibi? GRĪ vīdulum

hunc redēgissem in potestātem eius, iūrātust dare

mihi talentum magnum argentī. LAB cedo quīcum habeam iūdicem,

dolō malō īnstipulātus sīs nīve etiamdum haud siem

quīnque et vīgintī annōs nātus. GRĪ habē cum hōc. LAB aliōst opus.

DAE iam ab istō auferre haud potis sim, istunc condemnāverō.

prōmīsistīn huic argentum? LAB fateor. DAE quod servō meō

prōmīsistī, meum esse oportet, , lēnō, postulēs

hīc fide lēnōniā ūtī: nōn potes. GRĪ iam ratu’ es

nactum hominem quem dēfraudārēs? dandum hūc argentum est probum:

id ego continuō huic dabō adeō, ut hic ēmittat manū.

DAE quandō ergō ergā benignus ego fuī atque operā meā

haec tibi sunt servātaGRĪ immō hercle meā, dicās tuā.

DAE sapiēs, tacēbistum mihi benignē itidem addecet

bene merentī bene referre grātiam. LAB nempe prō meō

iūre ōrās? DAE mīrum quīn tuom iūs meō perīclō aps expetam.

GRĪ salvos sum, lēnō labāscit, lībertās portenditur.

DAE vīdulum istunc ille invênit, illud mancipium meum est;

ego tibi hunc porrō servāvī cum magnā pecūniā.

LAB grātiam habeō, et talentō nūlla causa est quīn ferās,

quod istī sum iūrātus. GRĪ heus , mihi datō ergō, sapis.

DAE tacēn an nōn? GRĪ meam rem sīmulās agere, tibi mu***.

nōn hercle istôc intervortēs, aliam praedam perdidī.

DAE vāpulābis, verbum addis istûc ūnum. GRĪ vel hercle ēnicā,

nōn tacēbō umquam aliō pactō, nisi talentō comprimor.

LAB tibi operam hic quidem dat. tacē. DAE concēde hoc , lēnō. LAB licet.

GRĪ palam age, nōlō ego murmurillum neque susurrum fierī.

DAE dīc mihi, quantī illam ēmistī tuam alteram mulierculam,

Ampeliscam? LAB mīlle nummum dēnumerāvī. DAE vīn tibi

condiciōnem lūculentam ferre ? LAB sānē volō.

DAE dīviduom talentum faciam. LAB bene facis. DAE prō illā alterā,

lībera ut sit, dīmidium tibi sūme, dīmidium hūc cedo.

LAB maximē. DAE prō illō dīmidiō ego Grīpum ēmittam manū,

quem propter vīdulum et ego gnātam invēnī. LAB bene facis,

grātiam habeō magnam. GRĪ quam mox argentum ergō redditur?

DAE rēs solūta est, Grīpe. ego habeō. GRĪ at ego hercle māvolō.

DAE nihil hercle hic tibi est, spērēs. iūris iūrandī volō

grātiam faciās. GRĪ periī hercle. nisi suspendō, occīdī.

numquam hercle iterum dēfraudābis quidem post hunc diem.

DAE hīc hodiē cēnātō, lēnō. LAB fīat, condiciō placet.

DAE sequiminī intrō. spectātōrēs, vōs quoque ad cēnam vōcem,

datūrus nīl sim neque sit quicquam pollūctī domī,

nīve adeō vocātōs crēdam vōs esse ad cēnam forās.

vērum volētis plausum fābulae huic clārum dare,

cōmissātum omnēs venītōte ad ad annōs sēdecim.

vōs hīc hodiē cēnātōte ambō. LAB fīat. DAE plausum date.