Preface (1–4)

omnīs hominēs quī sēsē student praestāre cēterīs animālibus summā ope nītī decet vītam silentiō trānseant velutī pecora, quae nātūra prōna atque ventrī oboedientia fīnxit. 2 sed nostra omnis vīs in animō et corpore sita est; animī imperiō, corporis servitiō magis ūtimur; alterum nōbīs cum dīs, alterum cum bēluīs commūne est. 3 quō mihi rēctius vidētur ingenī quam vīrium opibus glōriam quaerere et, quoniam vīta ipsa quā fruimur brevis est, memoriam nostrī quam maxumē longam efficere. 4 nam dīvitiārum et fōrmae glōria flūxa atque fragilis est, virtūs clāra aeternaque habētur.

5 sed diū magnum inter mortālīs certāmen fuit ne corporis an virtūte animī rēs mīlitāris magis prōcēderet. 6 nam et prius quam incipiās cōnsultō et, ubi cōnsuluerīs, mātūrē factō opus est. 7 ita utrumque per indigēns alterum alterīus auxiliō eget. [2] igitur initiō rēgēs (nam in terrīs nōmen imperī id prīmum fuit) dīvorsī: pars ingenium, aliī corpus exercēbant. etiam tum vīta hominum sine cupiditāte agitābātur, sua cuique satis placēbant. 2 posteā vērō quam in Asiā Cȳrus, in Graeciā Lacedaemoniī et Athēniēnsēs coepēre urbīs atque nātiōnēs subigere, lubīdinem dominandī causam bellī habēre, maxumam glōriam in maxumō imperiō putāre, tum dēmum perīculō atque negōtiīs compertum est in bellō plūrumum ingenium posse. 3 quod rēgum atque imperātōrum animī virtūs in pāce ita ut in bellō valēret, aequābilius atque cōnstantius sēsē rēs hūmānae habērent, neque aliud aliō ferrī neque mūtārī ac miscērī omnia cernerēs. 4 nam imperium facile iīs artibus retinētur quibus initiō partum est. 5 vērum ubi prō labōre dēsidia, prō continentiā et aequitāte lubīdō atque superbia invāsēre, fortūna simul cum mōribus immūtātur. 6 ita imperium semper ad optumum quemque ā minus bonō trānsfertur. 7 quae hominēs arant, nāvigant, aedificant, virtūtī omnia pārent. 8 sed multī mortālēs, deditī ventrī atque somnō, indoctī incultīque vītam sīcutī peregrīnantēs trānsiēre. quibus profectō contrā nātūram corpus voluptātī, anima onerī fuit. eōrum ego vītam mortemque iuxtā aestumō, quoniam utrāque silētur. 9 vērum enim vērō is dēmum mihi vīvere atque fruī animā vidētur, quī aliquō negōtiō intentus praeclārī facinoris aut artis bonae fāmam quaerit.

sed in magnā cōpiā rērum aliud aliī nātūra iter ostendit. [3] pulchrum est bene facere reī pūblicae, etiam bene dīcere haud absurdum est; vel pāce vel bellō clārum fierī licet; et quī fēcēre, et quī facta aliōrum scrīpsēre, multī laudantur. 2 ac mihi quidem, tametsī haudquāquam pār glōria sequitur scrīptōrem et auctōrem rērum, tamen in prīmīs arduom vidētur rēs gestās scrībere: prīmum, quod facta dictīs exaequanda sunt; dehinc, quia plērīque, quae dēlicta reprehenderīs, malevolentiā et invidiā dicta putant; ubi magnā virtūte atque glōriā bonōrum memorēs, quae sibi quisque facilia factū putat, aequō animō accipit, suprā ea velutī ficta prō falsīs dūcit. 3 sed ego adulēscentulus initiō, sīcutī plērīque, studiō ad rem pūblicam lātus sum, ibique mihi multa advorsa fuēre. nam prō pudōre, prō abstinentiā, prō virtūte, audācia, largītiō, avāritia vigēbant. 4 quae tametsī animus aspernābātur, īnsolēns malārum artium, tamen inter tanta vitia imbēcilla aetās ambitiōne corrupta tenēbātur; 5 ac , cum ab relicuōrum malīs mōribus dissentīrem, nihilō minus honōris cupīdō eādem quā cēterōs fāmā atque invidiā vexābat. [4] igitur, ubi animus ex multīs miseriīs atque perīculīs requiēvit et mihi relicuam aetātem ā pūblicā procul habendam dēcrēvī, nōn fuit cōnsilium socordiā atque dēsidiā bonum ōtium conterere, neque vērō agrum colundō aut vēnandō, servīlibus officiīs, intentum aetātem agere; 2 sed ā quō inceptō studiōque ambitiō mala dētinuerat eōdem regressus, statuī rēs gestās populī Rōmānī carptim, ut quaeque memoriā digna vidēbantur, perscrībere; magis quod mihi ā spē, metū, partibus reī pūblicae animus līber erat. 3 igitur Catilīnae coniūrātiōne quam vērissumē poterō paucīs absolvam; 4 nam id facinus in prīmīs ego memorābile exīstumō sceleris atque perīculī novitāte. 5 cuius hominis mōribus pauca prius explānanda sunt quam initium nārrandī faciam.

An introduction to Catiline (5.1–5.8)

[5] L. Catilīna, nōbilī genere nātus, fuit magnā et animī et corporis, sed ingeniō malō prāvōque. 2 huic ab adulēscentiā bella intestīna, caedēs, rapīnae, discordia cīvīlis grāta fuēre, ibique iuventūtem suam exercuit. 3 corpus patiēns inediae, algōris, vigiliae, suprā quam cuiquam crēdibile est. 4 animus audāx, subdolus, varius, cuius reī lubet simulātor ac dissimulātor; aliēnī appetēns, suī profūsus; ārdēns in cupiditātibus; satis ēloquentiae, sapientiae parum. 5 vāstus animus immoderāta, incrēdibilia, nimis alta semper cupiēbat. 6 hunc post dominātiōnem L. Sullae lubīdō maxuma invāserat reī pūblicae capiundae, neque id quibus modīs assequerētur, dum sibi rēgnum parāret, quicquam pēnsī habēbat. 7 agitābātur magis magisque in diēs animus ferōx inopiā reī familiāris et cōnscientiā scelerum, quae utraque iīs artibus auxerat quās suprā memorāvī. 8 incitābant praetereā corruptī cīvitātis mōrēs, quōs pessuma ac dīvorsa inter mala, luxuria atque avāritia, vexābant.

Rome’s moral decline (5.9–13)

9 rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam mōribus cīvitātis tempus admonuit, suprā repetere ac paucīs īnstitūta maiōrum domī mīlitiaeque, quō modō rem pūblicam habuerint quantamque relīquerint, ut, paulātim immūtāta, ex pulcherrumā atque optumā pessuma ac flāgitiōsissuma facta sit, disserere. [6] urbem Rōmam, sīcutī ego accēpī, condidēre atque habuēre initiō Trōiānī, quī Aenēā duce profugī sēdibus incertīs vagābantur, cumque iīs Aborīginēs, genus hominum agreste, sine lēgibus, sine imperiō, līberum atque solūtum. 2 postquam in ūna moenia convēnēre, disparī genere, dissimilī linguā, alius aliō mōre vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint: ita brevī multitūdō dīvorsa atque vaga concordiā cīvitās facta erat. 3 sed postquam rēs eōrum cīvibus, mōribus, agrīs aucta satis prospera satisque pollēns vidēbātur, sīcutī plēraque mortālium habentur, invidia ex opulentiā orta est. 4 igitur rēgēs populīque fīnitumī bellō temptāre, paucī ex amīcīs auxiliō esse; nam cēterī, metū perculsī, ā perīculīs aberant. 5 at Rōmānī, domī mīlitiaeque intentī festīnāre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, lībertātem, patriam parentīsque armīs tegere. post, ubi perīcula virtūte prōpulerant, sociīs atque amīcīs auxilia portābant, magisque dandīs quam accipiundīs beneficiīs amīcitiās parābant. 6 imperium legitumum, nōmen imperī rēgium habēbant. dēlēctī, quibus corpus annīs īnfirmum, ingenium sapientiā validum erat, reī pūblicae cōnsultābant; vel aetāte vel cūrae similitūdine patrēs appellābantur. 7 post, ubi rēgium imperium, quod initiō cōnservandae lībertātis atque augendae reī pūblicae fuerat, in superbiam dominātiōnemque convortit, immūtātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre; modō minumē posse putābant per licentiam īnsolēscere animum hūmānum.

[7] sed tempestāte coepēre quisque magis extollere magisque ingenium in prōmptū habēre. 2 nam rēgibus bonī quam malī suspectiōrēs sunt, semperque iīs aliēna virtūs formīdulōsa est. 3 sed cīvitās incrēdibile memorātū est adeptā lībertāte quantum brevī crēverit; tanta cupīdō glōriae incesserat. 4 iam prīmum iuventūs, simul ac bellī patiēns erat, in castrīs per labōrem ūsum mīlitiae discēbat, magisque in decōrīs armīs et mīlitāribus equīs quam in scortīs atque convīviīs lubīdinem habēbant. 5 igitur tālibus virīs nōn labor īnsolitus, nōn locus ūllus asper aut arduos erat, nōn armātus hostis formīdulōsus; virtūs omnia domuerat. 6 sed glōriae maxumum certāmen inter ipsōs erat; quisque hostem ferīre, mūrum ascendere, cōnspicī dum tāle facinus faceret, properābat; eās dīvitiās, eam bonam fāmam magnamque nōbilitātem putābant. laudis avidī, pecūniae līberālēs erant; glōriam ingentem, dīvitiās honestās volēbant. 7 memorāre possum quibus in locīs maxumās hostium cōpiās populus Rōmānus parvā manū fūderit, quās urbīs nātūrā mūnītās pugnandō cēperit, ea rēs longius nōs ab inceptō traheret.

[8] sed profectō fortūna in omnī dominātur; ea rēs cūnctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscūratque. 2 Athēniēnsium rēs gestae, sīcut ego aestumō, satis amplae magnificaeque fuēre, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. 3 sed quia prōvēnēre ibi scrīptōrum magna ingenia, per terrārum orbem Athēniēnsium facta prō maxumīs celebrantur. 4 ita eōrum quī fēcēre virtūs tanta habētur, quantum eam verbīs potuēre extollere praeclāra ingenia. 5 at populō Rōmānō numquam ea cōpia fuit, quia prūdentissumus quisque maxumē negōtiōsus erat; ingenium nēmō sine corpore exercēbat; optumus quisque facere quam dīcere, sua ab aliīs bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre mālēbat.

[9] igitur domī mīlitiaeque bonī mōrēs colēbantur; concordia maxuma, minuma avāritia erat. iūs bonumque apud eōs nōn lēgibus magis quam nātūrā valēbat. 2 iurgia, discordiās, simultātēs cum hostibus exercēbant, cīvēs cum cīvibus virtūte certābant. in suppliciīs deōrum magnificī, domī parcī, in amīcōs fidēlēs erant. 3 duābus hīs artibus, audāciā in bellō, ubi pāx ēvēnerat aequitāte, que remque pūblicam cūrābant. 4 quārum rērum ego maxuma documenta haec habeō, quod in bellō saepius vindicātum est in eōs quī contrā imperium in hostem pugnāverant quīque tardius revocātī proeliō excesserant, quam quī signa relinquere aut pulsī locō cēdere ausī erant; 5 in pāce vērō quod beneficiīs magis quam metū imperium agitābant, et acceptā iniūriā ignōscere quam persequī mālēbant.

[10] sed ubi labōre atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs magnī bellō domitī, nātiōnēs ferae et populī ingentēs subāctī, Carthāgō, aemula imperī Rōmānī, ab stirpe interiit, cūncta maria terraeque patēbant, saevīre fortūna ac miscēre omnia coepit. 2 quī labōrēs, perīcula, dubiās atque asperās rēs facile tolerāverant, iīs ōtium dīvitiae, optanda aliās, onerī miseriaeque fuēre. 3 igitur prīmō pecūniae, deinde imperī cupīdō crēvit; ea quasi māteriēs omnium malōrum fuēre. 4 namque avāritia fidem, probitātem, cēterāsque artīs bonās subvortit; prō hīs superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit. 5 ambitiō multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in linguā prōmptum habēre, amīcitiās inimīcitiāsque nōn ex , sed ex commodō aestumāre; magisque voltum quam ingenium bonum habēre. 6 haec prīmō paulātim crēscere, interdum vindicārī; post, ubi contāgiō quasi pestilentia invāsit, cīvitās immūtāta, imperium ex iūstissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.

[11] sed prīmō magis ambitiō quam avāritia animōs hominum exercēbat, quod tamen vitium propius virtūtem erat. 2 nam glōriam, honōrem, imperium bonus et ignāvos aequē sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic, quia bonae artēs dēsunt, dolīs atque fallāciīs contendit. 3 avāritia pecūniae studium habet, quam nēmō sapiēns concupīvit; ea, quasi venēnīs malīs imbūta, corpus animumque virīlem effēminat; semper īnfīnīta, īnsatiābilis est, neque cōpiā neque inopiā minuitur. 4 sed, postquam L. Sulla, armīs receptā pūblicā, bonīs initiīs malōs ēventūs habuit, rapere omnēs, trahere, domum alius, alius agrōs cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habēre, foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. 5 hūc accēdēbat quod L. Sulla exercitum quem in Asiā ductāverat, quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem maiōrum luxuriōsē nimisque līberāliter habuerat. loca amoena, voluptāria facile in ōtiō ferōcīs mīlitum animōs mollīverant. 6 ibi prīmum īnsuēvit exercitus populī Rōmānī amāre, pōtāre, signa, tabulās pictās, vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātim et pūblicē rapere, dēlūbra spoliāre, sacra profānaque omnia polluere. 7 igitur mīlitēs, postquam victōriam adeptī sunt, nihil relicuī victīs fēcēre. 8 quippe secundae rēs sapientium animōs fatīgant; illī corruptīs mōribus victōriae temperārent.

[12] postquam dīvitiae honōrī esse coepēre et eās glōria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, paupertās probrō habērī, innocentia prō malevolentiā dūcī coepit. 2 igitur ex dīvitiīs iuventūtem luxuria atque avāritia cum superbiā invāsēre; rapere, cōnsūmere, sua parvī pendere, aliēna cupere, pudōrem, pudīcitiam, dīvīna atque hūmāna prōmiscua, nihil pēnsī neque moderātī habēre. 3 operae pretium est, cum domōs atque vīllās cognōverīs in urbium modum exaedificātās, vīsere templa deōrum quae nostrī maiōrēs, religiōsissumī mortālēs, fēcēre. 4 vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōriā decorābant; neque victīs quicquam praeter iniūriae licentiam ēripiēbant. 5 at contrā, ignāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociīs adimere, quae fortissumī virī victōrēs relīquerant: proinde quasi iniūriam facere, id dēmum esset imperiō ūtī. [13] nam quid ea memorem quae nisi iīs quī vīdēre nēminī crēdibilia sunt, ā prīvātīs complūribus subvorsōs montīs, maria cōnstrāta esse? 2 quibus mihi videntur lūdibriō fuisse dīvitiae; quippe quās honestē habēre licēbat abūtī per turpitūdinem properābant. 3 sed lubīdō stuprī, gāneae, cēterīque cultūs nōn minor incesserat: virī muliebria patī, mulierēs pudīcitiam in prōpatulō habēre; vēscendī causā terrā marīque omnia exquīrere, dormīre prius quam somnī cupīdō esset, nōn famem aut sitim, neque frīgus neque lassitūdinem opperīrī, sed ea omnia luxū antecapere. 4 haec iuventūtem, ubi familiārēs opēs dēfēcerant, ad facinora incendēbant. 5 animus imbūtus malīs artibus haud facile lubīdinibus carēbat; profūsius omnibus modīs quaestuī atque sūmptuī deditus erat.

Preparations for insurrection (14–17)

[14] in tantā tamque corruptā cīvitāte Catilīna, id quod factū facillumum erat, omnium flāgitiōrum atque facinorum circum tamquam stīpātōrum catervās habēbat. 2 nam quīcumque manū, ventre, pēne, bona patria lacerāverat, quīque aliēnum aes grande cōnflāverat quō flāgitium aut facinus redimeret, 3 praetereā omnēs undique parricīdae, sacrilegī, convictī iūdiciīs aut prō factīs iūdicium timentēs, ad hoc quōs manus atque lingua periūriō aut sanguine cīvīlī alēbat, postrēmō omnēs quōs flāgitium, egestās, cōnscius animus exagitābat, Catilīnae proxumī familiārēsque erant. 4 quod quis etiam ā culpā vacuos in amīcitiam eius inciderat, cōtīdiānō ūsū atque illecebrīs facile pār similisque cēterīs efficiēbātur. 5 sed maxumē adulēscentium familiāritātēs appetēbat; eōrum animī mollēs etiam et flūxī dolīs haud difficulter capiēbantur. 6 nam ut cuiusque studium ex aetāte flagrābat, aliīs scorta praebēre, aliīs canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sūmptuī neque modestiae suae parcere dum illōs obnoxiōs fīdōsque sibi faceret.

7 sciō fuisse nōnnūllōs quī ita exīstumārent, iuventūtem quae domum Catilīnae frequentābat parum honestē pudīcitiam habuisse; sed ex aliīs rēbus magis quam quod cuiquam id compertum foret haec fāma valēbat. [15] iam prīmum adulēscēns Catilīna multa nefanda stupra fēcerat, cum virgine nōbilī, cum sacerdōte Vestae, alia huiusce modī contrā iūs fāsque. 2 postrēmō captus amōre Aurēliae Orestillae, cuius praeter fōrmam nihil umquam bonus laudāvit, quod ea nūbere illī dubitābat, timēns prīvignum adultā aetāte, prō certō crēditur necātō fīliō vacuam domum scelestīs nūptiīs fēcisse. 3 quae quidem rēs mihi in prīmīs vidētur causa fuisse facinus mātūrandī. 4 namque animus impūrus, dīs hominibusque īnfestus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdārī poterat; ita cōnscientia mentem excitam vāstābat. 5 igitur colōs exsanguis, foedī oculī, citus modo, modo tardus incessus; prōrsus in faciē voltūque vēcordia inerat.

[16] sed iuventūtem quam, ut suprā dīximus, illēxerat, multīs modīs mala facinora ēdocēbat. 2 ex illīs testīs signātōrēsque falsōs commodāre; fidem, fortūnās, perīcula vīlia habēre, post, ubi eōrum fāmam atque pudōrem attrīverat, maiōra alia imperābat. 3 causa peccandī in praesēns minus suppetēbat, nihilō minus īnsontīs sīcutī sontīs circumvenīre, iugulāre; scīlicet per ōtium torpēscerent manūs aut animus, grātuītō potius malus atque crūdēlis erat.

4 hīs amīcīs sociīsque cōnfīsus Catilīna, simul quod aes aliēnum per omnīs terrās ingēns erat, et quod plērīque Sullānī mīlitēs, largius suō ūsī, rapīnārum et victōriae veteris memorēs, cīvīle bellum exoptābant, opprimundae reī pūblicae cōnsilium cēpit. 5 in Ītaliā nūllus exercitus; Cn. Pompeius in extrēmīs terrīs bellum gerēbat; ipsī cōnsulātum petentī magna spēs; senātus nihil sānē intentus; tūtae tranquillaeque rēs omnēs; sed ea prōrsus opportūna Catilīnae.

[17] igitur circiter kalendās Iūniās, L. Caesare et C. Figulō cōnsulibus, prīmō singulōs appellāre, hortārī aliōs, aliōs temptāre; opēs suās, imparātam rem pūblicam, magna praemia coniūrātiōnis docēre. 2 ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in ūnum omnīs convocat quibus maxuma necessitūdō et plūrumum audāciae inerat. 3 convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autrōnius, L. Cassius Longīnus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. fīliī, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bēstia, Q. Cūrius; 4 praetereā ex equestrī ōrdine M. Fulvius Nōbilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capitō, C. Cornēlius; ad hoc multī ex colōniīs et mūnicipiīs, domī nōbilēs. 5 erant praetereā complūrēs paulō occultius cōnsilī huiusce participēs nōbilēs, quōs magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. 6 cēterum iuventūs plēraque, sed maxumē nōbilium, Catilīnae inceptīs favēbat; quibus in ōtiō vel magnificē vel molliter vīvere cōpia erat, incerta prō certīs, bellum quam pācem mālēbant. 7 fuēre item tempestāte quī crēderent M. Licinium Crassum nōn ignārum eius cōnsilī fuisse; quia Cn. Pompeius invīsus ipsī magnum exercitum ductābat, cuiusvīs opēs voluisse contrā illīus potentiam crēscere, simul cōnfīsum, coniūrātiō valuisset, facile apud illōs prīncipem fore.

A previous conspiracy (18–19)

[18] sed anteā item coniūrāvēre paucī contrā rem pūblicam, in quīs Catilīna fuit; 2 quā quam vērissumē poterō dicam.

L. Tullō et M’. Lepidō cōnsulibus, P. Autrōnius et P. Sulla, dēsignātī cōnsulēs, lēgibus ambitūs interrogātī, poenās dederant. 3 post paulō Catilīna pecūniārum repetundārum reus, prohibitus erat cōnsulātum petere, quod intrā lēgitumōs diēs profitērī nequīverat. 4 erat eōdem tempore Cn. Pīsō, adulēscēns nōbilis, summae audāciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem pūblicam inopia atque malī mōrēs stimulābant. 5 cum hōc Catilīna et Autrōnius, circiter nōnās Decembrīs cōnsiliō commūnicātō, parābant in Capitōliō kalendīs Iānuāriīs L. Cottam et L. Torquātum cōnsulēs interficere, ipsī fascibus correptīs Pīsōnem cum exercitū ad obtinendās duās Hispāniās mittere. 6 cognitā, rūrsus in nōnās Februāriās cōnsilium caedis trānstulerant. 7 iam tum nōn cōnsulibus modo, sed plērīsque senātōribus perniciem māchinābantur. 8 quod Catilīna mātūrāsset prō cūriā signum sociīs dare, diē post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patrātum foret. quia nōndum frequentēs armātī convēnerant, ea rēs cōnsilium dirēmit.

[19] posteā Pīsō in citeriōrem Hispāniam quaestor prō praetōre missus est, annītente Crassō, quod eum īnfestum inimīcum Cn. Pompeiō cognōverat. 2 neque tamen senātus prōvinciam invītus dederat, quippe foedum hominem ā pūblicā procul esse volēbat; simul, quia bonī complūrēs praesidium in putābant, et iam tum potentia Pompeī formīdulōsa erat. 3 sed is Pīsō in prōvinciā ab equitibus Hispānīs quōs in exercitū ductābat, iter faciēns occīsus est. 4 sunt quī ita dīcant, imperia eius iniūsta, superba, crūdēlia barbarōs nequīvisse patī; 5 aliī autem equitēs illōs, Cn. Pompeī veterēs fīdōsque clientīs, voluntāte eius Pīsōnem aggressōs; numquam Hispānōs praetereā tāle facinus fēcisse, sed imperia saeva multa anteā perpessōs. nōs eam rem in mediō relinquēmus. 6 superiōre coniūrātiōne satis dictum.

The insurrectionists assemble (20–22)

[20] Catilīna, ubi eōs quōs paulō ante memorāvī convēnisse videt, tametsī cum singulīs multa saepe ēgerat, tamen in rem fore crēdēns univorsōs appellāre et cohortārī, in abditam partem aedium sēcēdit atque ibi, omnibus arbitrīs procul āmōtīs, ōrātiōnem huiusce modī habuit:

2 virtūs fidēsque vostra spectāta mihi forent, nēquīquam opportūna rēs cecidisset; spēs magna, dominātiō in manibus frūstrā fuissent, neque ego per ignāviam aut vāna ingenia incerta prō certīs captārem. 3 sed quia multīs et magnīs tempestātibus vōs cognōvī fortīs fīdōsque mihi, animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vōbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellēxī: 4 nam idem velle atque idem nōlle, ea dēmum firma amīcitia est.

5sed ego quae mente agitāvī omnēs iam anteā dīvorsī audīstis. 6 cēterum mihi in diēs magis animus accenditur, cum cōnsīderō quae condiciō vītae futūra sit, nisi nōsmet ipsī vindicāmus in lībertātem. 7 nam postquam rēs pūblica in paucōrum potentium iūs atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse, populī, nātiōnēs stīpendia pendēre; cēterī omnēs, strēnuī, bonī, nōbilēs atque ignōbilēs, volgus fuimus sine grātiā, sine auctōritāte, iīs obnoxiī quibus, rēs pūblica valēret, formīdinī essēmus. 8 itaque omnis grātia, potentia, honōs, dīvitiae apud illōs sunt aut ubi illī volunt; nōbīs relīquēre perīcula, repulsās, iūdicia, egestātem.

9quae quō ūsque tandem patiēminī, ō fortissumī virī? nōnne ēmorī per virtūtem praestat quam vītam miseram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae lūdibriō fuerīs, per dēdecus āmittere? 10 vērum enim vērō, prōh deum atque hominum fidem, victōria in manū nōbīs est. viget aetās, animus valet; contrā illīs annīs atque dīvitiīs omnia cōnsenuērunt. tantummodo inceptō opus est; cētera rēs expediet. 11 etenim quis mortālium cui virīle ingenium est tolerāre potest illīs dīvitiās superāre quās profundant in exstruendō marī et montibus coaequandīs, nōbīs rem familiārem etiam ad necessāria dēesse? illōs bīnās aut amplius domōs continuāre, nōbīs larem familiārem nusquam ūllum esse? 12 cum tabulās, signa, toreumata emunt, nova dīruunt, alia aedificant, postrēmō omnibus modīs pecūniam trahunt, vexant, tamen summā lubīdine dīvitiās suās vincere nequeunt. 13 at nōbīs est domī inopia, forīs aes aliēnum, mala rēs, spēs multō asperior; dēnique, quid relicuī habēmus, praeter miseram animam?

14quīn igitur expergīsciminī? ēn illa, illa quam saepe optāstis lībertās, praetereā dīvitiae, decus, glōria in oculīs sita sunt; fortūna omnia ea victōribus praemia posuit. 15 rēs, tempus, perīcula, egestās, bellī spolia magnifica magis quam ōrātiō mea vōs hortantur. 16 vel imperātōre vel mīlite ūtiminī; neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. 17 haec ipsa, ut spērō, vōbīscum ūnā cōnsul agam, nisi forte animus fallit et vōs servīre magis quam imperāre parātī estis.”

[21] postquam accēpēre ea hominēs, quibus mala abundē omnia erant, sed neque rēs neque spēs bona ūlla, tametsī illīs quiēta movēre magna mercēs vidēbātur, tamen postulāvēre plērīque ut prōpōneret quae condiciō bellī foret, quae praemia armīs peterent, quid ubīque opis aut speī habērent. 2 tum Catilīna pollicērī tabulās novās, prōscrīptiōnem locuplētium, magistrātūs, sacerdōtia, rapīnās, alia omnia quae bellum atque lubīdō victōrum fert. 3 praetereā esse in Hispāniā citeriōre Pīsōnem, in Maurētāniā cum exercitū P. Sittium Nūcerīnum, cōnsilī suī participēs; petere cōnsulātum C. Antōnium, quem sibi collēgam fore spērāret, hominem et familiārem et omnibus necessitūdinibus circumventum; cum cōnsulem initium agundī factūrum. 4 ad hoc maledictīs increpābat omnīs bonōs; suōrum ūnum quemque nōmināns laudāre; admonēbat alium egestātis, alium cupiditātis suae, complūrīs perīculī aut ignōminiae, multōs victōriae Sullānae, quibus ea praedae fuerat. 5 postquam omnium animōs alacrīs videt, cohortātus ut petītiōnem suam cūrae habērent, conventum dīmīsit. [22] fuēre tempestāte quī dīcerent Catilīnam, ōrātiōne habitā, cum ad iūs iūrandum populārīs sceleris suī adigeret, hūmānī corporis sanguinem vīnō permixtum in paterīs circumtulisse; 2 inde cum post exsecrātiōnem omnēs dēgustāvissent, sīcutī in sollemnibus sacrīs fierī cōnsuēvit, aperuisse cōnsilium suum, idque fēcisse quō inter fīdī magis forent, alius aliī tantī facinoris cōnsciī. 3 nōnnūllī ficta et haec et multa praetereā exīstumābant ab iīs quī Cicerōnis invidiam, quae posteā orta est, lēnīrī crēdēbant atrōcitāte sceleris eōrum quī poenās dederant. nōbīs ea rēs prō magnitūdine parum comperta est.

The insurrection suffers setbacks (23–28)

[23] sed in coniūrātiōne fuit Q. Cūrius, nātus haud obscūrō locō, flāgitiīs atque facinoribus coopertus, quem cēnsōrēs senātū probrī grātiā mōverant. 2 huic hominī nōn minor vānitās inerat quam audācia; neque reticēre quae audierat, neque suamet ipse scelera occultāre, prōrsus neque dīcere neque facere quicquam pēnsī habēbat. 3 erat cum Fulviā, muliere nōbilī, stuprī vetus cōnsuētūdō; cui cum minus grātus esset quia inopiā minus largīrī poterat, repente glōriāns, maria montīsque pollicērī coepit, et minārī interdum ferrō, sibi obnoxia foret; postrēmō ferōcius agitāre quam solitus erat. 4 at Fulvia, īnsolentiae Cūrī causā cognitā, tāle perīculum reī pūblicae haud occultum habuit, sed sublātō auctōre Catilīnae coniūrātiōne quae quōque modo audierat complūribus nārrāvit.

5 ea rēs in prīmīs studia hominum accendit ad cōnsulātum mandandum M. Tulliō Cicerōnī. 6 namque anteā plēraque nōbilitās invidiā aestuābat, et quasi polluī cōnsulātum crēdēbant, eum quamvīs ēgregius homō novos adeptus foret. sed ubi perīculum advēnit, invidia atque superbia post fuēre. [24] igitur comitiīs habitīs, cōnsulēs dēclārantur M. Tullius et C. Antōnius; quod factum prīmō populārīs coniūrātiōnis concusserat. 2 neque tamen Catilīnae furor minuēbātur, sed in diēs plūra agitāre, arma per Ītaliam locīs opportūnīs parāre, pecūniam suā aut amīcōrum fidē sūmptam mūtuam Faesulās ad Manlium quendam portāre, quī posteā prīnceps fuit bellī faciundī.

3 tempestāte plūrumōs cuiusque generis hominēs ascīvisse sibi dīcitur, mulierēs etiam aliquot, quae prīmō ingentīs sūmptūs stuprō corporis tolerāverant, post, ubi aetās tantummodo quaestuī neque luxuriae modum fēcerat, aes aliēnum grande cōnflāverant. 4 per eās Catilīna crēdēbat posse servitia urbāna sollicitāre, urbem incendere, virōs eārum vel adiungere sibi vel interficere. [25] sed in iīs erat Semprōnia, quae multa saepe virīlis audāciae facinora commīserat. 2 haec mulier genere atque fōrmā, praetereā virō, līberīs satis fortūnāta fuit; litterīs Graecīs et Latīnīs docta, psallere, saltāre ēlegantius quam necesse est probae, multa alia, quae īnstrūmenta luxuriae sunt. 3 sed cāriōra semper omnia quam decus atque pudīcitia fuit; pecūniae an fāmae minus parceret haud facile discernerēs; lubīdō sīc accēnsa ut saepius peteret virōs quam peterētur. 4 sed ea saepe antehāc fidem prōdiderat, crēditum abiūrāverat, caedis cōnscia fuerat, luxuriā atque inopiā praeceps abierat. 5 vērum ingenium eius haud absurdum: posse versūs facere, iocum movēre, sermōne utī vel modestō, vel mollī, vel procācī; prōrsus multae facētiae multusque lepōs inerat.

[26] hīs rēbus comparātīs, Catilīna nihilō minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, dēsignātus foret, facile ex voluntāte Antōniō ūsūrum. neque intereā quiētus erat, sed omnibus modīs īnsidiās parābat Cicerōnī. 2 neque illī tamen ad cavendum dolus aut astūtiae dēerant. 3 namque ā prīncipiō cōnsulātūs suī multa pollicendō per Fulviam effēcerat ut Q. Cūrius, quō paulō ante memorāvī, cōnsilia Catilīnae sibi prōderet. 4 ad hoc collēgam suom Antōnium pactiōne prōvinciae perpulerat contrā rem pūblicam sentīret; circum praesidia amīcōrum atque clientium occultē habēbat. 5 postquam diēs comitiōrum vēnit, et Catilīnae neque petītiō neque īnsidiae quās cōnsulibus in Campō fēcerat prosperē cessēre, cōnstituit bellum facere et extrēma omnia experīrī, quoniam quae occultē temptāverat aspera foedaque ēvēnerant. [27] igitur C. Manlium Faesulās atque in eam partem Etrūriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Āpuliam dīmīsit; praetereā alium aliō, quem ubīque opportūnum sibi fore crēdēbat.

2 intereā Rōmae multa simul mōlīrī, cōnsulibus īnsidiās tendere, parāre incendia, opportūna loca armātīs hominibus obsīdere, ipse cum tēlō esse, item aliōs iubēre, hortārī utī semper intentī parātīque essent, diēs noctīsque festīnāre, vigilāre, neque īnsomniīs neque labōre fatīgārī. 3 postrēmō, ubi multa agitantī nihil prōcēdit, rūrsus intempestā nocte coniūrātiōnis prīncipēs convocat per M. Porcium Laecam, 4 ibique multa ignāviā eōrum questus, docet Manlium praemīsisse ad eam multitūdinem quam ad capiunda arma parāverat, item aliōs in alia loca opportūna, quī initium bellī facerent, que ad exercitum proficīscī cupere, prius Cicerōnem oppressisset; eum suīs cōnsiliīs multum officere. [28] igitur perterritīs ac dubitantibus cēterīs C. Cornēlius, eques Rōmānus, operam suam pollicitus, et cum L. Vargunteius senātor cōnstituere nocte paulō post cum armātīs hominibus sīcutī salūtātum introīre ad Cicerōnem, ac imprōvīsō domī suae imparātum cōnfodere. 2 Cūrius ubi intellegit quantum perīculum cōnsulī impendeat, properē per Fulviam Cicerōnī dolum quī parābātur ēnūntiat. 3 ita illī iānuā prohibitī tantum facinus frūstrā suscēperant.

4 intereā Manlius in Etrūriā plēbem sollicitāre egestāte simul ac dolōre iniūriae novārum rērum cupidam, quod Sullae dominātiōne agrōs bonaque omnia āmīserat, praetereā latrōnēs cuiusque generis, quōrum in regiōne magna cōpia erat, nōnnūllōs ex Sullānīs colōniīs, quibus lubīdō atque luxuria ex magnīs rapīnīs nihil relicuī fēcerat.

Rome responds (29–31.3)

[29] ea cum Cicerōnī nūntiārentur, ancipitī malō permōtus, quod neque urbem ab īnsidiīs prīvātō cōnsiliō longius tuērī poterat, neque exercitus Manlī quantus aut quō cōnsiliō foret satis compertum habēbat, rem ad senātum refert, iam anteā volgī rūmōribus exagitātam. 2 itaque, quod plērumque in atrōcī negōtiō solet, senātus dēcrēvit darent operam cōnsulēs quid rēs pūblica dētrīmentī caperet. 3 ea potestās per senātum mōre Rōmānō magistrātuī maxuma permittitur, exercitum parāre, bellum gerere, coercēre omnibus modīs sociōs atque cīvīs, domī mīlitiaeque imperium atque iūdicium summum habēre; aliter sine populī iussū nūllīus eārum rērum cōnsulī iūs est.

[30] post paucōs diēs L. Saenius senātor in senātū litterās recitāvit, quās Faesulīs allātās sibi dīcēbat, in quibus scrīptum erat C. Manlium arma cēpisse cum magnā multitūdine ante diem vi kalendās Novembrīs. 2 simul, id quod in tālī solet, aliī portenta atque prōdigia nūntiābant, aliī conventūs fierī, arma portārī, Capuae atque in Āpuliā servīle bellum movērī. 3 igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rēx Faesulās, Q. Metellus Crēticus in Āpuliam circumque ea loca missī; 4 utrīque ad urbem imperātōrēs erant, impedītī triumphārent calumniā paucōrum quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mōs erat. 5 sed praetōrēs Q. Pompeius Rūfus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcēnum, iīsque permissum utī prō tempore atque perīculō exercitum comparārent. 6 ad hoc, quis indicāvisset coniūrātiōne quae contrā rem pūblicam facta erat, praemium servō lībertātem et sēstertia centum, līberō impūnitātem eius reī et sēstertia ducenta; 7 itemque dēcrēvēre utī gladiātōriae familiae Capuam et in cētera mūnicipia distribuerentur prō cuiusque opibus, Rōmae per tōtam urbem vigiliae habērentur iīsque minōrēs magistrātūs praeessent.

[31] quibus rēbus permōta cīvitās atque immūtāta urbis faciēs erat. ex summā laetitiā atque lascīviā, quae diuturna quiēs pepererat, repente omnis trīstitia invāsit: 2 festīnāre, trepidāre, neque locō neque hominī cuiquam satis crēdere, neque bellum gerere neque pācem habēre, suō quisque metū perīcula mētīrī. 3 ad hoc mulierēs, quibus reī pūblicae magnitūdine bellī timor īnsolitus incesserat, afflīctāre sēsē, manūs supplicēs ad caelum tendere, miserārī parvōs līberōs, rogitāre omnia, omnī rūmōre pāvēre, arripere omnia, superbiā atque dēliciīs omissīs, sibi patriaeque diffīdere.

Catiline readies war (31.4–36.3)

4 at Catilīnae crūdēlis animus eadem illa movēbat, tametsī praesidia parābantur et ipse lēge Plautiā interrogātus erat ab L. Paullō. 5 postrēmō, dissimulandī causā aut suī expurgandī, sīcut iurgiō lacessītus foret, in senātum vēnit. 6 tum M. Tullius cōnsul, sīve praesentiam eius timēns, sīve īrā commōtus, ōrātiōnem habuit lūculentam atque ūtilem reī pūblicae, quam posteā scrīptam ēdidit. 7 sed ubi ille assēdit, Catilīna, ut erat parātus ad dissimulanda omnia, dēmissō voltū, vōce supplicī postulāre ā patribus coepit quid temere crēderent; familiā ortum, ita ab adulēscentiā vītam īnstituisse ut omnia bona in spē habēret; exīstumārent sibi patriciō hominī, cuius ipsīus atque maiōrum plūruma beneficia in plēbem Rōmānam essent, perditā pūblicā opus esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilīnus cīvis urbis Rōmae. 8 ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnēs, hostem atque parricīdam vocāre. 9 tum ille furibundus: “quoniam quidem circumventus,” inquit, “ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam.” [32] deinde ex cūriā domum prōripuit.

ibi multa ipse cum volvēns, quod neque īnsidiae cōnsulī prōcēdēbant et ab incendiō intellegēbat urbem vigiliīs mūnītam, optumum factū crēdēns exercitum augēre ac, prius quam legiōnēs scrīberentur, multa antecapere quae bellō ūsuī forent, nocte intempestā cum paucīs in Manliāna castra profectus est. 2 sed Cethēgō atque Lentulō cēterīsque quōrum cognōverat prōmptam audāciam mandat quibus rēbus possent opēs factiōnis cōnfirment, īnsidiās cōnsulī mātūrent, caedem, incendia, aliaque bellī facinora parent: sēsē propediem cum magnō exercitū ad urbem accessūrum.

3 dum haec Rōmae geruntur, C. Manlius ex suō numerō lēgātōs ad Mārcium Rēgem mittit cum mandātīs huiusce modī:

[33]deōs hominēsque testāmur, imperātor, nōs arma neque contrā patriam cēpisse, neque quō perīculum aliīs facerēmus, sed utī corpora nostra ab iniūriā tūta forent, quī miserī, egentēs, violentiā atque crūdēlitāte faenerātōrum plērīque patriae, sed omnēs fāmā atque fortūnīs expertēs sumus; neque cuiquam nostrum licuit mōre maiōrum lēge ūtī, neque āmissō patrimōniō līberum corpus habēre: tanta saevitia faenerātōrum atque praetōris fuit. 2 saepe maiōrēs vostrum, miseritī plēbis Rōmānae, dēcrētīs suīs inopiae eius opitulātī sunt; ac novissumē memoriā nostrā propter magnitūdinem aeris aliēnī volentibus omnibus bonīs argentum aere solūtum est. 3 saepe ipsa plēbs, aut dominandī studiō permōta aut superbiā magistrātuum, armāta ā patribus sēcessit. 4 at nōs nōn imperium neque dīvitiās petimus, quārum rērum causā bella atque certāmina omnia inter mortālīs sunt, sed lībertātem, quam nēmō bonus nisi cum animā simul āmittit. 5 atque senātum obtestāmur, cōnsulātis miserīs cīvibus, lēgis praesidium, quod inīquitās praetōris ēripuit, restituātis, nēve nōbīs eam necessitūdinem impōnātis ut quaerāmus quōnam modō maxumē ultī sanguinem nostrum pereāmus.”

[34] ad haec Q. Mārcius respondit, quid ab senātū petere vellent, ab armīs discēdant, Rōmam supplicēs proficīscantur; mānsuētūdine atque misericordiā senātum populī Rōmānī semper fuisse, ut nēmō umquam ab frūstrā auxilium petīverit.

2 at Catilīna ex itinere plērīsque cōnsulāribus, praetereā optumō cuique litterās mittit, falsīs crīminibus circumventum, quoniam factiōnī inimīcōrum resistere nequīverit, fortūnae cēdere, Massiliam in exilium proficīscī, nōn quō sibi tantī sceleris cōnscius esset, sed utī rēs pūblica quiēta foret nēve ex suā contentiōne sēditiō orerētur.

3 ab hīs longē dīvorsās litterās Q. Catulus in senātū recitāvit, quās sibi nōmine Catilīnae redditās dīcēbat. eārum exemplum īnfrā scrīptum est:

[35]L. Catilīna Q. Catulō. ēgregia tua fidēs cognita, grāta mihi magnīs in meīs perīculīs, fīdūciam commendātiōnī meae tribuit. 2 quam ob rem dēfēnsiōnem in novō cōnsiliō nōn statuī parāre, satisfactiōnem ex nūllā cōnscientiā culpā prōpōnere dēcrēvī, quam dīus fidius vēram licet cognōscās.

3iniūriīs contumēliīsque concitātus, quod frūctū labōris industriaeque meae prīvātus statum dignitātis nōn obtinēbam, pūblicam miserōrum causam prō meā cōnsuētūdine suscēpī; nōn quīn aes aliēnum meīs nōminibus ex possessiōnibus solvere possemet aliēnīs nōminibus līberālitās Orestillae suīs fīliaeque cōpiīs persolveretsed quod nōn dignōs hominēs honōre honestātōs vidēbam, que falsā suspīciōne aliēnātum esse sentiēbam. 4 hōc nōmine satis honestās prō meō cāsū spēs relicuae dignitātis cōnservandae sum secūtus.

5plūra cum scrībere vellem, nūntiātum est vim mihi parārī. 6 nunc Orestillam commendō tuaeque fideī trādō; eam ab iniūriā dēfendās, per līberōs tuōs rogātus. havētō.”

[36] sed ipse paucōs diēs commorātus apud C. Flāminium in agrō Arrētīnō, dum vīcīnitātem anteā sollicitātam armīs exōrnat, cum fascibus atque aliīs imperī īnsignibus in castra ad Manlium contendit. 2 haec ubi Rōmae comperta sunt, senātus Catilīnam et Manlium hostīs iūdicat, cēterae multitūdinī diem statuit, ante quam sine fraude licēret ab armīs discēdere, praeter rērum capitālium condemnātīs. 3 praetereā dēcernit utī cōnsulēs dīlēctum habeant, Antōnius cum exercitū Catilīnam persequī mātūret, Cicerō urbī praesidiō sit.

Rome at its worst (36.4–39.4)

4 tempestāte mihi imperium populī Rōmānī multō maxumē miserābile vīsum est. cui cum ad occāsum ab ortū sōlis omnia domita armīs parērent, domī ōtium atque dīvitiae, quae prīma mortālēs putant, affluerent, fuēre tamen cīvēs quī que remque pūblicam obstinātīs animīs perditum īrent. 5 namque duōbus senātī dēcrētīs ex tantā multitūdine, neque praemiō inductus coniūrātiōnem patefēcerat neque ex castrīs Catilīnae quisquam omnium discesserat: tanta vīs morbī atque utī tābēs plērōsque cīvium animōs invāserat. [37] neque sōlum illīs aliēna mēns erat quī cōnsciī coniūrātiōnis fuerant, sed omnīnō cūncta plēbēs novārum rērum studiō Catilīnae incepta probābat. 2 id adeō mōre suō vidēbātur facere. 3 nam semper in cīvitāte quibus opēs nūllae sunt bonīs invident, malōs extollunt; vetera ōdēre, nova exoptant; odiō suārum rērum mūtārī omnia student; turbā atque sēditiōnibus sine cūrā aluntur, quoniam egestās facile habētur sine damnō. 4 sed urbāna plēbēs, ea vērō praeceps erat multīs causīs.

5 prīmum omnium, quī ubīque probrō atque petulantiā maxumē praestābant, item aliī per dēdecora patrimōniīs āmissīs, postrēmō omnēs quōs flāgitium aut facinus domō expulerat, Rōmam sīcut in sentīnam cōnflūxerant. 6 deinde multī memorēs Sullānae victōriae, quod ex gregāriīs mīlitibus aliōs senātōrēs vidēbant, aliōs ita dīvitēs ut rēgiō vīctū atque cultū aetātem agerent, sibi quisque, in armīs foret, ex victōriā tālia spērābat. 7 praetereā iuventūs, quae in agrīs manuum mercēde inopiam tolerāverat, prīvātīs atque pūblicīs largītiōnibus excita, urbānum ōtium ingrātō labōrī praetulerat. eōs atque aliōs omnīs malum pūblicum alēbat. 8 quō minus mīrandum est hominēs egentīs, malīs mōribus, maxumā spē, reī pūblicae iuxtā ac sibi cōnsuluisse.

9 praetereā quōrum victōriā Sullae parentēs prōscrīptī, bona ērepta, iūs lībertātis imminūtum erat, haud sānē aliō animō bellī ēventum exspectābant. 10 ad hoc quīcumque aliārum atque senātūs partium erant, conturbārī rem pūblicam quam minus valēre ipsī mālēbant. 11 id adeō malum multōs post annōs in cīvitātem revorterat. [38] nam, postquam Cn. Pompeiō et M. Crassō cōnsulibus tribūnīcia potestās restitūta est, hominēs adulēscentēs summam potestātem nactī, quibus aetās animusque ferōx erat, coepēre senātum crīminandō plēbem exagitāre, dein largiundō atque pollicitandō magis incendere, ita ipsī clārī potentēsque fierī. 2 contrā eōs summā ope nītēbātur plēraque nōbilitās senātūs speciē prō suā magnitūdine. 3 namque, utī paucīs vērum absolvam, post illa tempora quīcumque rem pūblicam agitāvēre honestīs nōminibus, aliī sīcutī populī iūra dēfenderent, pars quō senātus auctōritās maxuma foret, bonum pūblicum simulantēs prō suā quisque potentiā certābant. 4 neque illīs modestia neque modus contentiōnis erat; utrīque victōriam crūdēliter exercēbant. [39] sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridāticum missus est, plēbis opēs imminūtae, paucōrum potentia crēvit. 2 magistrātūs, prōvinciās, aliaque omnia tenēre; ipsī innoxiī, flōrentēs, sine metū aetātem agere, cēterōs iūdiciīs terrēre, quō plēbem in magistrātū placidius tractārent. 3 sed ubi prīmum dubiīs rēbus novandī spēs oblāta est, vetus certāmen animōs eōrum arrēxit. 4 quod prīmō proeliō Catilīna superior aut aequā manū discessisset, profectō magna clādēs atque calamitās rem pūblicam oppressisset, neque illīs quī victōriam adeptī forent diūtius ūtī licuisset, quīn dēfessīs et exsanguibus quī plūs posset imperium atque lībertātem extorquēret.

The insurrection (39.5–50.2)

5 fuēre tamen extrā coniūrātiōnem complūrēs, quī ad Catilīnam initiō profectī sunt. in iīs erat Fulvius, senātōris fīlius, quem retractum ex itinere parēns necārī iussit.

6 īsdem temporibus Rōmae Lentulus, sīcutī Catilīna praecēperat, quōscumque mōribus aut fortūnā novīs rēbus idōneōs crēdēbat, aut per aut per aliōs sollicitābat; neque sōlum cīvīs, sed cuiusque modī genus hominum, quod modo bellō ūsuī foret. [40] igitur P. Umbrēnō cuidam negōtium dat utī lēgātōs Allobrogum requīrat eōsque, possit, impellat ad societātem bellī, exīstumāns pūblicē prīvātimque aere aliēnō oppressōs, praetereā quod nātūrā gēns Gallica bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī posse. 2 Umbrēnus, quod in Galliā negōtiātus erat, plērīsque prīncipibus cīvitātium nōtus erat atque eōs nōverat. itaque sine morā, ubi prīmum lēgātōs in forō cōnspexit, percontātus pauca statū cīvitātis et quasi dolēns eius cāsum, requīrere coepit quem exitum tantīs malīs spērārent. 3 postquam illōs videt querī avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum quod in auxilī nihil esset, miseriīs suīs remedium mortem exspectāre, “at ego,” inquit, “vōbīs, modo virī esse voltis, ratiōnem ostendam quā tanta ista mala effugiātis.” 4 haec ubi dīxit, Allobrogēs in maxumam spem adductī Umbrēnum ōrāre ut suī miserērētur: nihil tam asperum neque tam difficile esse quod nōn cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēnō līberāret.

5 ille eōs in domum D. Brūtī perdūcit, quod forō propinqua erat neque aliēna cōnsilī propter Semprōniam; nam tum Brūtus ab Rōmā aberat. 6 praetereā Gabīnium arcessit, quō maior auctōritās sermōnī inesset; praesente coniūrātiōnem aperit, nōminat sociōs, praetereā multōs cuiusque generis innoxiōs, quō lēgātīs animus amplior esset; deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit.

[41] sed Allobrogēs diū in incertō habuēre quidnam cōnsilī caperent. 2 in alterā parte erat aes aliēnum, studium bellī, magna mercēs in spē victōriae; at in alterā maiōrēs opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. 3 haec illīs volventibus, tandem vīcit fortūna reī pūblicae. 4 itaque Q. Fabiō Sangae, cuius patrōciniō cīvitās plūrumum ūtēbātur, rem omnem ūtī cognōverant aperiunt. 5 Cicerō per Sangam cōnsiliō cognitō lēgātīs praecipit ut studium coniūrātiōnis vehementer simulent, cēterōs adeant, bene polliceantur, dentque operam utī eōs quam maxumē manufestōs habeant. [42] īsdem ferē temporibus in Galliā citeriōre atque ulteriōre, item in agrō Pīcēnō, Bruttiō, Āpuliā mōtus erat. 2 namque illī quōs ante Catilīna dīmīserat incōnsultē ac velutī per dēmentiam cūncta simul agēbant: nocturnīs cōnsiliīs, armōrum atque tēlōrum portātiōnibus, festīnandō, agitandō omnia, plūs timōris quam perīculī effēcerant. 3 ex numerō complūrīs Q. Metellus Celer praetor, ex senātūs cōnsultō causā cognitā, in vincula coniēcerat, item in citeriōre Galliā C. Mūrēna, quī prōvinciae lēgātus praeerat.

[43] at Rōmae Lentulus cum cēterīs quī prīncipēs coniūrātiōnis erant, parātīs ut vidēbātur magnīs cōpiīs, cōnstituerant utī, cum Catilīna in agrum †Faesulānum† cum exercitū vēnisset, L. Bēstia tribūnus plēbis contiōne habitā quererētur āctiōnibus Cicerōnis bellīque gravissumī invidiam optumō cōnsulī impōneret; signō proxumā nocte cētera multitūdō coniūrātiōnis suom quisque negōtium exsequerētur. 2 sed ea dīvīsa hōc modō dīcēbantur: Statilius et Gabīnius utī cum magnā manū duodecim simul opportūna loca urbis incenderent, quō tumultū facilior aditus ad cōnsulem cēterōsque quibus īnsidiae parābantur fieret; Cethēgus Cicerōnis iānuam obsīderet eumque aggrederētur; alius autem alium, sed fīliī familiārum, quōrum ex nōbilitāte maxuma pars erat, parentīs interficerent; simul, caede et incendiō perculsīs omnibus, ad Catilīnam ērumperent. 3 inter haec parāta atque dēcrēta Cethēgus semper querēbātur ignāviā sociōrum: illōs dubitandō et diēs prōlātandō magnās opportūnitātēs corrumpere; factō, nōn cōnsultō in tālī perīculō opus esse, que, paucī adiuvārent, languentibus aliīs, impetum in cūriam factūrum. 4 nātūrā ferōx, vehemēns, manū prōmptus erat, maxumum bonum in celeritāte putābat.

[44] sed Allobrogēs ex praeceptō Cicerōnis per Gabīnium cēterōs conveniunt. ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō, item Cassiō postulant iūs iūrandum quod signātum ad cīvīs perferant: aliter haud facile eōs ad tantum negōtium impellī posse. 2 cēterī nihil suspicantēs dant; Cassius sēmet brevī ventūrum pollicētur ac paulō ante lēgātōs ex urbe proficīscitur. 3 Lentulus cum iīs T. Volturcium quendam Crotōniēnsem mittit ut Allobrogēs, prius quam domum pergerent, cum Catilīnā datā atque acceptā fidē societātem cōnfirmārent. 4 ipse Volturciō litterās ad Catilīnam dat, quārum exemplum īnfrā scrīptum est:

5quī sim ex quem ad mīsī cognōscēs. fac cōgitēs in quantā calamitāte sīs, et meminerīs virum esse. cōnsīderēs quid tuae ratiōnēs postulent; auxilium petās ab omnibus, etiam ab īnfumīs.” 6 ad hoc mandāta verbīs dat: cum ab senātū hostis iūdicātus sit, quō cōnsiliō servitia repudiet? in urbe parāta esse quae iusserit; cūnctētur ipse propius accēdere.

[45] hīs rēbus ita āctīs, cōnstitūtā nocte quā proficīscerentur, Cicerō, per lēgātōs cūncta ēdoctus, L. Valeriō Flaccō et C. Pomptīnō praetōribus imperat ut in ponte Mulviō per īnsidiās Allobrogum comitātūs dēprehendant. rem omnem aperit cuius grātiā mittēbantur; cētera utī factō opus sit ita agant permittit. 2 illī, hominēs mīlitārēs, sine tumultū praesidiīs collocātīs sīcutī praeceptum erat, occultē pontem obsīdunt. 3 postquam ad id locī lēgātī cum Volturciō vēnērunt et simul utrimque clāmor exortus est, Gallī, cito cognitō cōnsiliō, sine morā praetōribus trādunt. 4 Volturcius prīmō cohortātus cēterōs gladiō ā multitūdine dēfendit; deinde, ubi ā lēgātīs dēsertus est, multa prius salūte suā Pomptīnum obtestātus, quod nōtus erat, postrēmō timidus ac vītae diffīdēns velut hostibus sēsē praetōribus dedit.

[46] quibus rēbus cōnfectīs omnia properē per nūntiōs cōnsulī dēclārantur. 2 at illum ingēns cūra atque laetitia simul occupāvēre. nam laetābātur intellegēns coniūrātiōne patefactā cīvitātem perīculīs ēreptam esse; porrō autem ānxius erat, dubitāns in maxumō scelere tantīs cīvibus dēprehēnsīs quid factō opus esset; poenam illōrum sibi onerī, impūnitātem perdundae reī pūblicae fore crēdēbat. 3 igitur cōnfirmātō animō vocārī ad sēsē iubet Lentulum, Cethēgum, Statilium, Gabīnium, itemque Caepārium Tarracīnēnsem, quī in Āpuliam ad concitanda servitia proficīscī parābat. 4 cēterī sine morā veniunt; Caepārius, paulō ante domō ēgressus, cognitō indiciō ex urbe profūgerat.

5 cōnsul Lentulum, quod praetor erat, ipse manū tenēns in senātum perdūcit; relicuōs cum cūstōdibus in aedem Concordiae venīre iubet. 6 senātum advocat, magnāque frequentiā eius ōrdinis Volturcium cum lēgātīs intrōdūcit; Flaccum praetōrem scrīnium cum litterīs quās ā lēgātīs accēperat eōdem afferre iubet. [47] Volturcius interrogātus itinere, litterīs, postrēmō quid aut quā causā cōnsilī habuisset, prīmō fingere alia, dissimulāre coniūrātiōne; post, ubi fidē pūblicā dīcere iussus est, omnia utī gesta erant aperit, docetque paucīs ante diēbus ā Gabīniō et Caepāriō socium ascītum nihil amplius scīre quam lēgātōs, tantummodo audīre solitum ex Gabīniō P. Autrōnium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multōs praetereā in coniūrātiōne esse. 2 eadem Gallī fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litterās sermōnibus quōs ille habēre solitus erat: ex lībrīs Sibyllīnīs rēgnum Rōmae tribus Cornēliīs portendī; Cinnam atque Sullam anteā, tertium esse cui fātum foret urbis potīrī; praetereā ab incēnsō Capitōliō illum esse vīcēsumum annum, quem saepe ex prōdigiīs haruspicēs respondissent bellō cīvīlī cruentum fore. 3 igitur perlēctīs litterīs, cum prius omnēs signa sua cognōvissent, senātus dēcernit utī abdicātō magistrātū Lentulus itemque cēterī in līberīs cūstōdiīs habeantur. 4 itaque Lentulus P. Lentulō Spintherī, quī tum aedīlis erat, Cethēgus Q. Cornificiō, Statilius C. Caesarī, Gabīnius M. Crassō, Caepāriusnam is paulō ante ex fugā retractus eratCn. Terentiō senātōrī trāduntur.

[48] intereā plēbs, coniūrātiōne patefactā, quae prīmō cupida rērum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente, Catilīnae cōnsilia exsecrārī, Cicerōnem ad caelum tollere: velutī ex servitūte ērepta gaudium atque laetitiam agitābat. 2 namque alia bellī facinora praedae magis quam dētrīmentō fore, incendium vērō crūdēle, immoderātum, ac sibi maxumē calamitōsum putābat, quippe cui omnēs cōpiae in ūsū cotīdiānō et cultū corporis erant.

3 post eum diem, quīdam L. Tarquinius ad senātum adductus erat, quem ad Catilīnam proficīscentem ex itinere retractum aiēbant. 4 is cum dīceret indicātūrum coniūrātiōne fidēs pūblica data esset, iussus ā cōnsule quae scīret ēdīcere, eadem ferē quae Volturcius parātīs incendiīs, caede bonōrum, itinere hostium senātum docet; praetereā missum ā M. Crassō, quī Catilīnae nūntiāret eum Lentulus et Cethēgus aliīque ex coniūrātiōne dēprehēnsī terrērent, que magis properāret ad urbem accēdere, quō et cēterōrum animōs reficeret et illī facilius ē perīculō ēriperentur. 5 sed ubi Tarquinius Crassum nōmināvit, hominem nōbilem, maxumīs dīvitiīs, summā potentiā, aliī rem incrēdibilem ratī, pars tametsī vērum exīstumābant, tamen quia in tālī tempore tanta vīs hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur, plērīque Crassō ex negōtiīs prīvātīs obnoxiī, conclāmant indicem falsum esse, que postulant utī referātur. 6 itaque cōnsulente Cicerōne frequēns senātus dēcernit Tarquinī indicium falsum vidērī, eumque in vinculīs retinendum, neque amplius potestātem faciundam, nisi indicāret cuius cōnsiliō tantam rem esset mentītus. 7 erant tempore quī exīstumārent indicium illud ā P. Autrōniō māchinātum quō facilius appellātō Crassō per societātem perīculī relicuōs illīus potentia tegeret. 8 aliī Tarquinium ā Cicerōne immissum aiēbant Crassus, mōre suō susceptō malōrum patrōciniō, rem pūblicam conturbāret. 9 ipsum Crassum ego posteā praedicantem audīvī tantam illam contumēliam sibi ā Cicerōne impositam.

[49] sed īsdem temporibus Q. Catulus et C. Pīsō neque precibus neque grātiā neque pretiō Cicerōnem impellere potuēre utī per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falsō nōminārētur. 2 nam uterque cum illō gravīs inimīcitiās exercēbant: Pīsō oppugnātus in iūdiciō pecūniārum repetundārum propter cuiusdam Trānspadānī supplicium iniūstum, Catulus ex petītiōne pontificātūs odiō incēnsus quod extrēmā aetāte, maxumīs honōribus ūsus, ab adulēscentulō Caesare victus discesserat. 3 rēs autem opportūna vidēbātur quod is prīvātim ēgregiā līberālitāte, pūblicē maxumīs mūneribus, grandem pecūniam dēbēbat. 4 sed ubi cōnsulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsī singillātim circumeundō atque ēmentiundō quae ex Volturciō aut Allobrogibus audīsse dīcerent, magnam illī invidiam cōnflāverant, ūsque ut nōnnūllī equitēs Rōmānī, quī praesidī causā cum tēlīs erant circum aedem Concordiae, seu perīculī magnitūdine seu animī mōbilitāte impulsī, quō studium suom in rem pūblicam clārius esset, ēgredientī ex senātū Caesarī gladiō minitārentur.

[50] dum haec in senātū aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturciō, comprobātō eōrum indiciō, praemia dēcernuntur, lībertī et paucī ex clientibus Lentulī dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in vicīs ad eum ēripiundum sollicitābant; partim exquīrēbant ducēs multitūdinum, quī pretiō rem pūblicam vexāre solitī erant. 2 Cethēgus autem per nūntiōs familiam atque lībertōs suōs, lēctōs et exercitātōs in audāciam, ōrābat ut grege factō cum tēlīs ad sēsē irrumperent.

Caesar and Cato (50.3–54)

3 cōnsul ubi ea parārī cognōvit, dispositīs praesidiīs ut rēs atque tempus monēbat, convocātō senātū refert quid iīs fierī placeat quī in cūstōdiam trāditī erant. sed eōs paulō ante frequēns senātus iūdicāverat contrā rem pūblicam fēcisse. 4 tum D. Iūnius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus quod tempore cōnsul dēsignātus erat, iīs quī in cūstōdiīs tenēbantur et praetereā L. Cassiō, P. Fūriō, P. Umbrēnō, Q. Anniō, dēprehēnsī forent, supplicium sūmundum dēcrēverat; isque posteā, permōtus ōrātiōne C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti Nerōnis itūrum dīxerat quī , praesidiīs additīs, referundum cēnsuerat.

5 sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam ā cōnsule, huiusce modī verba locūtus est:

[51]omnīs hominēs, patrēs cōnscrīptī, quī rēbus dubiīs cōnsultant, ab odiō, amīcitiā, īrā atque misericordiā vacuōs esse decet. 2 haud facile animus vērum prōvidet ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et ūsuī pāruit. 3 ubi intenderīs ingenium, valet; lubīdō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. 4 magna mihi cōpia est memorandī, patrēs cōnscrīptī, quae rēgēs atque populī, īrā aut misericordiā impulsī, male cōnsuluerint; sed ea mālō dīcere quae maiōrēs nostrī contrā lubīdinem animī suī rēctē atque ōrdine fēcēre. 5 bellō Macedonicō, quod cum rēge Persē gessimus, Rhodiōrum cīvitās magna atque magnifica, quae populī Rōmānī opibus crēverat, īnfīda atque advorsa nōbīs fuit. sed postquam bellō cōnfectō Rhodiīs cōnsultum est, maiōrēs nostrī, quis dīvitiārum magis quam iniūriae causā bellum inceptum dīceret, impūnītōs eōs dīmīsēre. 6 item bellīs Pūnicīs omnibus, cum saepe Carthāginiēnsēs et in pāce et per indūtiās multa nefāria facinora fēcissent, numquam ipsī per occāsiōnem tālia fēcēre: magis quid dignum foret quam quid in illōs iūre fierī posset quaerēbant. 7 hoc item vōbīs prōvidendum est, patrēs cōnscrīptī, plūs apud vōs valeat P. Lentulī et cēterōrum scelus quam vostra dignitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae cōnsulātis. 8 nam digna poena prō factīs eōrum reperītur, novom cōnsilium approbō; sīn magnitūdō sceleris omnium ingenia exsuperat, iīs ūtendum cēnseō quae lēgibus comparāta sunt.

9plērīque eōrum quī ante sententiās dīxērunt compositē atque magnificē cāsum reī pūblicae miserātī sunt. quae bellī saevitia esset, quae victīs acciderent ēnumerāvēre: rapī virginēs, puerōs, dīvellī līberōs ā parentum complexū, mātrēs familiārum patī quae victōribus collubuissent; fāna atque domōs spoliārī; caedem, incendia fierī; postrēmō armīs, cadāveribus, cruōre, atque lūctū omnia complērī. 10 sed, per deōs immortālīs, quō illa ōrātiō pertinuit? an utī vōs īnfestōs coniūrātiōnī faceret? scīlicet quem rēs tanta et tam atrōx nōn permōvit, eum ōrātiō accendet! 11 nōn ita est; neque cuiquam mortālium iniūriae suae parvae videntur; multī eās gravius aequō habuēre. 12 sed alia aliīs licentia est, patrēs cōnscrīptī. quī dēmissī in obscūrō vītam habent, quid īrācundiā dēlīquēre, paucī sciunt; fāma atque fortūna parēs sunt. quī magnō imperiō praeditī in excelsō aetātem agunt, eōrum facta cūnctī mortālēs nōvēre. 13 ita in maxumā fortūnā minuma licentia est: neque studēre, neque ōdisse, sed minumē īrāscī decet. 14 quae apud aliōs īrācundia dīcitur, ea in imperiō superbia atque crūdēlitās appellātur. 15 equidem ego sīc exīstumō, patrēs cōnscrīptī, omnīs cruciātūs minōrēs quam facinora illōrum esse. sed plērīque mortālēs postrēma meminēre, et in hominibus impiīs, sceleris eōrum oblītī, poenā dissērunt, ea paulō sevērior fuit.

16D. Sīlānum, virum fortem atque strēnuom, certō sciō quae dīxerit studiō reī pūblicae dīxisse, neque illum in tantā grātiam aut inimīcitiās exercēre: eōs mōrēs, eamque modestiam virī cognōvī. 17 vērum sententia eius mihi nōn crūdēlisquid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī potest? — sed aliēna ā pūblicā nostrā vidētur. 18 nam profectō aut metus aut iniūria subēgit, Sīlāne, cōnsulem dēsignātum, genus poenae novom dēcernere. 19 timōre supervacuāneum est disserere, cum praesertim dīligentiā clārissumī virī cōnsulis tanta praesidia sint in armīs. 20 poenā possum equidem dīcere, id quod rēs habet, in lūctū atque miseriīs mortem aerumnārum requiem, nōn cruciātum esse; eam cūncta mortālium mala dissolvēre; ultrā neque cūrae neque gaudiō locum esse. 21 sed, per deōs immortālīs, quam ob rem in sententiam nōn addidistī utī prius verberibus in eōs animadvorterētur? 22 an quia lēx Porcia vetat? at aliae lēgēs item condemnātīs cīvibus nōn animam ēripī, sed exilium permittī iubent. 23 an quia gravius est verberārī quam necārī? quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tantī facinoris convictōs? 24 sīn quia levius est, quī convenit in minōre negōtiō lēgem timēre, cum eam in maiōre neglegerīs?

25at enim quis reprehendet quod in parricīdās reī pūblicae dēcrētum erit? tempus, diēs, fortūna, cuius lubīdō gentibus moderātur. illīs meritō accidet quicquid ēvēnerit; 26 cēterum vōs, patrēs cōnscrīptī, quid in aliōs statuātis cōnsīderāte. 27 omnia mala exempla ex rēbus bonīs orta sunt. sed ubi imperium ad ignārōs eius aut minus bonōs pervēnit, novom illud exemplum ab dignīs et idōneīs ad indignōs et nōn idōneōs trānsfertur. 28 Lacedaemoniī dēvictīs Athēniēnsibus trīgintā virōs imposuēre quī rem pūblicam eōrum tractārent. 29 prīmō coepēre pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre: ea populus laetārī et meritō dīcere fierī. 30 post, ubi paulātim licentia crēvit, iuxtā bonōs et malōs lubīdinōsē interficere, cēterōs metū terrēre. 31 ita cīvitās, servitūte oppressa, stultae laetitiae gravīs poenās dedit. 32 nostrā memoriā, victor Sulla cum Damasippum et aliōs eius modī, quī malō reī pūblicae crēverant, iugulārī iussit, quis nōn factum eius laudābat? hominēs scelestōs et factiōsōs, quī sēditiōnibus rem pūblicam exagitāverant, meritō necātōs aiēbant. 33 sed ea rēs magnae initium clādis fuit. nam utī quisque domum aut vīllam, postrēmō vās aut vestīmentum alicuius concupīverat, dabat operam ut is in prōscrīptōrum numerō esset. 34 ita illī quibus Damasippī mors laetitiae fuerat paulō post ipsī trahēbantur, neque prius fīnis iugulandī fuit quam Sulla omnīs suōs dīvitiīs explēvit. 35 atque ego haec nōn in M. Tulliō neque hīs temporibus vereor; sed in magnā cīvitāte multa et varia ingenia sunt. 36 potest aliō tempore, aliō cōnsule, cui item exercitus in manū sit, falsum aliquid prō vērō crēdī. ubi hōc exemplō per senātūs dēcrētum cōnsul gladium ēdūxerit, quis illī fīnem statuet aut quis moderābitur?

37maiōrēs nostrī, patrēs cōnscrīptī, neque cōnsilī neque audāciae umquam eguēre; neque illīs superbia obstābat quōminus aliēna īnstitūta, modo proba erant, imitārentur. 38 arma atque tēla mīlitāria ab Samnītibus, īnsignia magistrātuum ab Tuscīs plēraque sūmpsērunt; postrēmō, quod ubīque apud sociōs aut hostīs idōneum vidēbātur, cum summō studiō domī exsequēbantur: imitārī quam invidēre bonīs mālēbant. 39 sed eōdem illō tempore, Graeciae mōrem imitātī, verberibus animadvortēbant in cīvīs, condemnātīs summum supplicium sūmēbant. 40 postquam rēs pūblica adolēvit et multitūdine cīvium factiōnēs valuēre, circumvenīrī innocentēs, alia huiusce modī fierī coepēre, tum lēx Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, quibus lēgibus exilium damnātīs permissum est. 41 hanc ego causam, patrēs cōnscrīptī, quōminus novom cōnsilium capiāmus in prīmīs magnam putō. 42 profectō virtūs atque sapientia maior illīs fuit quī ex parvīs opibus tantum imperium fēcēre, quam in nōbīs quī ea bene parta vix retinēmus.

43placet igitur eōs dīmittī et augērī exercitum Catilīnae? minumē. sed ita cēnseō: pūblicandās eōrum pecūniās, ipsōs in vinculīs habendōs per mūnicipia quae maxumē opibus valent, neu quis iīs posteā ad senātum referat nēve cum populō agat; quī aliter fēcerit, senātum exīstumāre eum contrā rem pūblicam et salūtem omnium factūrum.”

[52] postquam Caesar dīcundī fīnem fēcit, cēterī verbō alius aliī variē assentiēbantur. at M. Porcius Catō rogātus sententiam huiusce modī ōrātiōnem habuit:

2longē mihi alia mēns est, patrēs cōnscrīptī, cum rēs atque perīcula nostra cōnsīderō et cum sententiās nōnnūllōrum ipse cum reputō. 3 illī mihi disseruisse videntur poenā eōrum quī patriae, parentibus, ārīs, atque focīs suīs bellum parāvēre; rēs autem monet cavēre ab illīs magis quam quid in illōs statuāmus cōnsultāre. 4 nam cētera maleficia tum persequāre ubi facta sunt; hoc nisi prōvīderīs accidat, ubi ēvenit, frūstrā iūdicia implōrēs: captā urbe nihil fit relicuī victīs. 5 sed per deōs immortālīs vōs ego appellō, quī semper domōs, vīllās, signa, tabulās vostrās plūris quam rem pūblicam fēcistis: ista, cuiuscumque modī sunt, quae amplexāminī, retinēre, voluptātibus vostrīs ōtium praebēre voltis, expergīsciminī aliquandō et capessite rem pūblicam. 6 nōn agitur vectīgālibus neque sociōrum iniūriīs; lībertās et anima nostra in dubiō est.

7saepenumerō, patrēs cōnscrīptī, multa verba in hōc ōrdine fēcī; saepe luxuriā atque avāritiā nostrōrum cīvium questus sum, multōsque mortālīs causā advorsōs habeō. 8 quī mihi atque animō meō nūllīus umquam dēlictī grātiam fēcissem, haud facile alterīus lubīdinī malefacta condōnābam. 9 sed ea tametsī vōs parvī pendēbātis, tamen rēs pūblica firma erat: opulentia neglegentiam tolerābat. 10 nunc vērō nōn id agitur bonīsne an malīs mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam magnificum imperium populī Rōmānī sit, sed haec, cuiuscumque modī videntur, nostra an nōbīscum ūnā hostium futūra sint. 11 hīc mihi quisquam mānsuētūdinem et misericordiam nōminat. iam prīdem equidem nōs vēra vocābula rērum āmīsimus; quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rērum audācia fortitūdō vocātur, rēs pūblica in extrēmō sita est. 12 sint sānē, quoniam ita mōrēs habent, līberālēs ex sociōrum fortūnīs; sint misericordēs in fūribus aerārī; illī sanguinem nostrum largiantur et, dum paucīs scelerātīs parcunt, bonōs omnīs perditum eant.

13bene et compositē C. Caesar paulō ante in hōc ōrdine vītā et morte disseruit, crēdō, falsa exīstumāns ea quae īnferīs memorantur, dīvorsō itinere malōs ā bonīs loca taetra, inculta, foeda, atque formīdulōsa habēre. 14 itaque cēnsuit pecūniās eōrum pūblicandās, ipsōs per mūnicipia in cūstōdiīs habendōs, vidēlicet timēns , Rōmae sint, aut ā populāribus coniūrātiōnis aut ā multitūdine conductā per vim ēripiantur: 15 quasi vērō malī atque scelestī tantummodo in urbe et nōn per tōtam Ītaliam sint, aut nōn ibi plūs possit audācia ubi ad dēfendundum opēs minōrēs sunt. 16 quārē vānum equidem hoc cōnsilium est, perīculum ex illīs metuit; in tantō omnium metū sōlus nōn timet, magis refert mihi atque vōbīs timēre. 17 quārē cum P. Lentulō cēterīsque statuētis, prō certō habētōte vōs simul exercitū Catilīnae et omnibus coniūrātīs dēcernere. 18 quantō vōs attentius ea agētis, tantō illīs animus īnfirmior erit; paululum modo vōs languēre vīderint, iam omnēs ferōcēs adērunt.

19nōlīte exīstumāre maiōrēs nostrōs armīs rem pūblicam ex parvā magnam fēcisse. 20 ita rēs esset, multō pulcherrumam eam nōs habērēmus, quippe sociōrum atque cīvium, praetereā armōrum atque equōrum maior cōpia nōbīs quam illīs est. 21 sed alia fuēre quae illōs magnōs fēcēre, quae nōbīs nūlla sunt: domī industria, forīs iūstum imperium, animus in cōnsulendō līber neque dēlictō neque lubīdinī obnoxius. 22 prō hīs nōs habēmus luxuriam atque avāritiam, pūblicē egestātem, prīvātim opulentiam; laudāmus dīvitiās, sequimur inertiam; inter bonōs et malōs discrīmen nūllum; omnia virtūtis praemia ambitiō possidet. 23 neque mīrum: ubi vōs sēparātim sibi quisque cōnsilium capitis, ubi domī voluptātibus, hīc pecūniae aut grātiae servītis, fit ut impetus fīat in vacuam rem pūblicam.

24sed ego haec omittō. coniūrāvēre nōbilissumī cīvēs patriam incendere; Gallōrum gentem īnfestissumam nōminī Rōmānō ad bellum arcessunt; dux hostium cum exercitū suprā caput est: 25 vōs cūnctāminī etiam nunc et dubitātis quid intrā moenia dēprēnsīs hostibus faciātis? 26 misereāminī, cēnseō: dēlīquēre hominēs adulēscentulī per ambitiōnem; atque etiam armātōs dīmittātis; 27 ista vōbīs mānsuētūdō et misericordia, illī arma cēperint, in miseriam convortat. 28 scīlicet rēs ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. immō vērō maxumē; sed inertiā et mollitiā animī alius alium exspectantēs cūnctāminī, vidēlicet dīs immortālibus cōnfīsī quī hanc rem pūblicam saepe in maxumīs perīculīs servāvēre. 29 nōn vōtīs neque suppliciīs muliebribus auxilia deōrum parantur: vigilandō, agundō, bene cōnsulundō prosperē omnia cēdunt. ubi socordiae tētē atque ignāviae trādiderīs, nēquīquam deōs implōrēs; īrātī īnfestīque sunt.

30apud maiōrēs nostrōs A. Manlius Torquātus bellō Gallicō fīlium suom, quod is contrā imperium in hostem pugnāverat, necārī iussit, 31 atque ille ēgregius adulēscēns immoderātae fortitūdinis morte poenās dedit; vōs crūdēlissumīs parricīdīs quid statuātis cūnctāminī? vidēlicet cētera vīta eōrum huic scelerī obstat. 32 vērum parcite dignitātī Lentulī, ipse pudīcitiae, fāmae suae, dīs aut hominibus umquam ūllīs pepercit; 33 ignōscite Cethēgī adulēscentiae, nisi iterum patriae bellum fēcit. 34 nam quid ego Statiliō, Gabīniō, Caepāriō loquar? quibus quicquam umquam pēnsī fuisset, nōn ea cōnsilia pūblicā habuissent. 35 postrēmō, patrēs cōnscrīptī, mehercule peccātō locus esset, facile paterer vōs ipsā corrigī, quoniam verba contemnitis. sed undique circumventī sumus; Catilīna cum exercitū faucibus urget; aliī intrā moenia atque in sinū urbis sunt hostēs, neque parārī neque cōnsulī quicquam potest occultē: quō magis properandum est.

36quārē ego ita cēnseō: cum nefāriō cōnsiliō scelerātōrum cīvium rēs pūblica in maxuma perīcula vēnerit, que indiciō T. Volturcī et lēgātōrum Allobrogum convictī cōnfessīque sint caedem, incendia, aliaque foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, cōnfessīs, sīcutī manufestīs rērum capitālium, mōre maiōrum supplicium sūmundum.”

[53] postquam Catō assēdit, cōnsulārēs omnēs itemque senātūs magna pars sententiam eius laudant, virtūtem animī ad caelum ferunt; aliī aliōs increpantēs timidōs vocant. Catō clārus atque magnus habētur; senātī dēcrētum fit sīcutī ille cēnsuerat.

2 sed mihi multa legentī, multa audientī quae populus Rōmānus domī mīlitiaeque, marī atque terrā, praeclāra facinora fēcit, forte lubuit attendere quae rēs maxumē tanta negōtia sustinuisset. 3 sciēbam saepenumerō parvā manū cum magnīs legiōnibus hostium contendisse; cognōveram parvīs cōpiīs bella gesta cum opulentīs rēgibus; ad hoc saepe fortūnae violentiam tolerāvisse; fācundiā Graecōs, glōriā bellī Gallōs ante Rōmānōs fuisse. 4 ac mihi multa agitantī cōnstābat paucōrum cīvium ēgregiam virtūtem cūncta patrāvisse, que factum utī dīvitiās paupertās, multitūdinem paucitās superāret.

5 sed postquam luxū atque dēsidiā cīvitās corrupta est, rūrsus rēs pūblica magnitūdine suā imperātōrum atque magistrātuum vitia sustentābat ac, sīcutī esset effēta partū, multīs tempestātibus haud sānē quisquam Rōmae virtūte magnus fuit. 6 sed memoriā meā ingentī virtūte, dīvorsīs mōribus fuēre virī duo, M. Catō et C. Caesar. quōs quoniam rēs obtulerat, silentiō praeterīre nōn fuit cōnsilium quīn utriusque nātūram et mōrēs, quantum ingeniō possum, aperīrem.

[54] igitur iīs genus, aetās, ēloquentia prope aequālia fuēre; magnitūdō animī pār, item glōria, sed alia aliī. 2 Caesar beneficiīs ac mūnificentiā magnus habēbātur, integritāte vītae Catō. ille mānsuētūdine et misericordiā clārus factus, huic sevēritās dignitātem addiderat. 3 Caesar dandō, sublevandō, ignōscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. in alterō miserīs perfugium erat, in alterō mālīs perniciēs. illīus facilitās, huius cōnstantia laudābātur. 4 postrēmō Caesar in animum indūxerat labōrāre, vigilāre; negōtiīs amīcōrum intentus sua neglegere, nihil dēnegāre quod dōnō dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptābat ubi virtūs ēnitēscere posset. 5 at Catōnī studium modestiae, decōris, sed maxumē sevēritātis erat. 6 nōn dīvitiīs cum dīvite neque factiōne cum factiōsō, sed cum strēnuō virtūte, cum modestō pudōre, cum innocente abstinentiā certābat. esse quam vidērī bonus mālēbat; ita, quō minus petēbat glōriam, magis illum assequēbātur.

The war, and Catiline’s defeat (55–61)

[55] postquam, ut dīxī, senātus in Catōnis sententiam discessit, cōnsul optumum factū ratus noctem quae īnstābat antecapere quid spatiō novārētur, triumvirōs quae supplicium postulābat parāre iubet; 2 ipse, praesidiīs dispositīs, Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cēterīs per praetōrēs. 3 est in carcere locus, quod Tulliānum appellātur, ubi paululum ascenderīs ad laevam, circiter duodecim pedēs humī dēpressus. 4 eum mūniunt undique parietēs atque īnsuper camera lapideīs fornicibus iūncta; sed incultū, tenebrīs, odōre foeda atque terribilis eius faciēs est. 5 in eum locum postquam dēmissus est Lentulus, vindicēs rērum capitālium, quibus praeceptum erat, laqueō gulam frēgēre. 6 ita ille patricius ex gente clārissumā Cornēliōrum, quī cōnsulāre imperium Rōmae habuerat, dignum mōribus factīsque suīs exitium vītae invēnit. Cethēgō, Statiliō, Gabīniō, Caepāriō eōdem modō supplicium sūmptum est.

[56] dum ea Rōmae geruntur, Catilīna ex omnī cōpiā quam et ipse addūxerat et Manlius habuerat duās legiōnēs īnstituit; cohortīs prō numerō mīlitum complet. 2 deinde, ut quisque voluntārius aut ex sociīs in castra vēnerat, aequāliter distribuerat, ac brevī spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, cum initiō nōn amplius duōbus mīlibus habuisset. 3 sed ex omnī cōpiā circiter pars quārta erat mīlitāribus armīs īnstrūcta; cēterī ut quemque cāsus armāverat sparōs aut lanceās, aliī praeacūtās sudīs portābant.

4 sed postquam Antōnius cum exercitū adventābat, Catilīna per montīs iter facere; modo ad urbem, modo Galliam vorsus castra movēre; hostibus occāsiōnem pugnandī nōn dare: spērābat propediem magnās cōpiās sēsē habitūrum, Rōmae sociī incepta patrāvissent. 5 intereā servitia repudiābat, cuius initiō ad eum magnae cōpiae concurrēbant, opibus coniūrātiōnis frētus, simul aliēnum suīs ratiōnibus exīstumāns vidērī causam cīvium cum servīs fugitīvīs commūnicāvisse.

[57] sed postquam in castra nūntius pervēnit Rōmae coniūrātiōnem patefactam, Lentulō et Cethēgō cēterīsque quōs suprā memorāvī supplicium sūmptum, plērīque quōs ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum studium illēxerat dīlābuntur; relicuōs Catilīna per montīs asperōs magnīs itineribus in agrum Pistōriēnsem abdūcit, cōnsiliō utī per trāmitēs occultē perfugeret in Galliam Trānsalpīnam. 2 at Q. Metellus Celer cum tribus legiōnibus in agrō Pīcēnō praesidēbat, ex difficultāte rērum eadem illa exīstumāns, quae suprā dīximus, Catilīnam agitāre. 3 igitur, ubi iter eius ex perfugīs cognōvit, castra properē mōvit ac sub ipsīs rādīcibus montium cōnsēdit, quā illī dēscēnsus erat in Galliam properantī. 4 neque tamen Antōnius procul aberat, utpote quī magnō exercitū locīs aequiōribus expedītōs in fugā sequerētur. 5 sed Catilīna, postquam videt montibus atque cōpiīs hostium sēsē clausum, in urbe rēs advorsās, neque fugae neque praesidī ūllam spem, optumum factū ratus in tālī fortūnam bellī temptāre, statuit cum Antōniō quam prīmum cōnflīgere.

6 itaque contiōne advocātā huiusce modī ōrātiōnem habuit:

[58]compertum ego habeō, mīlitēs, verba virtūtem nōn addere, neque ex ignāvō strēnuom, neque fortem ex timidō exercitum ōrātiōne imperātōris fierī. 2 quanta cuiusque animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta in bellō patēre solet. quem neque glōria neque perīcula excitant, nēquīquam hortēre; timor animī auribus officit. 3 sed ego vōs quō pauca monērem advocāvī, simul utī causam meī cōnsilī aperīrem.

4scītis equidem, mīlitēs, socordia atque ignāvia Lentulī quantam ipsī nōbīsque clādem attulerit, quōque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficīscī nequīverim. 5 nunc vērō quō locō rēs nostrae sint iuxtā cum omnēs intellegitis. 6 exercitūs hostium duo, ūnus ab urbe, alter ā Galliā obstant. diūtius in hīs locīs esse, maxumē animus ferat, frūmentī atque aliārum rērum egestās prohibet. 7 quōcumque īre placet, ferrō iter aperiundum est. 8 quāpropter vōs moneō utī fortī atque parātō animō sītis et, cum proelium inībitis, meminerītis vōs dīvitiās, decus, glōriam, praetereā lībertātem atque patriam in dextrīs vostrīs portāre. 9 vincimus, omnia nōbīs tūta erunt; commeātus abundē, mūnicipia atque colōniae patēbunt. 10 metū cesserīmus, eadem illa advorsa fīent: neque locus neque amīcus quisquam teget quem arma nōn tēxerint.

11praetereā, mīlitēs, nōn eadem nōbīs et illīs necessitūdō impendet: nōs prō patriā, prō lībertāte, prō vītā certāmus; illīs supervacuāneum est pugnāre prō potentiā paucōrum. 12 quō audācius aggrediminī, memorēs prīstinae virtūtis. 13 licuit vōbīs cum summā turpitūdine in exiliō aetātem agere; potuistis nōnnūllī Rōmae, āmissīs bonīs, aliēnās opēs exspectāre. 14 quia illa foeda atque intoleranda virīs vidēbantur, haec sequī dēcrēvistis. 15 haec relinquere voltis, audāciā opus est; nēmō nisi victor pāce bellum mūtāvit. 16 nam in fugā salūtem spērāre, cum arma quibus corpus tegitur ab hostibus āvorterīs, ea vērō dēmentia est. 17 semper in proeliō iīs maxumum est perīculum quī maxumē timent; audācia prō mūrō habētur.

18cum vōs cōnsīderō, mīlitēs, et cum facta vostra aestumō, magna spēs victōriae tenet. 19 animus, aetās, virtūs vostra hortantur, praetereā necessitūdō, quae etiam timidōs fortīs facit. 20 nam multitūdō hostium circumvenīre queat prohibent angustiae locī. 21 quod virtūtī vostrae fortūna invīderit, cavēte inultī animam āmittātis, neu captī potius sīcutī pecora trucīdēminī quam virōrum mōre pugnantēs cruentam atque lūctuōsam victōriam hostibus relinquātis.”

[59] haec ubi dīxit, paululum commorātus, signa canere iubet atque īnstrūctōs ōrdinēs in locum aequom dēdūcit. dein, remōtīs omnium equīs quō mīlitibus exaequātō perīculō animus amplior esset, ipse pedes exercitum prō locō atque cōpiīs īnstruit. 2 nam utī plānitiēs erat inter sinistrōs montīs et ab dextrā rūpe asperā octō cohortīs in fronte cōnstituit, relicuārum signa in subsidiō artius collocat. 3 ab iīs centuriōnēs, omnīs lēctōs et ēvocātōs, praetereā ex gregāriīs mīlitibus optumum quemque armātum in prīmam aciem subdūcit. C. Manlium in dextrā, Faesulānum quendam in sinistrā parte cūrāre iubet: ipse cum lībertīs et colōnīs propter aquilam assistit quam bellō Cimbricō C. Marius in exercitū habuisse dīcēbātur.

4 at ex alterā parte C. Antōnius, pedibus aeger, quod proeliō adesse nequībat, M. Petreiō lēgātō exercitum permittit. 5 ille cohortīs veterānās, quās tumultī causā cōnscrīpserat, in fronte, post eās cēterum exercitum in subsidiīs locat. ipse equō circumiēns ūnum quemque nōmināns appellat, hortātur, rogat ut meminerint contrā latrōnēs inermīs prō patriā, prō līberīs, prō ārīs atque focīs suīs certāre. 6 homō mīlitāris, quod amplius annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum magnā glōriā in exercitū fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia nōverat; ea commemorandō mīlitum animōs accendēbat.

[60] sed ubi omnibus rēbus explōrātīs Petreius tubā signum dat, cohortīs paulātim incēdere iubet; idem facit hostium exercitus. 2 postquam ventum est unde ā ferentāriīs proelium committī posset, maxumō clāmōre cum īnfestīs signīs concurrunt; pīla omittunt, gladiīs rēs geritur. 3 veterānī, prīstinae virtūtis memorēs, comminus ācriter īnstāre; illī haud timidī resistunt: maxumā certātur. 4 intereā Catilīna cum expedītīs in prīmā aciē vorsārī, labōrantibus succurrēre, integrōs prō sauciīs arcessere, omnia prōvidēre, multum ipse pugnāre, saepe hostem ferīre; strēnuī mīlitis et bonī imperātōris officia simul exsequēbātur.

5 Petreius, ubi videt Catilīnam contrā ac ratus erat magnā tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostīs indūcit, eōsque perturbātōs atque aliōs alibī resistentīs interficit; deinde utrimque ex lateribus cēterōs aggreditur. 6 Manlius et Faesulānus in prīmīs pugnantēs cadunt. 7 Catilīna postquam fūsās cōpiās que cum paucīs relicuom videt, memor generis atque prīstinae suae dignitātis, in cōnfertissumōs hostīs incurrit ibique pugnāns cōnfoditur.

[61] sed cōnfectō proeliō, tum vērō cernerēs quanta audācia quantaque animī vīs fuisset in exercitū Catilīnae. 2 nam ferē quem quisque vīvos pugnandō locum cēperat, eum āmissā animā corpore tegēbat. 3 paucī autem, quōs mediōs cohors praetōria disiēcerat, paulō dīvorsius, sed omnēs tamen advorsīs volneribus conciderant. 4 Catilīna vērō longē ā suīs inter hostium cadāvera repertus est, paululum etiam spīrāns ferōciamque animī quam habuerat vīvos in voltū retinēns. 5 postrēmō ex omnī cōpiā neque in proeliō neque in fugā quisquam cīvis ingenuos captus est: 6 ita cūnctī suae hostiumque vītae iuxtā pepercerant.

7 neque tamen exercitus populī Rōmānī laetam aut incruentam victōriam adeptus erat; nam strēnuissumus quisque aut occiderat in proeliō aut graviter volnerātus discesserat. 8 multī autem, quī ē castrīs vīsundī aut spoliandī grātiā prōcesserant, volventēs hostīlia cadāvera, amīcum aliī, pars hospitem aut cognātum reperiēbant; fuēre item quī inimīcōs suōs cognōscerent. 9 ita variē per omnem exercitum laetitia, maeror, lūctus, atque gaudia agitābantur.